← キケロ

セスティウス弁護

§72-75

元老院の復権決議の妨害と民会での流血暴動

新年の元老院でコッタとポンペイウスらがキケロの復権と栄誉を支持するが、買収された護民官アティリウスが採決を遅延させ、その後の民会投票日には政敵側の武装集団が流血沙汰を引き起こす。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§72

​ineunt magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos confirmarant. ex iis princeps emitur ab inimicis meis is quem homines in luctu inridentes Gracchum vocabant, quoniam id etiam fatum civitatis fuit ut illa ex vepreculis extracta nitedula rem publicam conaretur adrodere. alter vero, non ille Serranus ab aratro, sed ex deserta Gavi Oleli area calatis Gaviis in Calatinos Atilios insitus,1 subito, nominibus in tabulas relatis, nomen suum de tabula sustulit. veniunt Kalendae Ianuariae. vos haec melius scire potestis, equidem audita dico: quae tum frequentia senatus, quae exspectatio populi, qui concursus legatorum ex Italia cuncta, quae virtus, actio, gravitas P. Lentuli consulis fuerit, quae etiam conlegae eius moderatio de me. qui cum inimicitias sibi mecum ex rei publicae dissensione susceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et temporibus rei publicae permissurum.

平民護民官たちが就任しましたが、彼らは全員、私に関する法案を公示すると誓約していました。そのうち筆頭として私の敵どもに買収されたのが、人々が悲嘆の中で嘲笑を込めてグラックスと呼んでいた男でした。というのも、あの野茨の茂みから引きずり出されたヤマネが国家をかじろうと企てることさえ、この国家の運命であったからです。しかしもう一人の男は、あの鋤の柄を握っていた高名なセラヌスなどではなく、見捨てられたガウィウス・オレルスの脱穀場から、召集されたガウィウス氏族の民会を経てカラティヌス・アティリウス家に接ぎ木された男でしたが、帳簿に名が記載された途端、突然その名を帳簿から取り下げてしまいました。1月1日の朔日がやって来ます。諸君はこのことをより良く知っておられるでしょうが、私は耳にしたこととして語りましょう。そのときの元老院の参集ぶり、国民の期待、全イタリアからの使節の結集、執政官プブリウス・レントゥルスの勇気、行動力、威厳、そして私に対する同僚執政官の抑制された態度がどれほどのものであったかを。この同僚は、国家の意見の相違から私との不和が生じたと述べたものの、その不和は元老院議員たちと国家の時局の判断に委ねると言明したのです。

§73

tum princeps rogatus sententiam2 L. Cotta dixit id quod dignissimum re publica fuit, nihil de me actum esse iure, nihil more maiorum, nihil legibus; non posse quemquam de civitate tolli sine iudicio; de capite non modo ferri, sed ne iudicari quidem posse nisi comitiis centuriatis; vim fuisse illam, flammam quassatae rei publicae perturbatorumque temporum; iure iudiciisque sublatis, magna rerum permutatione impendente, declinasse me paulum et spe reliquae tranquillitatis praesentis fluctus tempestatemque fugisse; qua re, cum absens rem publicam non minus magnis periculis quam quodam tempore praesens liberassem, non restitui me solum sed etiam ornari a senatu decere. disputavit etiam multa prudenter, ita de me illum amentissimum et profligatissimum hostem pudoris et pudicitiae scripsisse quae scripsisset, iis verbis rebus sententiis ut, etiam si iure esset rogatum, tamen vim habere non posset;3 qua re me, qui nulla lege abessem, non restitui lege, sed revocari senatus auctoritate oportere.

そのとき、最初に意見を求められたルキウス・コッタは、国家に最もふさわしい見解を述べました。すなわち、私についてなされたことは何一つ法にかなっておらず、何一つ先祖の慣習にも合致せず、何一つ制定法に基づいていない。何人たりとも裁判なしに市民共同体から追放されることはあり得ない。市民権の剥奪については法案を提出できないばかりか、ケントゥリア民会においてでなければ裁定を下すことすらできない。あの事態は暴力であり、動揺した国家と混乱した時代の火焔であった。法と裁判が失われ、事態の一大激変が差し迫る中で、私は少し身をかわし、残された平安への希望から目前の荒波と嵐を避けたのだ。したがって、私がかつてその場に居合わせていたときと劣らず重大な危機から、不在の身でありながら国家を解放した以上、元老院から単に復権させられるだけでなく、栄誉を与えられるべきである、と。彼はさらに、廉恥と貞淑の最も狂気染みた極悪な敵が、私について起草したいわゆる法案をそのような文言・条項・趣旨で起草したため、仮に法にのっとって諮られたとしても効力を持ち得ない、と多くの点を理路整然と論証しました。それゆえ、いかなる法によっても追放されていない私は、制定法によって復権するのではなく、元老院の権威によって召還されるべきである、と。

§74

​hunc nemo erat quin verissime sentire diceret.4 sed post eum rogatus Cn. Pompeius, adprobata laudataque Cottae sententia, dixit sese oti mei causa, ut omni populari concitatione defungerer, censere ut ad senatus auctoritatem populi quoque Romani beneficium erga me adiungeretur. Cum omnes certatim aliusque alio gravius atque ornatius de mea salute dixisset fieretque sine ulla varietate discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gavianus; nec ausus est, cum esset emptus, intercedere; noctem sibi ad deliberandum postulavit. clamor senatus, querelae, preces, socer ad pedes abiectus. ille se adfirmare postero die moram nullam esse facturum. creditum est; discessum est. illi interea deliberatori merces longa interposita nocte duplicata est. consecuti dies pauci omnino Ianuario mense per quos senatum haberi liceret; sed tamen actum nihil nisi de me.

