- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:17-20
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは政敵への反論において自負を語らざるを得なかった事情を弁明した上で、国家の危機を警告する腸卜僧の神託に注意を向けるよう元老院に促し、神託が告げる怪異と神々への贖罪の義務を取り上げる。
quamquam si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferret aliquando ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? vidi enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare ferri me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cuius essem civitatis, respondi me, probantibus et vobis et equitibus Romanis, eius esse quae carere me non potuisset. ille, ut opinor, ingemuit. quid igitur responderem?1 quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. me civem esse Romanum? litterate respondissem. an tacuissem? desertum negotium. potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliis sine sua laude respondere? at ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri.
もっとも、共通の安全のためにかくも多大な労苦を果たした私を、邪悪な人間たちの罵倒に反論するにあたって、何らかの心の苦痛が時に自負へと駆り立てるとしても、誰がそれを赦さないでしょうか。というのも、昨日、ある者が呟いているのを目にしましたが、人々が言うには、その者は私には我慢がならないと語っていたとのことです。というのも、この同じ最も不潔な尊属殺害者から、私がどの国家の人間かと問われた際、諸君とローマの騎士たちの双方の是認のもとで、私を失っては立ち行かなかった国家の人間であると答えたからです。あの男は、察するに、呻いたのでした。では、私は何と答えるべきだったのでしょうか。私に耐えられないというその当人に私は問います。ローマ市民であるとでも?教養ある者として形式通り答えたことにはなったでしょう。それとも沈黙を守るべきだったのでしょうか?それでは責務の放棄です。嫉妬に晒されながら重大な国事に関わったいかなる人が、自らを賞賛することなく、敵の侮辱に対して十分に威厳をもって答えることができるでしょうか。それどころか、あの男自身は、挑発されたときには答えられる限りのことを答えるだけでなく、友たちから何と答えるべきか助言されることを歓んでいるのです。
sed quoniam mea causa expedita est, videamus nunc quid haruspices dicant. ego enim fateor me et magnitudine ostenti et gravitate responsi et una atque constanti haruspicum voce vehementer esse commotum; neque is sum qui, si cui forte videor plus quam ceteri qui aeque atque ego sunt occupati versari in studio litterarum, his delecter aut utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque avocant a religione. ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros, quorum mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque prudentes sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta fuerit perspicere possint; qui statas sollemnisque caerimonias pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio, fatorum veteres praedictiones Apollinis vatum libris, portentorum expiationes Etruscorum disciplina contineri putaverunt; quae quidem tanta est ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non obscure nobis paulo ante praedixerint.
しかし、私の問題は解決を見たのですから、今度は腸卜僧たちが何を述べているかを見ようではありませんか。実際、私は異兆の重大さと神託の重み、そして腸卜僧たちの一致した揺るぎない声に激しく心を揺さぶられたことを告白します。そして私は、もし万一、私と同じほど多忙である他の人々よりも学芸の探求に没頭しているように誰かの目に見えるとしても、我々の心を宗教から遠ざけ引き離すような学問を享受したり少しでも用いたりするような人間ではありません。私は何よりもまず、崇敬すべき宗教の教導者また師として祖先たちを仰いでいます。私には彼らの知恵はあまりに偉大であったと思われ、彼らの識見に達するなどとは申しませんが、それがどれほど偉大であったかを理解できる者でさえ十分に賢明と言えるほどです。彼らは、定例の厳粛な儀式は神官職に、国政を適切に執行するための指針は鳥卜に、運命の古き予言はアポッロの予言官の書に、異兆の贖罪はエトルリアの学識に含まれると考えました。そしてこの学識は実に偉大であり、我々の記憶において、まず同盟市戦争のあの不吉な発端を、次にスッラとキンナの時代のほとんど極限の危機を、そして近頃の、都市に火を放ち帝国を滅ぼそうとしたあの陰謀を、直前に我々に対して明瞭に予告したほどでした。
deinde, si quid habui oti, etiam cognovi multa homines doctos sapientisque et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse; quae quamquam divinitus perscripta video, tamen eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. etenim quis est tam vaecors qui aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet, aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? quam volumus licet, patres conscripti, ipsi nos amemus,2 tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnis gentis nationesque superavimus.
