- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:143-147
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは祖国の先賢たちの徳と不滅の栄光を模範として挙げて愛国心を鼓舞したのち、法廷に被告および哀悼の姿で立つセスティウス、ミロ、若きレントゥルスらの姿に注意を向け、彼らの苦難は自らの帰還のために引き受けられたものであると語り、自らの防衛者たちを救済するよう裁判員に哀願して演説を締めくくる。
qua re imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, maximos, Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabilis alios qui hanc rem publicam stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentis fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium magnorum hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam; neque hanc opinionem si in illo sanctissimo hercule consecratam videmus, cuius corpore ambusto vitam eius et virtutem immortalitas excepisse dicatur, minus existimemus1 eos qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut laboribus aut auxerint aut defenderint aut servarint esse immortalem gloriam consecutos.
それゆえ、私たちは我が国のブルートゥスたち、カミルスたち、アハラたち、デキウスたち、クリウスたち、ファブリキウスたち、マクシムスたち、スキピオたち、レントゥルスたち、アエミリウスたち、そしてこの国家を強固にした無数の他の人々を手本としましょう。私は実に、彼らを不死の神々の集いと階座のうちに数えています。祖国を愛し、元老院に従い、善き人々に心を配りましょう。現在の果実を顧みず、後世の栄光に身を捧げましょう。最も正しいことこそが最善であると考えましょう。望むものを願い、しかし起こったことを甘受しましょう。最後に、勇敢で偉大な人々の肉体は死すべきものであるが、魂の動きと美徳の栄光は永遠であると考えましょう。そして、この確信が、かの至聖なるヘラクレスにおいて神聖化されているのを私たちが目の当たりにし、その肉体が火葬されたのち、彼の生涯と美徳を不死が迎え入れたと言われるならば、自らの知謀や労苦によってこの偉大なる国家を増大させ、あるいは防衛し、あるいは守り抜いた人々が、不死の栄光を獲得したと信じることを減じてはなりません。
sed me repente, iudices, de fortissimorum et clarissimorum civium dignitate et gloria dicentem et plura etiam dicere parantem horum aspectus in ipso cursu orationis repressit. video P. Sestium, meae salutis, vestrae auctoritatis, publicae causae defensorem, propugnatorem, actorem, reum; video hunc praetextatum eius filium oculis lacrimantibus me intuentem; video Milonem, vindicem vestrae libertatis, custodem salutis meae, subsidium adflictae rei publicae, exstinctorem domestici latrocini, repressorem caedis cotidianae, defensorem templorum atque tectorum, praesidium curiae, sordidatum et reum; video P. Lentulum, cuius ego patrem deum ac parentem statuo fortunae ac nominis mei, fratris liberorumque nostrorum, in hoc misero squalore et sordibus; cui superior annus idem et virilem patris et praetextam populi iudicio togam dederit, hunc hoc anno in hac toga2 rogationis iniustissimae subitam acerbitatem pro patre fortissimo et clarissimo civi deprecantem.
しかし裁判員の方々、最も勇敢で輝かしい市民たちの尊厳と栄光について語り、さらに多くを語ろうと備えていた私の口を、演説のまさにその途上で彼らの姿が突然押し留めました。私は、私の安全、あなた方の権威、国家の大義の防衛者、闘士、推進者であるプブリウス・セスティウスが被告人となっているのを目にします。私は、彼のこのトーガ・プラエテクスタを着た息子が涙に暮れる目で私を見つめているのを目にします。私は、あなた方の自由の擁護者、私の安全の守護者、打ちひしがれた国家の支え、国内の盗賊行為の撲滅者、日々の殺戮の抑止者、神殿と住まいの防衛者、元老院議事堂の守備兵であるミロが、喪服をまとい被告人となっているのを目にします。私は、その父を私自身の、そして私の弟と子供たちの境遇と名声の神であり親であると見なしているプブリウス・レントゥルスが、この悲惨な哀悼の装いと喪服に身を包んでいるのを目にします。前年が父の判断によって成人男性のトーガを、民衆の判断によって公職のトーガを同じように彼に与えたというのに、今年はこの彼が、最も勇敢で輝かしい市民である父のために、この喪服のままで極めて不当な法案の突発的な過酷さの免除を懇願しているのを、私は目にするのです。
atque hic tot et talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt. quod tantum est in me scelus? quid tanto opere deliqui illo die cum ad vos indicia, litteras, confessiones communis exiti detuli, cum parui vobis? ac si scelestum est amare patriam, pertuli poenarum satis: eversa domus est, fortunae vexatae, dissipati liberi, raptata coniunx, frater optimus, incredibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore volutatus est ad pedes inimicissimorum; ego pulsus aris focis deis penatibus, distractus a meis, carui patria, quam, ut levissime dicam, certe protexeram; pertuli crudelitatem inimicorum, scelus infidelium, fraudem invidorum.
