- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:43-47
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは自らの追放令が正規の裁判手続きを経ず、個人を名指しした違法な私法特権(privilegium)であり、実質的なプロスクリプティオにほかならないと批判する。さらに、提案された文言が「追放されるように」ではなく「すでに追放されたものとされるように」という虚構の過去完了形を用いている欺瞞性を論駁する。
fueris sane1 tribunus plebis tam iure legeque, quam fuit hic ipse P. Servilius, vir omnibus rebus clarissimus atque amplissimus: quo iure, quo more, quo exemplo legem nominatim de capite civis indemnati tulisti? vetant leges sacratae, vetant xii tabulae leges privatis hominibus inrogari; id est enim privilegium. nemo umquam tulit; nihil est crudelius, nihil perniciosius, nihil quod minus haec civitas ferre possit. proscriptionis miserrimum nomen illud et omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime sit insigne ad memoriam crudelitatis? opinor, poenam in civis Romanos nominatim sine iudicio constitutam.
よし、君がここにいるプブリウス・セルウィリウス殿――あらゆる点において最も名高く、最も威厳ある方――と同じく、完全に法と掟に則って平民護民官であったと認めよう。では、いかなる法により、いかなる慣習により、いかなる先例によって、君は有罪宣告を受けていない市民の市民権剝奪に関して個人名を名指しした法律を提案したのか。聖法が禁じており、十二表法が私的な個人に対して法を課すことを禁じている。それこそがまさに私法特権(特令)だからだ。かつて誰もそのような法を提案したことはない。これほど残酷なことはなく、これほど破壊的なことはなく、この国家がこれほど耐えがたいものはない。プロスクリプティオ(法の保護外追放者名簿)というあの極めて悲惨な名称とスッラ時代のあらゆる過酷さは、残酷さの記憶として何が最も際立っているだろうか。私の考えでは、裁判なしで名指しでローマ市民に科された刑罰である。
hanc vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos velit? quaero enim quid sit aliud nisi proscribere "velitis ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs vt mea sint": ita enim re, etsi aliis verbis, tulit. hoc plebei scitum est? haec lex, haec rogatio est? hoc vos pati potestis, hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civitate tollantur? equidem iam perfunctus sum; nullam vim, nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum; denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicaverunt.
神祇官の方々よ、それゆえにあなた方は、平民護民官に自らの裁定と権威によって、欲する者を誰でもプロスクリプティオに付すことができるというこのような権能をお与えになるのでしょうか。なぜなら私は、次のように提案することが、プロスクリプティオ以外の何であるのかを問うているからです。 「マルクス・トゥッリウスが国家の内にとどまらず、彼の財産が我がものとなることを、諸君が欲し、命じられるように」実際、言葉は違っていたとしても、実質的には彼はこのように提案したのです。これが平民会決議でしょうか。これが法律であり、法案でしょうか。個々の市民が一行の文言によって国家から排除されることを、あなた方は容認でき、国家は耐え忍ぶことができるのでしょうか。私自身はすでにその苦難を果たし終えました。いかなる暴力も、いかなる襲撃も恐れてはおりません。嫉妬深き者たちの思いを満たし、不道徳な者たちの憎悪を宥め、裏切り者たちの背信と悪行をも飽き足らせました。要するに、破滅的な市民たちによって憎悪の的として提示されたように見えた私の事件については、すでにすべての都市、すべての階級、すべての神々と人間が審判を下したのです。
vobismet ipsis, pontifices, et vestris liberis ceterisque civibus pro vestra auctoritate et sapientia consulere debetis. nam cum tam moderata iudicia populi sint a maioribus constituta, primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur, deinde ne improdicta die quis accusetur, ut ter ante magistratus accuset intermissa die quam multam inroget aut iudicet, quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta die, quo die iudicium sit futurum, tum multa etiam ad placandum atque ad misericordiam reis concessa sunt, deinde exorabilis populus, facilis suffragatio pro salute, denique etiam, si qua res illum diem aut auspiciis aut excusatione sustulit, tota causa iudiciumque sublatum est: haec cum ita sint in iure, ubi crimen est, ubi accusator, ubi testes, quid indignius quam, qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus, de eius capite, liberis, fortunis omnibus conductos et sicarios et egentis et perditos suffragium ferre et eam legem putari?2
神祇官の方々よ、あなた方はご自身の権威と思慮深さに応じて、ご自身のために、ご自身のお子たちのために、そして他の市民たちのために配慮なさらねばなりません。というのも、祖先によって人民の裁判は極めて慎重に定められており、第一に死刑が罰金刑と併科されないこと、次に公判期日を予告されることなく告発される者がないこと、政務官が罰金を科すか判決を下す前に、一日を挟んであらかじめ三度告発し、裁判が行われることになる期日として三市場日前に予告された日に第四の告発が行われること、またその際、宥和と慈悲を乞うために被告に多くのことが許されていること、さらに人民は説得に応じやすく、赦免のための投票は寛大であること、最後に、何らかの事態が鳥卜あるいは正当な口実によってその期日を取り消したなら、訴訟全体と裁判そのものが消滅すること――法において事態がこのようであるのに、犯罪の嫌疑はどこにあるのか、告発者はどこにいるのか、証人はどこにいるのか。出頭を命じられもせず、呼び出しも告発も受けていない者について、雇われ者や刺客たち、困窮者や破滅者たちがその市民権、子ら、全財産に関して票を投じ、それが法律であるとみなされること以上に、何が不当でありましょうか。
ac si hoc de me potuit, quem honos, quem dignitas, quem causa, quem res publica tuebatur, cuius denique pecunia non expetebatur, cui nihil oberat praeter conversionem status et inclinationem communium temporum, quid tandem futurum est iis quorum vita remota ab honore populari et ab hac inlustri gratia est, pecuniae autem tantae sunt ut eas nimium multi egentes sumptuosi nobiles concupiscant?
