- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:34-37
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは腸卜僧の神託の残りの条項(使節の殺害、宣誓の侵犯、太古の秘儀の汚涜)を検討し、それらがクロディウスおよびその一派(ピソやボナ・デア祭侵入事件の買収裁判官たち)の犯行を直接指し示していることを論証する。
sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. "oratores contra ivs fasqve interfectos." quid est hoc? de Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum. sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio.
だが、今や腸卜僧たちの残りの神託を見てみよう。 「使節たちが正義と神の法に反して殺害されたこと」これは何か。アレクサンドリア人たちについての話であると私は理解するし、それを否定はしない。というのも、使節の権利は人間の防壁によって守られているのみならず、神の法によっても防備されていると私は確信しているからだ。しかし私は、護民官としてすべての告発者を牢獄から広場へと解き放ち、その意のままに今やすべての短剣とすべての毒薬が操られており、キオスのヘルマルコスと契約書を交わしたあの男に問いたい。ヘルマルコスの唯一の最も激しい敵対者であり、自由都市から元老院へと派遣された使節テオドシウスが短剣で討たれたことを、少しでも知っているのかと。このことがアレクサンドリア人の件に劣らず不死の神々にとって許しがたいものと映ったことを、私は確信している。
nec confero nunc in te unum omnia. spes maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. quis Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, imperatorem1 venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vincla coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et crudelissime venas incideret. securis suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur?
また私は、今すべての罪をお前一人の上に負わせているのではない。もしお前以外の誰も不浄でないのなら、救いの望みはより大きかったであろう。しかし該当者はさらに多く存在し、このことによってお前は自分をいっそう過信し、我々はほとんど当然のこととして絶望しているのだ。マケドニアの自由な領域であるオレスティス出身で、かの地で著名にして高貴な人物であるプラトルが、自らインペラトルと名乗った我らが司令官のもとへとテッサロニキに使節として赴いたことを知らない者が誰一人いるだろうか。かの司令官は、彼から強奪することのできなかった金銭ゆえに彼を投獄し、使節であり同盟者であり友であり自由人であるその男の静脈を最も醜悪かつ残虐に切り裂かせるため、自らの抱える医師を送り込んだのだ。彼は自らの手斧を犯罪で血塗られたものにすることを望まなかったが、ローマ人民の名を、彼自身の処罰以外にはいかなるものによっても贖うことのできないほどの重大な犯罪によって汚したのだ。自らの抱える医師たちさえも延命のためではなく殺害のために用いるこのような男が、いかなる処刑人たちを抱えていると我々は考えるべきだろうか。
sed recitemus quid sequatur. "fidem ivsqve ivrandvm neglectvm." hoc quid sit per se ipsum non facile interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum iudicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent.2 qua re autem de iis dici suspicer haec causa est, quod sic statuo, et illud in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium, et te ipsum tamen in periuri crimen ab iis quibuscum coniurasti non vocari.
しかし、次に続く神託を読み上げよう。 「信義と宣誓が無視されたこと」これ自体が何を意味するのかを解釈することは容易ではないが、これに続く神託から察するに、お前の息のかかった裁判人たちの公然たる偽誓について述べられているのだと私は推測する。彼らは元老院に警護を要請していなければ、かつて賄賂の金を奪い取られていたはずの者たちである。しかし私が彼らについて言われていると推測する理由はこれである。すなわち、あれこそはこの国家において最も名高く顕著な偽誓であり、それにもかかわらずお前自身は、かつて共に共謀した者たちから偽誓の罪で告発されていない、と私が判断するからである。
et video in haruspicum responsum haec esse subiuncta: "sacrificia vetvsta occvltaqve minvs diligenter facta pollvtaqve." haruspices haec loquuntur an patrii penatesque di? multi enim sunt, credo, in quos huius malefici suspicio cadat. quis praeter hunc unum? obscure dicitur quae sacra polluta sint? quid planius, quid religiosius, quid gravius dici potest? "vetvsta occvltaqve." nego ulla verba Lentulum, gravem oratorem ac disertum, saepius, cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur. etenim quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod a regibus aequale huius urbis3 accepimus? quod autem tam occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne imprudentia quidem possit intrare? quod quidem sacrificium nemo ante P. Clodium omni memoria violavit, nemo umquam adiit, nemo neglexit, nemo vir aspicere non horruit, quod fit per virgines Vestalis, fit pro populo Romano, fit in ea domo quae est in imperio, fit incredibili caerimonia, fit ei deae cuius ne nomen quidem viros scire fas est, quam iste idcirco bonam dicit quod in tanto sibi scelere ignoverit. non ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum, suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti.
