← キケロ

自分の家について

§143-147

神々への祈念と邸宅返還を求める結びの訴え

キケローはカピトリウム三神や祖先の守護神、ウェスタに祈りを捧げて国家のために行った自らの献身(devotio)を想起し、奪われた邸宅を取り戻してこそ完全な帰還が果たされると説いて、自らの手で邸宅の敷地を返還するよう神祇官たちに懇願して演説を締めくくる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§143

​denique ipsi di immortales qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset omnibus gentibus posteritatique perspicuum divino me numine esse rei publicae redditum, idcirco mihi videntur fructum reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum potestatem iudiciumque revocasse. hic est enim reditus, pontifices, haec restitutio in domo, in sedibus, in aris, in focis, in dis penatibus reciperandis; quorum si iste suis sceleratissimis manibus tecta sedisque convellit, ducibusque consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi acerrimi propugnatoris sibi delendam putavit, iam illi di penates ac familiares mei per vos in meam domum mecum erunt restituti.

要するに、この都市とこの帝国を守護する不死なる神々ご自身が、私が神意によって国家に返還されたのだということが諸民族と後世にとって明白となるよう、それゆえに私の帰還と祝意の結実を自らの祭司たちの権能と判断へと付託されたのだと私には思われるのです。神祇官の方々、というのも、家屋、住居、祭壇、炉床、守護神たちを取り戻すことにおいてこそ、真の帰還があり、真の回復があるからです。もしあの男が自らの最も極悪な手によってそれらの屋根と住処を破壊し、執政官たちが導く中でまるで都市が占領されたかのように、この唯一の家屋を、いわば最も熱烈な防衛者のものとして自らが滅ぼすべきものと考えたのだとすれば、今や私の祖先伝来の、また家族の守護神たちは、貴方たちを通じて私とともに我が家へと回復されることになるのです。

§144

quocirca te, Capitoline, quem propter beneficia populus Romanus optimum, propter vim maximum nominavit, teque, Iuno Regina, et te, custos urbis, Minerva, quae semper adiutrix consiliorum meorum, testis laborum exstitisti, precor atque quaeso, vosque qui maxime me repetistis atque revocastis, quorum de sedibus haec mihi est proposita contentio, patrii penates familiaresque, qui huic urbi et rei publicae praesidetis, vos obtestor, quorum ego a templis atque delubris pestiferam illam et nefariam flammam depuli, teque, Vesta mater, cuius castissimas sacerdotes ab hominum amentium furore et scelere defendi, cuiusque ignem illum sempiternum non sum passus aut sanguine civium restingui aut cum totius urbis incendio commisceri, ​ut, si in illo paene fato rei publicae obieci meum caput pro vestris caerimoniis atque templis perditissimorum civium furori atque ferro, et si iterum, cum ex mea contentione interitus bonorum omnium quaereretur, vos sum testatus, vobis me ac meos commendavi, meque atque meum caput ea condicione devovi ut, si et eo ipso tempore et ante in consulatu meo commodis meis omnibus, emolumentis, praemiis praetermissis cura, cogitatione, vigiliis omnibus nihil nisi de salute meorum civium laborassem, tum mihi re publica aliquando restituta liceret frui, sin autem mea consilia patriae non profuissent, ut perpetuum dolorem avulsus a meis sustinerem: hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in meas sedis restitutus, tum denique convictam esse et commissam1 putabo.2

それゆえに、カピトリウムの神よ、ローマ国民がその恩恵ゆえに最善と、その力ゆえに最大と称えた貴方を、后なるユーノーよ、貴方を、都市の守護神ミネルウァよ、常に私の思慮の助け手であり私の苦難の証人であってくれた貴方を、私は祈り乞い願います。また、私を誰よりも強く求め引き戻してくださり、その居所をめぐってこの争いが私に課せられている、この都市と国家を統べたもう祖先伝来の、また家族の守護神たちよ、私がその神殿と社殿からあの破滅的で冒涜的な炎を退けた貴方たちを、私は厳かに懇請します。母なるウェスタよ、狂乱した人間たちの狂気と罪悪から私がその最も純潔な巫女たちを防ぎ守り、その不滅の炎が市民たちの血によって消されることも都市全体の劫火と混じり合うことも決して許さなかった貴方を、祈り願います。すなわち、もし国家のあの危急存亡の時に際して、貴方たちの祭儀と神殿のために最も破滅的な市民たちの狂気と剣に私が自らの身を投げ出したのであり、また二度目に、私の抗争によってあらゆる善人たちの破滅が求められていたとき、貴方たちを証人とし、貴方たちに私と我が家族を委ね、もしその時にも、またそれ以前の執政官職のときにも、自らのあらゆる便宜、利得、報酬を度外視して、あらゆる配慮、思索、不眠の配慮によって我が市民たちの安全以外には何も意図して尽力しなかったならば、その時には国家がいつの日か回復された暁にそれを享受することが許され、しかしもし私の計画が祖国にとって有益でなかったならば、身内から引き裂かれて永遠の苦痛に耐えるという条件のもとに私自身とその命を捧げ尽くしたのであれば——自らの命についての私のこの献身は、私が自らの居所へと復帰したとき、そのときにこそ証明され、満たされたのだと私は見なすでしょう。

§146

​nam nunc quidem, pontifices, non solum domo, de qua cognostis, sed tota urbe careo, in quam videor esse restitutus. Vrbis enim celeberrimae et maximae partes adversum illud non monumentum, sed vulnus patriae contuentur. quem cum mihi conspectum morte magis vitandum fugiendumque esse videatis,3 nolite, quaeso, eum cuius reditu restitutam rem publicam fore putastis non solum dignitatis ornamentis, sed etiam urbis patriae usu velle esse privatum. non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non depopulatio praediorum, non praeda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permovet: caduca semper et mobilia haec esse duxi, non virtutis atque ingeni, sed fortunae et temporum munera, quorum ego non tam facultatem umquam et copiam expetendam putavi quam et in utendo rationem et in carendo patientiam.

