- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:94-98
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは自らの過去の功績を誇る正当性と亡命を選んだ真意を神官たちに語り、無感覚な知者気取りではなく、家族や財産を奪われる痛みを耐え忍んで市民と国家の存続を優先した自己犠牲こそが真の徳であり栄誉であると論じる。
ego vero etiam rei publicae semper interesse putavi me illius pulcherrimi facti, quod ex auctoritate senatus consensu bonorum omnium pro salute patriae gessissem, splendorem verbis dignitatemque retinere,1 praesertim cum mihi uni in hac re publica audiente populo Romano opera mea hanc urbem et hanc rem publicam esse salvam iurato dicere fas fuisset. exstinctum est iam illud maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum, sed ut mitissimum parentem omnium civium studiis desideratum, repetitum, arcessitum vident.
それどころか私は、元老院の権威とあらゆる善人たちの合意に基づき祖国の安全のために成し遂げたかの最も輝かしい事績の華麗さと尊厳を、言葉によって保ち続けることは常に国家にとっても有益であると考えてきた。とりわけ、この国家においてローマ人民の面前で、私の尽力によってこの都市とこの国家は救われたと宣誓して述べる権利を唯一許されたのが私であった以上はなおさらである。かの過酷さという中傷はすでに消え去った。彼らは私を残酷な僭主としてではなく、あらゆる市民の熱烈な情意によって渇望され、再び求められ、連れ戻された、いとも温厚な父として見ているからである。
aliud exortum est: obicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere sine mea maxima laude non possum. quid enim, pontifices, debeo dicere? peccatine conscientia me profugisse? at id quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post natos homines pulcherrima. iudicium populi pertimuisse? at id nec propositum ullum fuit, et, si fuisset, duplicata gloria discessissem. bonorum mihi praesidium defuisse? falsum est. me mortem timuisse? turpe est.
別の非難が持ち上がった。私のあの退去が咎められているのである。この告発に、私は自らへの最大限の称賛なしに答えることはできない。祭司諸員よ、私は一体何を言うべきだというのか。罪の意識ゆえに逃亡したとでも言うべきか。しかし私に帰せられていた事柄は、罪などではないばかりか、人類誕生以来最も輝かしい事績であった。人民の裁判を恐れたとでも言うべきか。だがそのような裁判はまったく提起されなかったし、仮に提起されていたとしても、私は栄光を倍加させて退去したことであろう。善人たちの加護が私に欠けていたとでも言うのか。それは偽りである。私が死を恐れたとでも言うのか。それは恥ずべきことである。
dicendum igitur est id, quod non dicerem nisi coactus, —nihil enim umquam de me dixi sublatius adsciscendae laudis causa potius quam criminis depellendi,—dico igitur, et quam possum maxima voce dico: cum omnium perditorum et coniuratorum incitata vis, duce tribuno plebis, consulibus auctoribus, adflicto senatu, perterritis equitibus Romanis, suspensa ac sollicita tota civitate, non tam in me impetum faceret quam per me in omnis bonos, me vidisse, si vicissem, tenuis rei publicae reliquias, si victus essem, nullas futuras.2 quod cum iudicassem, deflevi coniugis miserae discidium, liberorum carissimorum solitudinem, fratris absentis amantissimi atque optimi casum, subitas fundatissimae familiae ruinas; sed his omnibus rebus vitam anteposui meorum civium, remque publicam concidere unius discessu quam omnium interitu occidere malui. speravi, id quod accidit, me iacentem posse vivis viris fortibus excitari; si una cum bonis interissem, nullo modo posse rem publicam recreari.
それゆえ、強いられなければ言わなかったであろうことを言わねばならない。――私は非難を退けるためではなく賞賛を得るために自分について誇張して語ったことなど一度もないのだから。――それゆえ私は語る、できる限りの大声で語る。あらゆる破滅的分子と陰謀者たちの激昂した暴力が、護民官を頭目とし、執政官たちを後援者とし、元老院は打ちひしがれ、ローマの騎士たちは恐れおののき、国家全体が不安と懸念に包まれる中で、私個人に攻撃を加えるというよりもむしろ私を通じてすべての善人たちに攻撃を加えていた時、私が勝利したとしても国家の残滓は微々たるものとなり、私が敗北したなら絶無となるであろうことを、私が見抜いていたと。この判断を下した時、私はあわれな妻との引き裂かれを、最愛の子供たちの孤立を、不在の敬愛すべき最善の弟の不運を、確固たる基盤を有していた一門の不意の破滅を嘆き悲しんだ。だが私はこれらすべての事柄よりも私の市民たちの生命を優先し、国家が全員の滅亡によって死滅するよりは、ただ一人の退去によって倒れる方を選んだのである。私は、まさに実際に起きたように、倒れ伏している私が勇敢な人々が健在であることによって立ち上がらせてもらえると期待した。もし私が善人たちとともに滅び去っていたなら、国家はいかなる道によっても再建されえなかったからである。
accepi, pontifices, magnum atque incredibilem dolorem: non nego, neque istam mihi adscisco sapientiam quam non nulli in me requirebant, qui me animo nimis fracto esse atque adflicto loquebantur. an ego poteram, cum a tot rerum tanta varietate divellerer, quas idcirco praetereo quod ne nunc quidem sine fletu commemorare possum, infitiari me esse hominem et communem naturae sensum repudiare? tum vero neque illud meum factum laudabile nec beneficium ullum a me in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea rei publicae causa reliquissem quibus aequo animo carerem, eamque animi duritiam, sicut corporis, quod cum uritur non sentit, stuporem potius quam virtutem putarem.
