- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:83-87
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは自らの追放を政敵の父の失脚や歴史上の英雄たちの亡命・復権の先例と比較し、市民権と栄誉が不当に奪われたものではなく、むしろ名声を不朽にしたことを論証する。
quaere haec ex Clodio, scriptore legum tuarum, iube adesse; latitat omnino, sed, si requiri iusseris, invenient hominem apud sororem tuam occultantem se capite demisso. sed si patrem tuum, civem medius fidius egregium dissimilemque vestri, nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum —si in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem rogatione praescripta est?
このことを君の法律の起草者であるクロディウスに尋ねてみるがよい、出頭を命じるがよい。男はすっかり隠れ潜んでいるが、もし捜索を命じるなら、うなだれて君の姉(妹)の館に身を隠しているあの男を見つけ出すであろう。しかし、もし君の父親――神にかけて傑出した市民であり、君たちとは似ても似つかない人物――を、護民官が彼について法案を予告した際にあのキンナの時代の不法ゆえに出頭を望まず、命令権を剥奪されたにもかかわらず、正気の人間の誰も決して亡命者と呼ばなかったとすれば――もしあの人物において、時勢の暴力ゆえに法的な刑罰が不名誉をもたらさなかったとすれば、告発期日を一度も指定されず、被告となったこともなく、護民官から一度も召喚されたことのない私において、有罪判決を受けた者の刑罰が、それも法案そのものにすら規定されていなかった刑罰が科され得たというのか。
ac vide quid intersit inter illum iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicionemque nostram. patrem tuum, civem optimum, clarissimi viri filium, qui si viveret, qua severitate fuit,1 tu profecto2 non viveres, L. Philippus censor avunculum suum praeteriit in recitando senatu. nihil enim poterat dicere qua re rata non essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsis temporibus censorem esse voluisset: me L. Cotta, homo censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse.3
そして、君の父親のあの極めて不当な境遇と、我々のこの運命および境遇との間にどのような相違があるかを見るがよい。君の父親、最善の市民にして極めて高名な人物の息子であり、彼が生きていたなら、その峻厳さからして君は決して生きてはいなかったであろうが、その彼を、監察官ルキウス・ピリップスは元老院名簿の読み上げにおいて自らの母方の叔父であったにもかかわらず除外した。というのも、自らがまさにその時代に監察官であることを望んだその国家において行われた事柄が、なぜ有効でないのかについて、彼は何も言えなかったからである。これに対して私については、監察官経験者であるルキウス・コッタが元老院で宣誓の上で、もし自分が私の不在の時に監察官であったなら、元老院議員として本来の席次で私を読み上げたであろう、と発言したのである。
quis in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit quod si adessem? quis me non modo civis, sed socius recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? denique universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis quae M. Tullium—tantumne? immo etiam—civem optime de re publica meritum, recepissent. et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse civem quem eiectum universus senatus non modo civem, sed etiam egregium civem semper putavit?
