- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:46-49
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは帰還後の平和を乱すクローディウスの離間策とそれに乗せられた有力者たちを批判し、カエサルの立法を攻撃したクローディウスがやがてポンペイウスをも脅迫・蟄居に追い込んだ事実を引いて、かつての自身の亡命が国家のための名誉ある行動であったと主張する。
non sedabantur discordiae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi putabamur. ecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantis vos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus ad meam salutem excitavit, restituti sumus. sit discordiarum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiescamus. non sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea miscet ac turbat ut modo se his, modo vendat illis, nec tamen ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari. atque ego hunc non miror—quid enim faciat aliud?—: illos homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiuntur, deinde si existimant1 perditi hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt, id quod tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac volaticos impetus in se ipsos posse converti.
不和は鎮まらず、むしろ我々を守ってくれると思われていた人々に対する憎悪が増大した。見よ、同じ発議者たちにより、なかんずく熱望するイタリアを、要求するあなたがたを、恋い慕うローマ国民を、自らの権威によってのみならず祈請によっても私の生還へと奮い立たせた主導者ポンペイウスによって、我々は復帰した。ついに不和に終わりが訪れ、長きにわたる反目から我々が安息を得ますように。だがかの同じ破滅がそれを許さない。彼は集会を開き、あれこれと掻き乱し混乱させて、あるときはこの者たちに、あるときはあの者たちに自らを売り込むが、それは彼から褒められたとしても誰かが自分をより名誉ある者と考えるようなやり方ではなく、自分が好まない者たちが彼によって非難されるのを喜ぶようなやり方である。そして私はこの男には驚かない――彼が他に何ができようか?――。私が驚くのは、あの極めて賢明で重厚な人々である。第一に、いかなる名高い人物、しばしば国家に最大の功績を立てた人物であれ、最も穢らわしい男の声によって傷つけられるのをいとも容易に許していること、第二に、身を持ち崩した破廉恥な男の悪口によって、いかなる者の栄光や尊厳も傷つけられうると彼らが考えているとすれば――このこと自体彼らにとって極めて不利益なことだが――、第三に、彼ら自身にあの狂乱の気まぐれな突進が向けられうることに気づいていないこと――もっとも、今では勘づいているように私には思われるが――に驚くのである。
atque ex hac nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter equidem sed aliquanto levius ferebam. an iste nisi primo se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos esse arbitrabatur, nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret, nisi exercitum C. Caesaris—in quo fallebat, sed eum nemo redarguebat—nisi eum, inquam, exercitum signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset?
そして一部の人々の特定の人々に対するこの過度な離反から、それらの槍が国家に突き刺さっている。それらは、私一人の身に突き刺さっていた間は、確かに苦痛ではあったが、幾分より軽やかに私は耐えていたのである。果たしてあの男は、もし最初に、その心があなたがたの権威から切り離されていると判断した者たちに身を捧げていなかったなら、名だたる推挙者として彼らを自らの賞賛によって天まで持ち上げていなかったなら、ガイウス・カエサルの軍勢を――この点で彼は欺いていたが、誰も彼に反論しなかった――、私は言うが、その軍勢を敵対する軍旗を掲げて議事堂に突入させると脅していなかったなら、グナエウス・ポンペイウスを助力者とし、マルクス・クラッススを教唆者として、自らの行っていることを行っているのだと叫んでいなかったなら、執政官たちが自らと利害を一つにしたと――この点においてだけは彼は嘘をついていなかったが――断言していなかったなら、私に対してあれほど残酷な、国家に対してあれほど邪悪な苦しめ手となり得ただろうか。
idem postea quam respirare vos a metu caedis, emergere auctoritatem vestram e fluctibus illis servitutis, reviviscere memoriam ac desiderium mei vidit, vobis se coepit subito fallacissime venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa lex quae totum eius tribunatum continebat, quam caecus amentia non videbat. producebat fortissimum virum, M. Bibulum; quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de caelo semperne servasset; semper se ille servasse dicebat. augures interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent; illi vitio lata esse dicebant. ferebant in oculis2 hominem quidam boni viri et de me optime meriti, sed illius, ut ego arbitror, furoris ignari. longius processit; in ipsum Cn. Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum suorum, invehi coepit; inibat gratiam a non nullis.