このコッタが極めて正当な見解を述べていると言わない者は一人もいませんでした。しかし彼の次に意見を求められたグナエウス・ポンペイウスは、コッタの意見を承認し称賛した上で、私の平穏のため、あらゆる民衆の扇動を完全に免れるために、元老院の権威にローマ国民の私に対する恩典をも付け加えるべきだと提議しました。全員が競い合って、それぞれに重厚かつ格調高く私の身の安全について語り、誰一人異論なく採決が行われようとしたそのとき、諸君もご存知の通り、このアティリウス・ガウィアヌスが立ち上がったのです。彼は買収されていたものの、拒否権を行使する勇気はありませんでした。ただ熟慮のために一晩の猶予を求めたのです。元老院の怒号、不満、嘆願が起こり、舅は彼の足元にひれ伏しました。彼は翌日には一切の遅延を行わないと請け合いました。人々はそれを信じ、散会しました。その間、熟慮者である彼に対しては、夜が長く挟まれたことで報酬が倍増されたのです。1月中、元老院の開催が許されていた日はごく数日しか続きませんでしたが、それでも私に関する審議以外は一切行われませんでした。

§75

cum omni mora, ludificatione, calumnia senatus auctoritas impediretur, venit tandem concilio de me agendi dies, viii Kal. Febr.5 princeps rogationis, vir mihi amicissimus, Q. Fabricius, templum aliquanto ante lucem occupavit. quietus eo die Sestius, is qui est de vi reus; actor hic defensorque causae meae nihil progreditur, consilia exspectat inimicorum meorum. quid? illi quorum consilio P. Sestius in iudicium vocatur, quo se pacto gerunt? Cum forum, comitium, curiam multa de nocte armatis hominibus ac servis plerisque occupavissent, impetum faciunt in Fabricium, manus adferunt, occidunt non nullos, vulnerant multos.

元老院の権威があらゆる遅延、ごまかし、嫌がらせによって妨げられる中で、ついに私に関する集会での採決の日、すなわち2月朔日の8日前が訪れました。法案の筆頭提案者であり、私の大の親友であるクィントゥス・ファブリキウスは、夜明けのかなり前に神殿を占拠しました。暴力罪の被告人であるセスティウスはその日、静穏を保っていました。私の大義の推進者であり擁護者である彼は前進せず、私の敵どもの出方を待っていたのです。では、プブリウス・セスティウスを法廷に引きずり出した首謀者たちは、どのように振る舞ったでしょうか。彼らは深い夜のうちにフォルム、民会広場、議事堂を武装した男たちや多数の奴隷で占拠すると、ファブリキウスに襲いかかり、暴力を振るい、数名を殺害し、多数の者を負傷させたのです。

構文注5 件
  1. 72calatis Gaviis in Calatinos Atilios insitus

    語源的・儀礼的駄洒落を交えた構文。名門「アティリウス・カラティヌス家(Atilii Calatini)」への養子縁組を、民会(comitia calata)で召集された(calatis)無名のガウィウス氏族から「接ぎ木された(insitus)」と揶揄的に表現している。calatis Gaviis は絶対的奪格(「ガウィウス氏族が召集されたもとで」)。

  2. 73princeps rogatus sententiam

    二重対格をとる動詞 rogo の受動態構文。能動態 aliquem sententiam rogare(人に意見を求める)から、人物が主語(rogatus)となり、内容を表す名詞(sententiam)が対格(保持された対格)として残っている。princeps は叙述的に機能し、「筆頭として意見を求められた」の意。

  3. 73ita de me illum amentissimum et profligatissimum hostem pudoris et pudicitiae scripsisse quae scripsisset, iis verbis rebus sententiis ut, etiam si iure esset rogatum, tamen vim habere non posset

    disputavit に続く間接話法(対格不定詞 scripsisse)。先行詞のない関係節 quae scripsisset は「彼が起草したこと/いわゆる法案」を指し、接続法 scripsisset は間接話法内の従属節(牽引または主観的内容)による。ita ... iis verbis rebus sententiis ut ... は後続の結果節を導く相関構造。

  4. 74hunc nemo erat quin verissime sentire diceret

    否定の主節(nemo erat)に続く quin 節(接続法 diceret)。代名詞 hunc は diceret の目的語ではなく、下位の不定詞句(hunc verissime sentire,「彼が極めて正当な見解を持っている」)の意味上の主語(対格)。関係節の頭に先行して強調されている。

  5. 75viii Kal. Febr.

    ローマ暦の日付表記 ante diem octavum Kalendas Februarias(共和政暦で1月23日)の略記。文法的には副詞句として機能し、dies と同格的に「2月朔日の8日前である日」を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:72-75