- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:5-8
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、クロディウスの敵意が個人ではなく国家と正義に向けられたものであること、また彼を討つ役割は自らではなく神の恩寵たるミロに定められていることを論じ、直前にクロディウスが行った「宗教の冒涜を嘆く」民会演説の極端な欺瞞と滑稽さを痛烈に告発する。
nihil enim contra me fecit odio mei,1 sed odio severitatis, odio dignitatis, odio rei publicae: non me magis violavit quam senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam in ipsos deos immortalis. etenim illos eo scelere violavit quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eius familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. itaque eum numquam a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. quid enim hunc persequar, pecudem ac beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? qui si sensit quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se stuporis excusatione defendat.
実際、彼が私に対して行ったことは、私個人への憎悪からではなく、厳格さへの憎悪、尊厳への憎悪、国家への憎悪からでした。彼は元老院を、ローマ騎士を、すべての善人を、全イタリアを侵害した以上に私を侵害したわけではありません。要するに、不死なる神々そのものに対して以上には、私に対しても罪深くはなかったのです。実のところ、彼はかつて誰も犯さなかった悪事によって神々を侵害しました。私に対しては、もし勝利していたならば彼の腹心カティリナが抱いたであろうのと同じ心中で臨んだのです。それゆえ、私は彼を決して自ら告発すべきではないと考えてきました。彼自身がリグリア人だと名乗らなければ誰の仲間かも分からなかったであろう、あの木偶の坊を告発すべきでなかったのと同様に。というのも、私の敵どもの餌とドングリで買収された家畜であり野獣であるこの男を、私が追及して何になりましょうか。もし彼が自らをいかなる悪行に縛り付けたかを自覚しているならば、彼が極めて惨めな状態にあることは疑いありません。しかし、もしそれを理解していないとすれば、愚鈍さを口実に自らを弁護する危険があります。
accedit etiam quod exspectatione omnium fortissimo et clarissimo viro, T. Annio, devota et constituta ista hostia esse videtur; cui me praeripere desponsam iam et destinatam laudem, cum ipse eius opera et dignitatem et salutem reciperarim, valde est iniquum. etenim ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Carthaginis, qui illam a multis imperatoribus obsessam, oppugnatam, labefactam, paene captam aliquando quasi fatali adventu solus evertit, sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus rei publicae. solus ille cognovit quem ad modum armatum civem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa omnia caede incendiisque terreret, non modo vinci verum etiam vinciri oporteret.2
さらに、万人の期待によって、あの生贄は最も勇敢にして極めて著名な人物、ティトゥス・アンニウスに捧げられ、定められているように思われるという事情も加わります。私自身が彼の尽力によって尊厳と安全を回復したのに、すでに婚約され運命づけられた名誉を彼から横取りすることは、甚だ不当なことです。実際、あのプブリウス・スキピオが、多くの将軍たちによって包囲され、攻撃され、弱体化され、ほぼ陥落しかけていたカルタゴを、ついにはまるで宿命的な出現によってかのようにただ一人で覆し、カルタゴの滅亡と破滅のために生まれたと私には思われるのと同様に、ティトゥス・アンニウスもあの害悪を抑え込み、根絶し、根底から滅ぼすために生まれ、神の賜物のように国家に与えられたと思われます。石によって、刃物によって、ある者を敗走させ、ある者を自宅に閉じ込め、全都市を、議場を、広場を、すべての神殿を殺戮と放火によって怯えさせていた武装した市民を、単に打ち負かすだけでなく、いかにして縛り上げ拘束すべきかを知っていたのは、彼ただ一人でした。
huic ego et tali et ita de me ac de patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, verum etiam adpetivit. sed si etiam nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut hesterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum attigi legum initium et iudici. consedit ille: conticui. diem dixisset, ut iecerat: fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur.3 atque hoc sic moderetur et cogitet, si contentus sit iis sceleribus quae commisit, esse se iam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum.