この同じ男は、あなたがたが虐殺の恐怖から息を吹き返し、あなたがたの権威があの隷属の波間から浮上し、私への記憶と慕情が蘇るのを見るや、突如として極めて狡猾にあなたがたに自らを売り込み始めた。その時、ユリウス諸法は鳥占いに反して可決されたと、ここでも民会でも言い立て始めたが、それらの法の中には彼の護民官職全体を支えていたあのクリア法の定めが含まれており、彼は狂気で盲目となっていてそのことが見えていなかった。彼は極めて勇敢な男マルクス・ビブルスを出廷させ、ガイウス・カエサルが法を提案していた際、常に天を観測していたかと尋ねた。ビブルスは常に観測していたと答えた。彼は鳥占い官たちに、そのようにして成立した法は正当に成立したのかと問い質した。彼らは瑕疵をもって成立したと答えた。何人かの善人たち、私に多大な功績のあった者たちが、この男を殊のほか可愛がっていたが、私の考えでは、彼らはあの男の狂乱を知らなかったのだ。彼はさらに進んだ。自らの計略の発案者であると公言して憚らなかったグナエウス・ポンペイウスその人に攻撃を加え始めた。そして一部の者たちの歓心を買っていた。
tum vero elatus est spe posse se, quoniam togatum domestici belli exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum externorum bellorum hostiumque victorem adfligere; tum est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius imperi sica deprensa; tum ille cui nulla hostium diutius urbs umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines moenium obiectas semper vi ac virtute perfregit, obsessus ipse est domi meque non nulla imperitorum vituperatione timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. nam si Cn. Pompeio, viro uni omnium fortissimo3 quicumque nati sunt, miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas eius perferre, cum in contionibus diceret velle se in Carinis aedificare alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei publicae gloriosum.4
その時、トガを着た内戦の鎮圧者を忌まわしい罪によって辱めた以上、対外戦争と敵たちのあの征服者をも打ち倒すことができるという希望に、彼はまさに思い上がった。その時、カストルの神殿において、かの凶悪にしてこの帝国の破滅者となりかけた短剣が発見された。その時、彼に対しては敵のいかなる都市もかつて長く閉ざされていたことがなく、立ちはだかるあらゆる難所、あらゆる高い城壁を力と武勇によって常に打ち破ってきたあの男自身が邸宅で包囲され、無知な者たちによる私の臆病さへの少なからぬ非難から、自らの決断と行動によって私を解放したのである。というのも、これまでに生まれたすべての者の中で群を抜いて最も勇敢な男グナエウス・ポンペイウスにとって、あの男が護民官であった間、陽の光を見ず、公の場を避け、彼の脅迫――民会でカリーナエにパラティウムに対抗するもう一つの列柱廊を建てたいと放言していたときの――に耐えることが、恥ずべきことというよりはむしろ憐れむべきことであったとするならば、私のほうは、我が家を去ったことが個人的な苦痛の点では嘆かわしいことであったにせよ、国家の利害の点では栄光に満ちたことであったのは確実だからである。
- 46si existimant
感情を表す動詞 miror に従属する節群(primum quod... deinde si... postremo quod...)の中で用いられた接続詞 si。古典ラテン語では驚きを表す動詞に伴い、ギリシア語の θαυμάζω εἰ と同様に、事実または仮定された事態に対する驚愕を示す目的語節的な機能(「もし~と考えているのだとすれば[そのことに驚く]」)を果たしている。
- 48ferebant in oculis
ferre in oculis は「目を離さずにいる、目の中に入れて愛でる、大いに寵愛・珍重する」を意味するラテン語の慣用表現。ここでは元老院内の善人たちがクローディウスの狂気を見抜けず、彼を重宝して歓心を買わせていた様子を示す。
- 49viro uni omnium fortissimo
数詞 unus が最上級 fortissimo および全体の属格 omnium quicumque nati sunt と結びつき、「すべての人間の中で抜きん出て最も勇敢な」という唯一・無比の強調を表している。
- 49ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei publicae gloriosum
前置詞 ad はここでは「〜の観点からすれば、〜に関して(in respect of / as regards)」という意味の限定・見地の用法。個人的感情(privatum dolorem)と国家的大義(rationem rei publicae)が対比され、述語形容詞 luctuosum と gloriosum がそれぞれに対応している。