祭司諸員よ、私は巨大にして信じがたい苦痛を受け止めた。私はそれを否定しないし、私が過度に打ちひしがれ悲嘆に暮れた心境にあると噂していた一部の者たちが私に求めていた、かの知恵を自らに気取ることもない。一体私は、今でさえ涙なしには思い起こすことのできないがゆえに言及を差し控えるほどの、かくも多くのあまりに多様な事柄から引き裂かれた時に、自分が人間であることを否定し、自然の共通の感情を退けることなどできただろうか。もし私が平静な心で失いうるような事柄を国家のために手放したのであったなら、その時にはまさに、私のあの行為が称賛に値するとも、国家に対して私から何らかの恩恵がもたらされたとも言わないであろうし、焼かれても何も感じない肉体の麻痺と同様に、心のそのような無感覚を、徳ではなく麻痺と見なしたことであろう。
suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre praetextatos inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris:3 haec omnia subire conservandorum civium causa, atque id cum dolenter adsis non tam sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina est. nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum.
心のこれほど巨大な苦痛を引き受け、都市が陥落した時に敗者に降りかかる事態を、都市が健在であるにもかかわらず一身に耐え忍び、そして今や自分が一族の抱擁から引き離され、家屋が破壊され、財産が略奪されるのを目撃し、最後には祖国のために祖国そのものを失い、ローマ人民の最も栄誉ある恩恵を剥奪され、尊厳の最も高い階梯から突き落とされ、死の嘆きもまだ尽きぬうちから葬儀の差配を求めて争うトガ・プラエテクスタを着た敵どもを目撃すること――市民たちを守るためにこれらすべてを甘受し、しかも何も気にかけない者たちほど賢明であるのではなく、共通の人間性が求めるほどに身内を愛し己を愛しながら苦悶のうちにあること、この称賛こそが輝かしく神聖なものなのである。一度も大切とも心地よいとも思わなかったものを平静な心で国家のために捨てる者は、国家に対するいかなる顕著な忠誠も示してはいない。だが、国家のために、最大級の苦痛とともに引き裂かれる事柄を手放す者、その者にとって祖国は慈しむべきものであり、その者は祖国の安全を我が身内への愛着よりも優先するのである。
- 94rei publicae semper interesse putavi me illius pulcherrimi facti... splendorem verbis dignitatemque retinere
非人称動詞 interest は関心・利害の帰属先を属格(rei publicae)で取り、真の主語として対格不定詞構文(me... retinere)を従える。主語の me と不定詞 retinere の間に、facti の修飾句(quod 節)および目的語(splendorem... dignitatemque)が挟まる枠構造を形成している。
- 96dico igitur... cum omnium perditorum et coniuratorum incitata vis... me vidisse, si vicissem, tenuis rei publicae reliquias, si victus essem, nullas futuras
主動詞 dico が対格不定詞 me vidisse を導き、さらに vidisse の目的語として futūras [esse] を伴う対格不定詞構文(tenuis... reliquias [futuras esse], nullas futuras [esse])が従属する。dico と me vidisse の間には、複数の絶対的奪格を従えた長大な副詞的 cum 節が挿入されている。条件節 si vicissem / si victus essem は間接話法における仮定文の帰結(futuras)に対応し、話者の過去の視点における完了・将来完了を表す。
- 98videre praetextatos inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris
petentis は古格の対格複数形(-īs = -ēs)で、praetextatos inimicos を修飾する現在分詞。arbitria funeris は「葬儀の請負・差配権」の意。死者の哀悼すら済んでいない段階で敵対者たちが公人(praetextati)の身分でありながら早くもその後の処理権をめぐって争っている様を告発している。