一体誰が私の代わりに裁判人を補充したか。私の友人たちのうち、私が去った際に遺言を作成した誰が、私が臨席している場合と同じものを私に遺贈しなかったか。いかなる市民が、それどころか同盟民が、君の法に反して私を受け入れ援助することをためらったか。それどころか元老院全体は、私に関する法が可決されるはるか以前に、マルクス・トゥッリウスを――それだけか、いや実に――国家に最も功績のあった市民を受け入れたそれらの都市国家に感謝を捧げるべきであると決議したのだ。それなのに、破滅をもたらす市民である君ただ一人は、追放されたときに元老院全体が単に市民としてだけでなく常に傑出した市民であるとみなしていたその人物が、復権した後に市民ではないと主張するのか。
at vero, ut annales populi Romani et monumenta vetustatis loquuntur, Kaeso ille Quinctius et M. Furius Camillus et C. Servilius Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi incitati vim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti. quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestavit (nam etsi optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine iniuria, tamen ad immortalitatem gloriae plus adfert desideratum esse a suis civibus quam omnino numquam esse violatum), mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum amplissimis omnium iudiciis restituto, maledicti locum aut criminis obtinebit?4
しかし実際、ローマ人民の年代記や古の記念碑が語るように、かのカエソ・クィンクティウス、マルクス・フリウス・カミルルス、ガイウス・セルウィリウス・アハラは、国家に最も功績があったにもかかわらず、煽動された人民の暴力と怒りを被り、ケントゥリア民会で有罪判決を受けて亡命へと逃れた後、怒りを解いた同一の人民によって再びかつての尊厳へと復権させられた。もしこれら有罪判決を受けた人々にとって、その災禍が極めて高名な家名の栄光を減じなかったばかりか、むしろ高めたのだとすれば(というのも、苦痛もなく不当な仕打ちもなしに人生の歩みを全うすることがより望ましいとはいえ、栄光の不滅性にとっては、同胞市民から切望されることの方が、まったく一度も侵害されないことよりも多くのものをもたらすからである)、人民のいかなる裁判も受けることなく出発し、全員のこの上なく栄誉ある判断によって復権した私にとって、災禍が中傷や罪責の根拠を占めることがあろうか。
fortis et constans in optima ratione civis P. Popilius semper fuit; tamen eius in omni vita nihil est ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa; quis enim iam meminisset eum bene de re publica meritum, nisi et ab improbis expulsus esset et per bonos restitutus? Q. Metelli praeclarum imperium in re militari fuit, egregia censura, omnis vita plena gravitatis; tamen huius viri laudem ad sempiternam memoriam temporis calamitas propagavit. quod si illis, qui expulsi sunt inique, sed tamen legibus, reducti inimicis interfectis rogationibus tribuniciis, non auctoritate senatus, non comitiis centuriatis, non decretis Italiae, non desiderio civitatis, iniuria inimicorum probro non fuit, in me, qui profectus sum integer, afui simul cum re publica, redii cum maxima dignitate te vivo, fratre tuo alieno, altero consule reducente, altero patiente, tuum scelus meum probrum putas esse oportere?
プブリウス・ポピッリウスは常に最善の信条において勇敢かつ確固たる市民であった。しかし彼の生涯において、災禍そのもの以上に名声にとって輝かしいものは何もない。というのも、悪人たちによって追放され、善人たちによって復権させられていなかったなら、彼が国家に功績を立てたことを誰が今なお記憶していたであろうか。クィントゥス・メテッルスの軍事における指揮権は輝かしく、監察官職は傑出し、全生涯は重厚さに満ちていた。しかしこの人物の賛辞を永遠の記憶へと広めたのは、時代の災禍であった。もし、不当にではあるがそれでも法によって追放され、敵が殺害された後に護民官の提案によって、元老院の権威によらず、ケントゥリア民会によらず、イタリアの諸決議によらず、国家の思慕によらずして連れ戻された彼らにとって、敵たちの不当な仕打ちが恥辱とならなかったのであれば、無傷のまま出発し、国家と時を同じくして不在となり、君が生きており、君の兄弟が敵意を抱き、一方の執政官が連れ戻し、他方の執政官がそれを容認する中で、最大の尊厳を帯びて帰還した私において、君の犯罪が私の恥辱であるべきだと君は考えるのか。
- 84qua severitate fuit
性質の奪格。「父親はそのような峻厳さを備えていたので」という意味を表し、直後の非現実話法「tu profecto non viveres(君は決して生きてはいなかっただろう)」の理由・背景を説明している。
- 84profecto
文脈上、同形の副詞 profecto(確かに)ではなく、動詞 proficiscor の完了分詞与格男性単数形であり、mihi に一致して「(自ら)出発した私にとって」の意を成す。直後の restituto と対をなし、後段の qui profectus sum に照応している。
- 84se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse
間接話法における過去の反実仮想の帰結節。直接話法での接続法過去完了(recitavissem)が、対格不定詞構文において未来分詞+fuisse(recitaturum fuisse)の形を取っている。
- 86mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum amplissimis omnium iudiciis restituto, maledicti locum aut criminis obtinebit?
主語である calamitas(災禍)が前文「quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas...」から引き継がれて主動詞 obtinebit に係る離隔・省略構文。