これほど卓越した、また私と祖国に対してかくも功績のある人物から、とりわけ彼が私の安全のためにその敵意を引き受けただけでなく自ら求めさえしたあの被告人を、私が自らの意思で横取りすることなど決してありません。しかし、たとえ今なお彼がすべての法律の危機に絡め取られ、すべての善人の憎悪に捕らわれ、もはや長くはない処罰の予期に縛られていながらも、なおも足をもつれさせながら突進し、妨げを受けつつ私への攻撃を試みるならば、私は立ち向かい、ミロの同意を得るか、あるいはその助力を得て、彼の企てを論駁するでしょう。昨日のように、私が立っているときに彼が無言で脅迫してきた際、私がただ言葉で法律と裁判の口火に触れただけで、彼は腰を抜かして着席し、私は沈黙しました。もし彼が口走ったように期日を定めて私を告発したなら、法務官によって彼に対して直ちに第三期日が宣告されるように私が計らったことでしょう。そして、彼が犯した罪業に満足しているならば、自らはすでにミロに捧げられた身であること、もし私に対して何らかの武器を向けるならば、私が直ちに裁判と法律の武器を執るであろうことを、彼はこのように受け止めて思慮すべきです。
atque paulo ante, patres conscripti, contionem habuit quae est ad me tota delata; cuius contionis primum universum argumentum sententiamque audite; cum riseritis impudentiam hominis, tum a me de tota contione audietis. de religionibus sacris et caerimoniis est contionatus, patres conscripti, Clodius: Publius, inquam, Clodius sacra et religiones neglegi violari pollui questus est! non mirum si hoc vobis ridiculum videtur: etiam sua contio risit hominem, quo modo ipse gloriari solet, ducentis confixum senati consultis, quae sunt omnia contra illum pro religionibus facta, hominemque eum qui pulvinaribus bonae deae stuprum intulerit, eaque sacra quae viri oculis ne imprudentis quidem aspici fas est non solum aspectu virili sed flagitio stuproque violarit, in contione de religionibus neglectis conqueri.4
そして元老院議員諸君、少し前に彼は民会演説を行いましたが、その内容はすべて私のもとに報告されました。まずその民会演説の全体的な筋書きと見解をお聞きください。この男の厚顔無恥を諸君が笑ったあとで、演説の全容について私から聞くことになります。元老院議員諸君、クロディウスが民会で演説したのは、神聖な宗教的儀式や典礼についてだったのです。プブリウス・クロディウスが、重ねて申しますが、神聖な祭儀や宗教がなおざりにされ、侵害され、汚されていると不満を述べたのです!これが諸君にとって滑稽に見えるとしても不思議ではありません。彼自身の民会でさえこの男を笑ったのです。彼自身がつねに誇らしげに語るように、すべて彼に反対し宗教のために下された二百の元老院決議によって射すくめられている男が、またボナ・デアの神榻に姦通を持ち込み、知らぬうちにでさえ男性の目で見ることが許されないあの神聖な儀式を、単に男の視線だけでなく破廉恥と姦通によって冒涜したあの男が、民会で宗教の軽視を嘆いているということをです。
- 5odio mei
人称代名詞の単数属格 mei による目的格的属格。「私への憎悪」を表す。直後の odio severitatis, odio dignitatis, odio rei publicae(厳格さへの憎悪、尊厳への憎悪、国家への憎悪)と並列関係にあり、いずれも憎悪の対象(客体)を示す。
- 6non modo vinci verum etiam vinciri oporteret
非人称動詞 oporteret(接続法未完了過去)に導かれる対格不定詞構文。不定詞 vinci(vinco の受動現在「打ち負かされる」)と vinciri(vincio の受動現在「縛られる、投獄される」)が、語形と韻(パラノマシア)を響かせながら対比されている。
- 7fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur
接続法過去完了 fecissem による反実仮想の主節。facio ut + 接続法で使役を表す(「〜するように取り計らっただろう」)。dies diceretur は正式な訴追期日の設定を意味し、tertius dies は告示から審理までの法定手続き(3期日目の最終審問日)の告知を指す法廷慣用表現。
- 8hominemque eum qui pulvinaribus bonae deae stuprum intulerit, ... in contione de religionibus neglectis conqueri
先行する動詞 risit(etiam sua contio risit...)の目的語として、対格不定詞構文(hominem ... conqueri)が配置された構造。関係節(qui ... intulerit, eaque sacra ... violarit)が長く挿入されて主語対格 hominem と不定詞 conqueri が大きく離隔(hyperbaton)しているが、「その男が民会で不満を訴えているのを(民衆自身が)笑った」という骨格をなす。
