← キケロ

セスティウス弁護

§122-126

劇作家の詩行と剣闘士競技における民意

キケローは悲劇の上演で語られた台詞や、剣闘士興行におけるセスティウスへの熱狂的歓声を引いてローマ民衆全体が自身を支持していたことを論証し、ブーイングを恐れて客席の下を這って現れた法務官アッピウスの姿と対比する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§122

​pro di immortales! quid? illa quem ad modum dixit idem! quae mihi quidem ita et acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo, si revixisset, praeclare posse dici viderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem solebat aut errorem senatus: "O íngratifici Argívi, immunes Gráii, immemores bénefici!" non erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret,1 nec unus in quemquam umquam gratior quam in me universi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret: "éxsulare sínitis, sistis pélli, pulsum pátimini!" quae tum significatio fuerit omnium, quae declaratio voluntatis ab universo populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam: existimare facilius possunt qui adfuerunt.

不死なる神々よ!なんと、同じ役者がこれらを演じた時の様はどうだったでしょう!それらは私には実に、もしクィントゥス・カトゥルスが生き返っていたなら、彼によってさえ見事に語られ得たと思えるほどに演じられ、書かれたように見えるのです。なぜなら彼は、民衆の無分別や元老院の過ちを時に公然と非難し責めることを常としていたからです。 「おお、恩知らずなるアルゴス人、報いをなさぬギリシア人、恩義を忘れし者らよ!」 それは決して真実ではありませんでした。なぜなら彼らは恩知らずなのではなく、自らが安全を受け取った相手に安全を返すことが許されなかった哀れな者たちであり、私に対する万人ほど誰かに対して感謝の念を抱いた者はかつてただの一人もいなかったからです。しかしそれでも、この上なく雄弁な詩人は私のためにそれを書き、最良であるだけでなく最も勇敢な役者が、あらゆる階層を指し示し、元老院を、ローマの騎士を、ローマの全民衆を告発しながら、私のこととしてそれを演じたのです。 「追放されるままにし、追われるに任せ、追われたのを甘受するのか!」 その時、非民衆派と目される男の訴訟において、すべての者によっていかなる感情が示され、ローマ民衆全体からいかなる意志の表明がなされたかを、私自身は伝え聞いていました。居合わせた者たちには、より容易に判断がつくはずです。

§123

et quoniam huc me provexit oratio, histrio casum meum totiens conlacrimavit, cum ita dolenter ageret causam meam ut vox eius illa praeclara lacrimis impediretur; neque poetae, quorum ego semper ingenia dilexi, tempori meo defuerunt; eaque populus Romanus non solum plausu sed etiam gemitu suo comprobavit. Vtrum igitur haec Aesopum potius pro me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber esset, an principes civitatis?2 nominatim sum appellatus in Bruto: "Túllius, qui líbertatem cívibus stabilíverat." miliens revocatum est. Parumne videbatur populus Romanus iudicare id a me et a senatu esse constitutum quod perditi cives sublatum per nos criminabantur?3

そして弁論が私をここまで導いた以上、あの役者は私の境遇に何度も涙を流し、その類まれな美声が涙に遮られるほど痛切に私の訴えを演じました。また、私がその才知を常に愛してきた詩人たちも、私の危難に際して力を惜しみませんでした。そしてローマ民衆は、拍手のみならず自らの嘆息によってもそれらを肯定したのです。そうであるなら、ローマ民衆が自由であったとすれば、これらの言葉を私のために語るべきであったのは、アイソポスやアッキウスであったのでしょうか、それとも国家の指導者たちであったのでしょうか。『ブルートゥス』の中で、私は名指しで呼ばれました。 「市民らに自由を打ち固めたるトゥッリウスよ。」 千度もアンコールがなされました。破滅的な市民たちが我々によって奪われたと非難していたそのものが、私と元老院によって打ち立てられたのだと、ローマ民衆が十分に判断していないように見えたでしょうか。

§124

​maximum vero populi Romani iudicium universi consessu gladiatorio declaratum est; erat enim munus Scipionis, dignum et eo ipso et illo Metello cui dabatur. id autem spectaculi genus erat quod omni frequentia atque omni genere hominum celebratur, quo multitudo maxime delectatur. in hunc consessum P. Sestius tribunus plebis, cum ageret nihil aliud in eo magistratu nisi meam causam, venit et se populo dedit non plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri voluntatem universi populi viderent: venit, ut scitis, a columna Maenia: tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio, tantus ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam maior consensio aut apertior populi Romani universi fuisse ulla in causa diceretur.