そしてもし、名誉が、威厳が、大義が、国家が擁護しており、そもそも金銭を渇望されることもなく、体制の変転と共通の時代の傾き以外には何の害悪も受けていなかった私に対して、このようなことが可能であったとすれば、民衆的な名誉からもこの名高い人望からも遠く離れた生活を送り、他方でその財産があまりに膨大であるために困窮した浪費癖のあるあまりに多くの貴族たちがそれを渇望しているような人々には、一体何が起きるというのでしょうか。
date hanc tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper animis iuventutem et eos maxime qui inminere iam cupiditate videntur in tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius tribunorum plebis tota reperientur, hoc iure firmato, quae coeant de hominum locupletissimorum bonis, praeda praesertim populari et spe largitionis oblata. at quid tulit legum scriptor peritus et callidus? "velitis ivbeatis vt M. Tvllio aqva et igni interdicatvr?" crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem civi sine iudicio ferundum! non tulit "vt interdicatvr." quid ergo? "vt interdictvm sit.3" O caenum, o portentum, o scelus! hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua, ut interdictum sit cui non sit interdictum? Sexte noster, bona venia, quoniam iam dialecticus es et haec quoque liguris, quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest?
平民護民官にこの放埓をお許しになり、しばし若者たち、とりわけ護民官の権力へとすでに欲望をぎらつかせているように見える者たちに思いを向けてごらんなさい。天にかけて誓いますが、この法理が確立されれば、最も富裕な人々の財産を狙って、とりわけ民衆の獲物とばらまきの期待が提供されたときに結託する、平民護民官たちの同僚団全体が見出されることになるでしょう。 しかし、あの熟練した狡知に長けた法律の起草者は何を提案したのでしょうか。 「マルクス・トゥッリウスに水と火が禁じられることを、諸君が欲し、命じられるように」でしょうか。 残酷で、不敬極まることであり、最も邪悪な市民に対してすら裁判なしには耐えられないことです!彼は「禁じられるように」とは提案しませんでした。では何と提案したのか。 「禁じられたものとされるように」とです。 おお、汚物よ、怪物よ、悪行よ!クロディウスはお前のために、自らの舌よりも下劣なこの法律を書いたのか、禁じられていない者に対して、すでに禁じられたものとされるように、と?我らがセクストゥスよ、失礼ながら、君は今や弁証家であり、こうしたことにも齧りついているのだから問うが、行われていないことが、すでに行われたものとされるように民衆に提案されたり、いかなる文言によってであれ定められたり、投票によって承認されたりすることがあり得るのだろうか。
- 43fueris sane
譲歩を表す接続法完了(concessive subjunctive)。完了形によって「仮に君が…であったとしても(それは一向に構わない)」と相手の前提を一歩認めてみせる修辞的譲歩を形成している。
- 45quid indignius quam, qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus, de eius capite, liberis, fortunis omnibus conductos et sicarios et egentis et perditos suffragium ferre et eam legem putari?
比較構文 quid indignius quam... の下で、対格不定詞構文(conductos et sicarios... suffragium ferre, eam legem putari)が主節の主語的役割を果たす。関係代名詞 qui の節が先行詞 eius の前に置かれる先取り(prolepsis/hyperbaton)が起きており、「出頭を命じられもせず…受けていない者、その者の(eius)市民権に関して…票を投じること」という構造になる。
- 47vt interdictvm sit
接続法完了受動相の非人称構文(aqua et igni interdictum sit)。通常の立法文言「禁じられるように(ut interdicatur:現在形・将来の効力)」に対し、過去完了的・既成事実的な「すでに禁じられたものとされるように」という完了形が用いられている法的不整合・詭弁をキケロは突いている。
