- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:112-116
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは、自らの追放を画策した徒党の正体と、復帰を全会一致で支持した民衆の真意を対比し、近年の政務官選挙や競技会での観客の反応を例に挙げて、扇動的な「民衆派」こそが実際にはローマ民衆から拒絶されていると論じる。
illuc revertor: contra me cum sit actum, capta urbe atque oppressa, Gellium, Firmidium, Titium, eiusdem modi furias illis mercennariis gregibus duces et auctores fuisse,1 cum ipse lator nihil ab horum turpitudine, audacia, sordibus abhorreret. at cum de dignitate mea ferebatur, nemo sibi nec valetudinis excusationem nec senectutis satis iustam putavit; nemo fuit qui se non rem publicam mecum simul revocare in suas sedis arbitraretur.
私は本筋に戻ります。私への敵対行為が行われた際、都市が占領され制圧された中で、ゲッリウス、フィルミディウス、ティティウスといった同類の復讐の女神たちが、あの雇われの群れの指導者にして扇動者であったこと、そして法案提出者自身も彼らの破廉恥、無謀、不潔さといささかも異なっていなかったという本筋に。しかし、私の名誉回復のための法案が提出されたときには、誰も自らの病気も老齢も十分な口実だとは見なしませんでした。私とともに国家をも本来の座へと呼び戻しているのだと自ら考えなかった者は一人もいませんでした。
videamus nunc comitia magistratuum. fuit conlegium nuper tribunicium, in quo tres minime, vehementer duo populares existimabantur. ex iis qui populares non habebantur, quibus in illo genere conductarum contionum consistendi potestas non erat, duo a populo Romano praetores video esse factos; et, quantum sermonibus vulgi et suffragiis intellegere potui, prae se populus Romanus ferebat sibi illum in tribunatu Cn. Domiti animum constantem et egregium et Q. Anchari fidem ac fortitudinem, etiam si nihil agere potuissent, tamen voluntate ipsa gratum fuisse. iam de C. Fannio quae sit existimatio videmus: quod iudicium populi Romani in honoribus eius futurum sit, nemini dubium esse debet.
さて今度は、政務官選挙の民会を見てみましょう。最近、護民官会において、三人は全く民衆的でなく、二人が極めて民衆的と見なされていました。民衆的とは見なされず、あのような雇われ集会に留まる力を持たなかった者たちのうち、二人がローマ民衆によって法務官に選出されたのを私は目にしています。そして、一般民衆の風評と投票結果から私が理解できた限りでは、ローマ民衆は護民官職におけるグナエウス・ドミティウスの不屈で卓越した気骨、そしてクィントゥス・アンカリウスの忠誠と勇気に対し、たとえ何も成し遂げられなかったとしても、その志そのものゆえに感謝していたことを公然と示していたのです。また、ガイウス・ファンニウスに対する評価がどのようなものであるかは、すでに我々が目にしているとおりであり、彼の今後の名誉職においてローマ民衆が下すであろう判断については、誰も疑いを抱くべきではありません。
quid? populares illi duo quid egerunt? alter, qui tamen se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica aliud atque homines exspectabant, vir et bonus et innocens et bonis viris semper probatus, quod parum videlicet intellexit in tribunatu quid vero populo probaretur, et quod illum esse populum Romanum qui in contione erat arbitrabatur, non tenuit eum locum in quem, nisi popularis esse voluisset, facillime pervenisset. alter, qui ita se in populari ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctoritatem, consulem, conlegas, bonorum iudicium nihili putaret, aedilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed non praestantissimis opibus et gratia: tribum suam non tulit,2 Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare rem publicam dicebantur, perdidit, nec quicquam illis comitiis quod boni viri vellent nisi repulsam tulit. videtis igitur populum ipsum, ut ita dicam, iam non esse popularem, qui ita vehementer eos qui populares habentur respuat,3 eos autem qui ei generi adversantur honore dignissimos iudicet.
では、あの二人の民衆派は何を成し遂げたのでしょうか。一方は、自制を保ち、何ら法案を提出せず、国家について人々が予想したのとは異なる見解を持っただけでしたが、善良かつ廉潔な人物で、常に善良な人々に評価されていたにもかかわらず、護民官の職務において何が真の民衆に受け入れられるのかを明らかに十分理解せず、集会にいた者たちこそがローマ民衆であると考えたために、もし民衆派であろうと望まなければ極めて容易に到達できたはずの地位を得られませんでした。もう一方は、民衆派のやり方の中で極めて尊大に振る舞い、鳥占もアエリア法も元老院の権威も執政官も同僚も善良な人々の判断も何ら意に介さなかった男ですが、善良な人々、一流ではあるが富と影響力において最も卓越しているわけではない人々と按察官職を争いました。彼は自らのトリブスすら掌握できず、ついには、あのようなあらゆる有害人物が国家を苦しめる手立てとなっていたと言われるパラティナ・トリブスの票すら失い、その民会において善良な人々が望むようなものは落選以外何一つ得られませんでした。したがって、あなたがたが目にするように、民衆自身が、いわばもはや「民衆的」ではなく、民衆派と見なされる者たちをこれほど激しく拒絶する一方で、その手合いに敵対する者たちを名誉職に最も値すると判断しているのです。
veniamus ad ludos; facit enim, iudices, vester iste in me animorum oculorumque coniectus ut mihi iam licere putem remissiore uti genere dicendi. comitiorum et contionum significationes sunt interdum verae, sunt non numquam vitiatae atque corruptae; theatrales gladiatoriique consessus dicuntur omnino solere levitate non nullorum emptos plausus exilis et raros excitare; ac tamen facile est, cum id fit, quem ad modum et a quibus fiat, et quid integra multitudo faciat videre. quid ego nunc dicam quibus viris aut cui generi civium maxime plaudatur? neminem vestrum fallit. sit hoc sane leve, quod non ita est, quoniam optimo cuique impertitur; sed, si est leve, homini gravi leve est, ei vero qui pendet rebus levissimis, qui rumore et, ut ipsi loquuntur, favore populi tenetur et ducitur, plausum immortalitatem, sibilum mortem videri necesse est.