そして、これほど多くの、これほど立派な市民たちのこの哀悼の装い、この悲痛、この喪服は、ただ私一人のために身に引き受けられたものです。彼らが私を防衛してくれたからであり、私の不運と嘆きを痛心してくれたからであり、悲嘆にくれる祖国に、熱望する元老院に、要求するイタリアに、祈り求めるあなた方全員に、私を連れ戻してくれたからです。私の中に一体どれほどの罪があるというのでしょうか。あの日に私があなた方のもとに共通の破滅の証拠や書状や自白を提出し、あなた方に従ったとき、私は一体何をそれほど甚だしく過ちを犯したというのでしょうか。そして、祖国を愛することが罪であるならば、私は十分な罰を耐え忍びました。家は破壊され、財産は荒らされ、子供たちは散り散りにされ、妻は引きずり回され、類まれな敬愛と前代未聞の愛を備えた最愛の弟は、極限の哀悼の姿で最大の宿敵たちの足元に身を投げ出しました。私は祭壇や炉や守護神から追放され、身内から引き離され、控えめに言っても確実に守り抜いていたはずの祖国を奪われました。私は敵たちの残酷さ、不義なる者たちの悪行、嫉妬深い者たちの欺瞞に耐え忍んだのです。
si hoc non est satis, quod haec omnia deleta videntur reditu meo, multo mihi, multo, inquam, iudices, praestat in eandem illam recidere fortunam quam tantam importare meis defensoribus et conservatoribus calamitatem. an ego in hac urbe esse possim, his pulsis qui me huius urbis compotem fecerunt?3 non ero, non potero esse, iudices; neque hic umquam puer, qui his lacrimis qua sit pietate declarat, amisso patre suo propter me, me ipsum incolumem videbit, nec, quotienscumque me viderit, ingemescet ac pestem suam ac patris sui se dicet videre. ego vero hos in omni fortuna, quaecumque erit oblata, complectar, nec me ab iis quos meo nomine sordidatos videtis umquam ulla fortuna divellet; neque eae nationes quibus me senatus commendavit, quibus de me gratias egit, hunc exsulem propter me sine me videbunt.
もしこれらすべてが私の帰還によって帳消しにされたように見えるゆえに十分でないとするならば、裁判員の方々、私の防衛者や救済者たちにこれほど大きな災禍をもたらすくらいなら、私自身が再びかの同じ不運に逆戻りするほうがはるかに、はるかにましであると断言します。私をこの都市の主へと復帰させてくれたこれらの人々が追放されるのに、私がこの都市に留まることなどできるでしょうか。私は留まりません、裁判員の方々、留まることなど到底できません。この涙によって自らにどれほどの情愛があるかを示しているこの少年が、私のために父を失いながら、私自身の無事な姿を見ることは決してありませんし、私を見るたびに溜め息をついて、自分と自分の父の破滅の元凶を目にしているなどと言うことも決してありません。私は、いかなる運命が降りかかろうとも、そのあらゆる運命において彼らを抱擁するでしょうし、私のために喪服をまとっているのをあなた方が目にしているこれらの人々から、いかなる運命も私を引き裂くことはできません。また、元老院が私を託し、私のために感謝を捧げた諸民族も、この人が私のために私を伴わずに追放者となっているのを目にすることはありません。
sed haec di immortales, qui me suis templis advenientem receperunt stipatum ab his viris et P. Lentulo consule, atque ipsa res publica, qua nihil est sanctius, vestrae potestati, iudices, commiserunt. vos hoc iudicio omnium bonorum mentis confirmare, improborum reprimere potestis, vos his civibus uti optimis, vos me reficere et renovare rem publicam. qua re vos obtestor atque obsecro ut, si me salvum esse voluistis, eos conservetis per quos me reciperavistis.
しかし、これらの人々や執政官プブリウス・レントゥルスに護衛されて戻ってきた私を自らの神殿に迎え入れてくださった不死の神々と、それ以上に神聖なものは何一つない国家そのものが、裁判員の方々、これらをあなた方の権能に委ねられたのです。あなた方はこの判決によって、善き人々全員の心を奮い立たせ、邪悪な者たちを抑圧することができます。あなた方はこれら最善の市民たちを用い、私を立ち直らせ、国家を再生させることができるのです。それゆえ、もしあなた方が私の無事を望まれたのであるならば、あなた方が私を取り戻す手段となったこれらの人々を救ってくださるよう、私はあなた方に訴え、切に哀願いたします。
- 143neque hanc opinionem si in illo sanctissimo hercule consecratam videmus ... minus existimemus
neque ... minus existimemus は接続法現在(勧誘)で主節を成し、「~と考えることを減じてはならない(より少なく考えてはならない)」という意味になる。否定辞 neque と接続詞 si が結びつき、条件節 si ... videmus が主節の内部に挿入されている。hanc opinionem は existimemus の目的語ではなく、後続の不定詞句(esse ... consecutos)を先取り・指示する対格、あるいは videmus の目的語(「もし私たちがこの確信が神聖化されているのを見るならば」)として機能している。
- 144cui superior annus idem et virilem patris et praetextam populi iudicio togam dederit, hunc hoc anno in hac toga
関係詞節 cui ... dederit(譲歩的関係節のため接続法完了)の与格 cui に対し、主節で hunc が対比的に置かれ(cui ... hunc)、さらに superior annus と hoc anno、二種類のトーガ(virilem と praetextam)と「この(哀悼の)トーガ(in hac toga)」が鮮やかな対句(ポリュプトートンおよび対照法)をなしている。hunc は後続の分詞 deprecantem とともに video の目的語として係っている。
- 146an ego in hac urbe esse possim, his pulsis qui me huius urbis compotem fecerunt?
接続詞 an で導入された反語的疑問文で、接続法現在 possim は可能・思慮(potential/deliberative)を表す。his pulsis は絶対的奪格で「これらの人々が追放されるならば/追放されたときに」という条件・時を示し、関係詞節 qui ... fecerunt の先行詞が his である。compotem は属格 huius urbis を従えて「この都市を意のままにする者、主」の意をなし、キケローの完全な市民権および名誉の回復を指す。
