- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:42-46
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは自らが亡命を選んだ理由として、国家の諸機関が麻痺し武力衝突が不可避であった当時の破滅的な情勢を振り返り、自らの徹底抗戦が内乱と市民の犠牲を招くことを避けるため、国家という船を救うべく自ら一身に苦難を引き受けたと弁明する。
haec ergo cum viderem,—neque enim erant occulta,—senatum, sine quo civitas stare non posset, omnino de civitate esse sublatum; consules, qui duces publici consili esse deberent, perfecisse ut per ipsos publicum consilium funditus tolleretur; eos qui plurimum possent opponi omnibus contionibus falso, sed formidolose tamen, auctores ad perniciem meam; contiones haberi cotidie contra me; vocem pro me ac pro re publica neminem mittere; intenta signa legionum existimari cervicibus ac bonis vestris falso, sed putari tamen; coniuratorum copias veteres et effusam illam ac superatam Catilinae importunam manum novo duce et insperata commutatione rerum esse renovatam:—haec cum viderem, quid agerem, iudices?1
それゆえ、これらのこと――というのもそれらは隠されたものではなかったからだが――すなわち、それなしには国家が立ち行かない元老院が国家から完全に排除されたこと、公的議事の指導者たるべき執政官たちが、自分たち自身の手で公的議事を根本から破滅させるよう仕組んだこと、絶大な権力を握る者たちが、偽りながらも恐るべき仕方で、私の破滅を企てる首謀者としてあらゆる民会で引き合いに出されたこと、私に対する民会が日々開かれたこと、私のため、また国家のために声を上げる者が一人もいなかったこと、軍団の掲げる軍旗が、誤ってではあるが、それでもなお、あなた方の首と財産に向けられていると信じ込まれていたこと、陰謀者たちの以前の部隊、あの散乱し打ち破られていたカティリーナの狂暴な徒党が、新たな指導者と予期せぬ情勢の変化によって再編されたこと――これらを目にしていたとき、裁判人の方々、私はいかに振る舞うべきであったでしょうか。
scio enim tum non mihi vestrum studium, sed meum prope vestro defuisse. contenderem contra tribunum plebis privatus armis? vicissent improbos boni, fortes inertis; interfectus esset is qui hac una medicina sola potuit a rei publicae peste depelli. quid deinde? quis reliqua praestaret? cui denique erat dubium quin ille sanguis tribunicius, nullo praesertim publico consilio profusus, consules ultores et defensores esset habiturus? cum quidam in contione dixisset aut mihi semel pereundum aut bis esse vincendum. quid erat bis vincere? id profecto, ut, si cum amentissimo tribuno plebis decertassem, cum consulibus ceterisque eius ultoribus dimicarem.
事実、当時私にあなた方の熱意が欠けていたのではなく、むしろあなた方の熱意に対して私の熱意がほとんど欠けていたことを私は知っています。私が一私人として、護民官に対して武器を取って争うべきであったでしょうか。善き人々が悪しき者たちに、勇敢な人々が無気力な者たちに打ち勝ったことでしょう。国家の破滅から退けられるためにはただこの唯一の治療薬しかあり得なかったあの男は、殺害されていたことでしょう。その後はどうなるでしょうか。誰がその後の事態を保障できたでしょうか。そもそも、とりわけ公的な決定を何ら伴わずに流されたあの護民官の血が、執政官たちを復讐者および擁護者として持つことになるという点に、誰が疑いを抱いたでしょうか。ある者が民会で、私は一度死ぬか、あるいは二度勝たねばならないと語っていたのですから。二度勝つとは何を意味していたでしょうか。まさに、もしあの極めて狂乱した護民官と決戦に及んだならば、執政官たちや彼の他の復讐者たちと戦わねばならないということでした。
ego vero, vel si pereundum fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi mortifera qui imposuisset, semel perire tamen, iudices, maluissem quam bis vincere; erat enim illa altera eius modi contentio ut neque victi neque victores rem publicam tenere possemus. quid, si in prima contentione vi tribunicia victus in foro cum multis bonis viris concidissem? senatum consules, credo, vocassent, quem totum de civitate delerant; ad arma vocassent, qui ne vestitu quidem defendi rem publicam sissent; a tribuno plebis post interitum dissedissent, qui eandem horam meae pestis et suorum praemiorum esse voluissent.