しかし、ローマ民衆全体の最大の判断は、剣闘士興行の観客席において表明されました。それはスキピオの興行であり、彼自身にも、それが捧げられたかのメテッルスにも相応しいものでした。そしてそれは、あらゆる人々の参集とあらゆる階層の人間によって盛大に行われ、群衆が最も歓喜する種類の見世物でした。この観客席へ、護民官プブリウス・セスティウスは、その公職において私の訴え以外の何事も扱っていなかったのですが、拍手を求める欲望からではなく、我々の敵自身が民衆全体の意志を見るようにと赴き、身を民衆に委ねたのです。ご承知のように、彼はマイニウスの円柱の方から現れました。すべての観覧席から、カピトリウムに至るまで、フォルムの柵からこれほどの大拍手が巻き起こったため、いかなる訴訟においてもローマ民衆全体の一致がこれ以上大きく、あるいは明白であったことは決してなかったと言われたほどでした。

§125

​ubi erant tum illi contionum moderatores, legum domini, civium expulsores? Aliusne est aliquis improbis civibus peculiaris populus, cui nos offensi invisique fuerimus? equidem existimo nullum tempus esse frequentioris populi quam illud gladiatorium, neque contionis ullius neque vero ullorum comitiorum. haec igitur innumerabilis hominum multitudo, haec populi Romani tanta significatio sine ulla varietate universi, cum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur, quid declaravit nisi optimorum civium salutem et dignitatem populo Romano caram esse universo?

その時、集会の扇動者たち、法律の支配者たち、市民の追放者たちは一体どこにいたのでしょうか。我々が不興を買い、憎悪されたような、不義な市民たち専用の別の民衆がどこかにいるというのでしょうか。 実に私は、いかなる集会も、またいかなる民会も、あの剣闘士興行ほど民衆が集まった時はないと考えています。それゆえ、この無数の人々の群れ、ローマ民衆全体の何ら不一致のないこれほど大規模な意思表示は、まさにその頃に私についての決議がなされるだろうと思われていたとき、最善の市民たちの安全と尊厳がローマ民衆全体にとって愛しいものであるという以外の何を明示したというのでしょうか。

§126

​at vero ille praetor, qui de me non patris, avi, proavi, maiorum denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto contionem interrogare solebat, velletne me redire, et, cum erat reclamatum semivivis mercennariorum vocibus, populum Romanum negare dicebat, is, cum cotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus cum veniret. emergebat subito, cum sub tabulas subrepserat, ut "matér, te appello" dicturus videretur;4 itaque illa via latebrosior, qua spectatum ille veniebat, Appia iam vocabatur; qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo gladiatores sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant.

しかし一方、あの法務官は、父や祖父、曾祖父、要するに自身の先祖全体の慣習ではなく、卑小なギリシア人どものやり方によって、私が帰還することを望むか、と民衆集会に問いかけることを常とし、雇われ者たちの半死半生の叫び声で反対の声が上がったとき、ローマ民衆が拒絶していると言い張っていた男ですが、彼は日々剣闘士を見物していたにもかかわらず、入場するところを誰一人目撃したことがありませんでした。彼は観覧席の板の下を這い進み、まるで、 「母よ、そなたを呼ぶ」 と言い出さんばかりの様子で突如姿を現したのです。それゆえ、彼が見物のために通ってきたあの隠れ道は、いまや「アッピア街道」と呼ばれていました。それでも、彼が目撃されたときにはいつでも、剣闘士たちだけでなく、剣闘士たちの馬そのものまでもが、巻き起こる突然の野次と口笛に恐れをなすほどだったのです。

構文注4 件
  1. 122quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret

    関係詞節内の先行詞省略構文。関係代名詞 quibus は前文の miseri を先行詞とし、さらにその内部の前置詞句 a quo の先行詞(与格支配動詞 reddere に対する間接目的語 ei)が省略されている。すなわち構文の骨格は quibus non liceret reddere salutem [ei] a quo [salutem] acceperant(自らが安全を受け取った相手に対して安全を返すことが許されなかった人々)となる。

  2. 123Vtrum igitur haec Aesopum potius pro me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber esset, an principes civitatis?

    二者択一の直接疑問文(utrum ... an ...)。非人称動詞 oportuit の直説法過去は、義務・当然を表す動詞が反実仮想の帰結節に代わって用いられる標準的用法(「〜すべきであったのに[実際はなされなかった]」)であり、条件節 si populus Romanus liber esset(接続法過去:現在の事実に反する仮定)と呼応している。選択の対比の核は Aesopum potius ... aut Accium と an principes civitatis である。

  3. 123id a me et a senatu esse constitutum quod perditi cives sublatum per nos criminabantur

    iudicare に後続する対格不定詞構文(id ... esse constitutum)において、指示代名詞 id を受ける同格の関係節が quod 節である。quod 節内では sublatum [esse] という不定詞が criminabantur の目的語節を成し、関係代名詞 quod が sublatum の主語(対格)として機能している(「破滅的な市民たちが、我々によって奪われたと告発していたそのもの」)。

  4. 126emergebat subito, cum sub tabulas subrepserat, ut 'matér, te appello' dicturus videretur

    パックウィウスの悲劇『イリオナ』で、地中から現れるデイピュロスの亡霊の有名な台詞(matér, te appello)を踏まえた風刺的描写。主節の動詞 emergebat に対して、過去の反復的先行行為を示す cum subrepserat(直説法過去完了)が配置され、結果・様態の接続法節 ut ... videretur 内で未来分詞 dicturus が videretur と結びつき、「〜と言わんばかりに見えるほどであった」という様子を表している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:122-126