競技会へと話を移しましょう。裁判員の方々、あなたがたが私に向けてくださるその関心と視線ゆえに、私は今や、より気楽な語り口を用いることが許されると考えております。民会や市民集会の意思表示は時に真正ですが、時に瑕疵があり腐敗していることもあります。劇場や剣闘士競技の観客席は、一部の者たちの軽薄さによって買収された貧相でまばらな拍手を引き起こしがちであると一般に言われています。しかしそれでもなお、それが生じた際には、どのように、誰によってそれがなされているか、そして穢れのない民衆全体が何をしているかを見極めるのは容易なことです。今、どのような人物に、あるいはどのような種類の市民に最も大きな拍手が送られるか、私が言う必要があるでしょうか。あなたがたの誰にも明白なことです。これがいかに軽薄なものとされようとも――もっとも最善の人々に授けられる以上、実際には軽薄ではないのですが――、もしそれが軽薄なのだとしても、重厚な人物にとっては軽薄であるにすぎません。しかし、極めて軽薄な事柄に左右され、世評と、彼ら自身の言葉を借りれば民衆の好意に縛られ導かれている者にとっては、拍手は不滅の栄光であり、口笛による野次は死に見えるに違いないのです。
ex te igitur, Scaure, potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentissimosque fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit. ipse ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in coetum mulierum pro psaltria adducitur, nec tuos ludos aspexit in illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus vix vivus effugit. semel, inquam, se ludis homo popularis commisit omnino, cum in templo virtutis honos habitus esset virtuti, Gaique Mari, conservatoris huius imperi, monumentum municipi eius et rei publicae defensori sedem ad salutem praebuisset.
そこでスカウルスよ、極めて豪華で壮麗な競技会を催したあなたにこそ、ぜひお尋ねしたい。あの民衆派たちのうち、誰か一人でもあなたの競技会を見物したでしょうか、誰かが劇場とローマ民衆の前に身を晒したでしょうか。劇場役者そのものであり、単なる観客にとどまらず自らが演者であり道化役であり、姉妹の幕間狂言をことごとく熟知し、女たちの集まりに女琴奏者の姿で引き入れられるあの男自身、その燃え盛る護民官の任期中、あなたの競技会にも、自分が辛うじて生きて逃げ出せたあの競技会以外のいかなる競技会にも姿を見せませんでした。私は言いますが、あの民衆派の男がそもそも競技会に身を晒したのは、一度きりでした。それは、ウィルトゥスの神殿において徳に対する名誉が授けられ、この帝国の救済者ガイウス・マリウスの記念建造物が、その同郷人にして国家の防衛者たる者に救済のための座を提供したときのことでした。
- 112illuc revertor: contra me cum sit actum, capta urbe atque oppressa, Gellium, Firmidium, Titium, eiusdem modi furias illis mercennariis gregibus duces et auctores fuisse
コロンに続く対格不定詞構文(Gellium... fuisse)は、直前の指示副詞 illuc の内容を同格的に具体化・展開する名詞的句として機能している。
- 114tribum suam non tulit, Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare rem publicam dicebantur, perdidit, nec quicquam illis comitiis quod boni viri vellent nisi repulsam tulit.
動詞 ferre の多義性を用いた表現。前者の tribum ferre は「トリブス(部族)の票を獲得する」という選挙用語であり、後者の repulsam ferre は「落選の憂き目を見る(落選を被る)」を意味する。関係節 quod boni viri vellent の接続法は、先行詞 quicquam を限定する性状(善良な人々が望むようなもの)を表す。
- 114populum ipsum, ut ita dicam, iam non esse popularem, qui ita vehementer eos qui populares habentur respuat
名詞 populus と形容詞 popularis(「民衆に親しい、民衆派の」)を掛けた修辞的表現。関係代名詞 qui に導かれる従属節の動詞 respuat が接続法をとっているのは、先行詞 populum に対する理由・性状(〜するほどに、〜するがゆえに)を示すためである。