しかしながら、たとえ私が死なねばならず、私にとっては癒えうるが、それを負わせた者にとっては致命的となる打撃を受けるのではなかったとしても、裁判人の方々、私は二度勝つよりはむしろ一度死ぬことを望んだことでしょう。というのも、あの二度目の争いは、私たちが敗者となっても勝者となっても国家を維持できないような種類のものだったからです。もし私が最初の戦いで、護民官の暴力に屈し、多くの善良な人々と共にフォルムで倒れていたとしたらどうだったでしょうか。執政官たちは、国家から完全に抹殺した元老院を、まさか召集したとでもいうのでしょうか。服装によってすら国家が防衛されることを許さなかった彼らが、武器を取るよう呼びかけたとでもいうのでしょうか。私の破滅の時と自分たちの報酬の時とが同じであることを望んだ彼らが、私の死後に護民官と決裂したとでもいうのでしょうか。
unum autem mihi restabat illud quod forsitan non nemo vir fortis et acris animi magnique dixerit: restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses.2 de quo te, te, inquam, patria, testor et vos, penates patriique dei, me vestrarum sedum templorumque causa, me propter salutem meorum civium, quae mihi semper fuit mea carior vita, dimicationem caedemque fugisse. etenim si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi ex multis locis praedones classibus eam navem se oppressuros minitarentur nisi me unum sibi dedidissent, si id vectores negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum vitae discrimen adducerem.
しかし、私にはあの唯一の選択肢が残されていました。おそらく勇敢で、鋭敏かつ偉大な気魄を備えた少なからぬ人物がこう言ったかもしれない事柄です。 「抵抗すべきであった、反撃すべきであった、戦いながら死を迎えるべきであった」と。 これについて、私はあなたに、祖国よ、実にあなたに誓って証言を求めます。そして守護神たち、父祖の神々よ、あなた方に誓って証言を求めます。私が戦いと流血を避けたのは、あなた方の居所と神殿のためであり、私自身の生命よりも常に愛おしかった我が市民たちの安全のためであったのだと。実際、もし私が友人と共にある船に乗って航海しているときに、裁判人の方々、もし私一人を彼らに引き渡さなければ船を撃滅すると多くの場所から集まった無数の海賊が艦隊で脅迫し、乗り合わせた船客たちがそれを拒み、私を敵に引き渡すよりは私と共に死ぬことを選んだとしたら、私は、私をそれほどまでに思ってくれる人々を確実な死はおろか生命の重大な危険にさらすよりは、他の人々を救うために自分自身を深海に投げ込んだことでしょう。
cum vero in hanc rei publicae navem, ereptis senatui gubernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac discordiarum, armatae tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursurae viderentur, cum proscriptio, caedes, direptio denuntiaretur, cum alii me suspicione periculi sui non defenderent, alii vetere odio bonorum incitarentur, alii inviderent, alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci dolorem aliquem suum vellent, alii rem ipsam publicam atque hunc bonorum statum otiumque odissent et ob hasce causas tot tamque varias me unum deposcerent, depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed periculo certe vestro liberorumque vestrorum, quam id quod omnibus impendebat unus pro omnibus susciperem ac subirem?3
しかし、元老院から舵を奪われ、内乱と不和の嵐の中で大海を漂うこの国家という船に対し、私一人が引き渡されない限り、これほど多くの武装船団が襲いかかろうとしているように見え、追放、殺戮、略奪が宣告され、ある者は自らの危険への疑念から私を弁護せず、ある者は善き人々への昔からの憎しみに煽られ、ある者は嫉妬し、ある者は私が自分たちの妨げになると考え、ある者は自らの何らかの怨恨を晴らすことを望み、ある者は国家そのものとこの善き人々の安定と平穏を憎み、これら多数の多種多様な理由から私一人を要求していたときに、私は、あなた方とあなた方のお子たちにとっての完全な破滅とは言わないまでも、確実な危険を冒して徹底抗戦すべきであったでしょうか。それとも、万人を脅かしていた事態を、私が万人の身代わりとなって一人で引き受け、耐え忍ぶべきであったでしょうか。
- 42haec ergo cum viderem,—neque enim erant occulta,—senatum... renovatam:—haec cum viderem, quid agerem, iudices?
文頭の haec ergo cum viderem に対し、長大な対格不定詞句(senatum... sublatum など計7つの節)が挿入された後、主節に入る直前で haec cum viderem が反復(照応・再開)されている。主節の述語動詞 quid agerem は過去における思案・躊躇を表す接続法未完了過去(思案の接続法)である。
- 45restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses
過去の事態に対する義務の不履行や非難を表す接続法過去完了(過去の命令・当為の接続法)。架空の批判者の発言として導入されており、「抵抗すべきであったのに(しなかった)」という意味を表す。
- 46depugnarem potius... quam... susciperem ac subirem?
文脈上、過去の事態においてあり得べき選択を反語的に問う接続法未完了過去(思案・反語の接続法)。potius... quam(〜するよりはむしろ〜か)の相関構文によって二つの接続法動詞句(depugnarem と susciperem ac subirem)が対比されている。