さらに、私に多少の余暇があった時にも、学識ある賢人たちが不死の神々の神威について多くを語り、文書を残してきたことを学びました。それらは神々しいまでに書き記されているのを目にしますが、それでも、我々の祖先が彼らに教えたのであって、彼らから学んだのではないように思われる性質のものです。実際、天を見上げたときに神々の存在を感じず、いかなる技術をもってしても事物の秩序と必然性を追究することが誰にも困難であるほどの知性によって生じる物事が偶然に生じるなどと考えたり、あるいは神々の存在を悟りながら、彼らの神威によってこれほど広大な帝国が生み出され、増大し、維持されてきたことを理解しないほど、正気を失った者がいるでしょうか。元老院議員諸君、我々が望むだけ自分自身を自負してよいとしても、それでも我々は数においてはヒスパニア人に、剛勇においてはガリア人に、狡知においてはポエニ人に、諸技術においてはギリシア人に、そして最後にこの民族と土地の生まれつきの土着の感覚そのものにおいてはイタリア人自身やラティウム人にも勝ってきたのではなく、敬虔と宗教において、また神々の神威によって万物が支配され統治されていると見定めたこの唯一の知恵において、あらゆる部族と諸民族に勝ってきたのです。
qua re, ne plura de re minime loquar dubia, adhibete animos, et mentis vestras, non solum auris, ad haruspicum vocem admovete: "qvod in agro Latiniensi avditvs est strepitvs cvm fremitv." Mitto haruspices, mitto illam veterem ab ipsis dis immortalibus, ut hominum fama est, Etruriae traditam disciplinam: nos nonne haruspices esse possumus? exauditus in agro propinquo et suburbano est strepitus quidam reconditus et horribilis fremitus armorum. quis est ex gigantibus illis, quos poetae ferunt bellum dis immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam novo tantoque motu non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare et praecinere fateatur? de ea re scriptum est: "postiliones esse3 Iovi, Satvrno, Neptvno, Tellvri, dis caelestibvs."
それゆえ、極めて明白な事柄についてこれ以上多くを語ることはせず、心を傾け、耳だけでなく精神そのものを腸卜僧の声に向けなさい。 「ラティニウムの耕地において、鳴動を伴う轟音が聞こえたゆえに。」 私は腸卜僧たちのことを置きます、人間の言い伝えによれば不死の神々自身からエトルリアへと伝えられたあの古き学識のことも置きます。我々自身が腸卜僧たりえないでしょうか。近隣の近郊の耕地において、ある不可解な轟音と戦慄すべき武器の鳴動がはっきりと聞き取られたのです。詩人たちが不死の神々に戦争を挑んだと語るあの巨人たちの誰が、これほど前例のない巨大な動揺によって、神々がローマ市民団に何か重大なことを前兆として示し予言していると認めないほど不敬でありえましょうか。その事柄について次のように書かれています。 「ユッピテル、サトゥルヌス、ネプトゥヌス、テルス、および天上の神々に贖罪がなされるべし。」
- 17quid igitur responderem
過去における熟慮を表す接続法未完了過去(過去の熟慮的接続法)。「では何と答えるべきであったか」と、敵の侮辱的な問いに対して過去の自らが取った応対を振り返る文脈。現在における熟慮(quid respondeam「何と答えるべきか」)との時制の区別に注意。
- 19quam volumus licet, patres conscripti, ipsi nos amemus
非人称動詞 licet(「〜しても構わない」)が譲歩の接続詞として機能し、接続法 amemus を導く構文。挿入された副詞節 quam volumus(「我々が望むだけ」「いくら望もうとも」)が程度を修飾しており、全体として「我々がどれほど望むだけ自負しようとも」という譲歩節を形成している。
- 20postiliones esse
直前の scriptum est に導かれた対格不定詞構文(間接話法)。postiliones は祭儀・宗教法上の古語・専門術語(postulare に由来)で、祭儀の脱漏や過誤に対して神々が要求する「贖罪の供儀」「未払いの宗教的義務」を指す。与格名詞群(Iovi, Saturno 等)を伴い、「〜に対して贖罪義務が存在する(なされるべし)」という神託の報告定型句をなしている。