神祇官の方々、なぜなら現実に今、私は貴方たちが審理された家屋だけでなく、復帰したと見なされている都市全体を奪われているからです。というのも、都市の最も名高く最も広大な地域が、記念碑などではなく祖国の傷口であるあの向かい側の光景を見つめているからです。貴方たちもご覧の通り、その光景は私にとって死にも勝って避けるべきであり逃れるべきものである以上、その帰還によって国家が回復されるはずだとお考えになったその人物が、尊厳の栄誉だけでなく、祖国たる都市の享受すら奪われていることを、どうか望まないでください。財産の略奪も、屋根の解体も、所領の荒廃も、私の財産から執政官たちが最も残酷に奪い取った略奪品も、私を動揺させはしません。私はこれらを常に移ろいやすく儚いもの、徳や才能の賜物ではなく運と時代の恵みであると見なしてきましたし、それらの力や豊かさを追求すべきものと考えるよりも、それらを用いる際の節度と、それらを欠いたときの忍耐こそを追求すべきものと考えてきたのです。

§147

​etenim ad nostrum usum prope modum iam est definita moderatio rei familiaris, liberis autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis ac memoriae nostrae relinquemus: domo per scelus erepta, per latrocinium occupata, per religionis vim sceleratius etiam aedificata quam eversa, carere sine maxima ignominia rei publicae, meo dedecore ac dolore non possum.4 quapropter si dis immortalibus, si senatui, si populo Romano, si cunctae Italiae, si provinciis, si exteris nationibus, si vobismet ipsis, qui in mea salute principem semper locum auctoritatemque tenuistis, gratum et iucundum meum reditum intellegitis esse, quaeso obtestorque vos, pontifices, ut me, quem auctoritate studio sententiis restituistis, nunc, quoniam senatus ita vult, manibus quoque vestris in sedibus meis conlocetis.

実際、私たちが用いるための家財の程よい分量はすでにほぼ定まっておりますし、子どもたちには父の名と私たちの記憶という十分に広大なる遺産を残すことでしょう。しかし、犯罪によって奪われ、強盗行為によって占領され、破壊されたときよりもさらに冒涜的に宗教の権能によって建てられた家屋を欠いたままでいることは、国家にとっての最大の不名誉、私自身の恥辱と苦痛なしには耐えられないのです。それゆえ、もし不死なる神々にとって、元老院にとって、ローマ国民にとって、全イタリアにとって、諸属州にとって、諸外国にとって、そして私の救済において常に第一の地位と権威を保ってこられた貴方たちご自身にとって、私の帰還が歓迎すべき喜ばしいものであるとお考えになるのであれば、神祇官の方々、権威と熱意と意見によって私を回復してくださった貴方たちが、元老院がそう望んでいる以上、今やその手によっても私を我が住居へと据えてくださるよう、切にお願いし懇願いたします。

構文注4 件
  1. 145convictam esse et commissam

    法律・誓約用語の比喩的適用。devotio(一身を捧げる誓願)が成立・履行されたか否かを論じる文脈において、convictam は「正当性が証明された・認証された」、commissam は「(条件成就により)没収/履行されるべき義務として確定した(または履行された)」の意味。自らの犠牲的誓願が正しく果たされ受納された状態を指す。

  2. 145ut, si in illo paene fato rei publicae obieci meum caput... hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in meas sedis restitutus, tum denique convictam esse et commissam putabo

    祈願動詞(precor atque quaeso ... vos obtestor)に後続する接続詞 ut から始まり、極めて長い条件節(si ... obieci, et si iterum ... devovi ut ...)を挟んだのち、帰結部が hanc ego devotionem ... putabo と直説法主文の形で再開される破格構文(anacoluthon)である。ut は祈願の内容を導くものとして導入されたが、途中の長大な条件文と誓言の引用により、最終的に直説法動詞 putabo を核とする主節構造へと滑脱している。

  3. 146quem cum mihi conspectum morte magis vitandum fugiendumque esse videatis

    接続関係形容詞 quem が conspectum と一致して超置(hyperbaton)された形(et cum hunc conspectum... に相当)であり、直前の「祖国の傷口であるあの向かい側の光景(adversum illud ... vulnus patriae)」を指す。cum は「〜である以上」という原因・理由を表す接続詞で、videatis は接続法現在。

  4. 147domo... carere sine maxima ignominia rei publicae, meo dedecore ac dolore non possum

    文頭の domo は奪格支配の動詞 carere の目的語(分離の奪格)であり、修飾語句(per scelus erepta...)を伴って文頭に前置されている。二重否定(sine ... non possum)により「耐えられない、甘受することは不可能である」という強い主張を形成する。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:143-147