そして私は、腸卜僧たちの神託に次の言葉が付加されているのを目にする。 「太古の秘められた儀式が不注意に執り行われ、汚されたこと」腸卜僧たちがこれを語っているのか、それとも父祖の神々や家神たちが語っているのだろうか。なぜなら、私が思うに、この悪行の嫌疑が降りかかる者は多数いるからである――この男一人を除いて誰がいるというのか。いかなる聖務が汚されたのか、曖昧に述べられているだろうか。何がこれ以上に明瞭に、これ以上に敬虔に、これ以上に厳粛に語られうるだろうか。 「太古の秘められた」重厚で雄弁な弁論家レントゥルスが、お前を告発した際、今やエトルリアの書物からお前に向けられ解釈されていると言われるこれらと同じ言葉ほど頻繁に用いた言葉は一つもないと私は断言する。実際、王たちの時代から受け継ぎ、この都市と等しい歴史を持つこの儀式ほど太古の儀式が他にあるだろうか。また、好奇の目を締め出すだけでなく迷い込んだ目さえも締め出し、邪悪な意図はおろか過失による無思慮さえ立ち入ることができないこの儀式ほど、秘められた儀式が他にあるだろうか。この儀式は、プブリウス・クロディウス以前には有史以来誰一人汚した者がなく、誰も足を踏み入れたことがなく、誰も怠ったことがなく、いかなる男もそれを目撃することを恐れ戦かなかったことはなく、ウェスタの処女たちによって執り行われ、ローマ人民のために執り行われ、最高軍事指揮権を有する者の邸宅において執り行われ、信じがたいほどの荘厳さをもって執り行われ、男たちがその名を知ることさえ神法に背くかの女神のために執り行われる儀式である。そしてあの男は、女神が自らのあの重大な犯罪を見逃してくれたという理由で、彼女を善き神と呼んでいるのだ。女神はお前を許しはしなかった、私を信じるがよい、決して許さなかった。お前が裁判人たちから金を巻き上げられ搾り取られて放免され、彼らの判決によって無罪とされながら万民によって有罪と宣告されたこと、あるいはかの宗教的信条が伝えるように目を失わなかったことをもって、自分が許されたなどとうぬぼれていない限りは。
- 35imperatorem
ad nostrum... imperatorem の語順において、ut se ipse appellavit(彼自らが名乗ったように)が直前に挿入されており、当時のマケドニア総督ルキウス・カルプルニウス・ピソが不当に自称した称号に対する痛烈な皮肉が込められている。
- 36quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent
関係節内の接続法過去完了 erepti essent と仮定節 nisi... postulassent による間接話法下の反実仮想文。紀元前61年のボナ・デア密儀侵入裁判でクロディウスを買収無罪とした裁判人たちが、群衆の怒りから身を守り賄賂(nummi)を保持するために元老院に護衛を要請した史実を指す。
- 37aequale huius urbis
形容詞 aequale は中性対格単数で関係代名詞 quod(先行詞は hoc [sacrificium])に述語的に一致し、属格 huius urbis を伴って「この都市と等しい年齢の、同年代の」を意味する(aequalis は対等・同年齢を表す際に属格または与格を支配する)。
