- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:133-137
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは、自邸の奉献儀礼に高位の神祇官たちが立ち会うはずもなく、クロディウスが強要した若き義弟ピナリウス・ナッタも恐怖と罪悪感からまともな儀礼を執行できなかったことを指摘する。さらに、人民の命なき奉献を無効とした過去の神祇官団の答申と元老院決議の前例を挙げ、クロディウスによる神聖化の違法性を糾弾する。
quid diceres, o nefanda et perniciosa labes civitatis? ades, Luculle, ades Servili, dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque teneatis!1 es tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum te viri, qui sua dignitate personam populi Romani atque auctoritatem imperi sustinerent, verbis gravissimis proterruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultare.
国家の呪わしくも破滅的な元凶よ、お前なら何と言ったというのか。「ルクッルスよ、セルウィリウスよ、私がキケローの家を奉献するあいだ立ち会い、言葉を先唱し、扉の柱を握ってくれ」とでも言うのか。実にお前は比類のない大胆さと厚顔さを備えてはいるが、自らの尊厳によってローマ人民の役割と帝国の権威を担っているそれらの人々が、最も重々しい言葉をもってお前を威圧し、お前の狂気に手を貸し祖国の親殺しに歓喜することなど自分たちにとって許されないと告げたならば、それでもお前の目は泳ぎ、顔色は失せ、言葉は途切れていただろう。
quae cum videres, tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti. quem ego tamen credo, si est ortus ab illis quos memoriae proditum est ab ipso hercule perfuncto iam laboribus sacra didicisse, in viri fortis aerumnis non ita crudelem fuisse ut in vivi etiam et spirantis capite bustum suis manibus imponeret; qui aut nihil dixit nec fecit omnino, poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutam in delicto personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit, certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse, separatim semel, iterum cum universis.
これらを悟ったからこそ、そのときお前は、自ら選んだのではなく他の者たちから見放されていた自らの親族のもとへと赴いたのだ。しかし私は信じている、彼がもし、労苦をすでに終えたヘラクレス本人から祭儀を学んだと語り継がれている一族の末裔であるならば、生きながらにしてなお息のある人物の頭上に自らの手で墓を据え付けるほど、勇気ある人物の受難に対して冷酷ではなかったはずだ。彼は全く何も語らず何一つ行わずに、母の軽率さに対する罰として、犯罪において口のきけない役柄と名を提供しただけであったか、あるいは、ためらう言葉で何かしらを唱え、震える手で扉の柱に触れたのだとしても、間違いなく適法にも、清らかにも、慣習や伝統にかなう形でも何一つやり遂げなかった。彼は、自身の義父であり執政官当選者であったムレナが、アッロブロゲス族とともに共通の破滅の証拠を執政官であった私のもとへもたらしたのを目撃していたし、私から二度にわたり、一度は個別に、もう一度は万人とともに命を救われたと義父自身から聞いていたのだ。
qua re quis est qui existimare possit huic novo pontifici, primam hanc post sacerdotium initum religionem instituenti vocemque mittenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et mentem debilitatam metu concidisse, praesertim cum ex conlegio tanto non regem, non flaminem, non pontificem videret, fierique particeps invitus alieni sceleris cogeretur, et gravissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret?
それゆえ、新任の神祇官であり、神祇官就任後初めてこの祭祀を執り行い声を放ったこの若者が、舌は硬直し、手は麻痺し、恐怖に衰弱した心は萎縮しなかったなどと、誰が考えられるだろうか。とりわけこれほどの大神祇官団から王も祭司も神祇官も一人も見当たらず、意に反して他人の犯罪の加担者となることを強いられ、最も不浄な縁戚関係の極めて重い報いを受けていたのだから。
sed ut revertar ad ius publicum dedicandi, quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non videri eam posse recte dedicari. quid? cum Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et aediculam et pulvinar sub saxo dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio respondit, qvod in loco pvblico Licinia, Gai filia, inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier.2 quam quidem rem quanta tractaverit severitate quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consulto facile cognoscetis.
しかし奉献に関する公法に立ち戻るなら、神祇官たち自身が常に自らの儀礼のみならず人民の命令にも適合させてきた法であるが、貴方たちの記録文書によれば、監察官ガイウス・カッシウスが協調の女神の像の奉献について神祇官団に諮問した際、最高神祇官マルクス・アエミリウスが神祇官団を代表して、ローマ人民が彼を指名して任じ、その命令によって行うのでない限り、それが正当に奉献されうるとは思われないと回答したことが記されている。さらに、ティトゥス・フラミニヌスとクィントゥス・メテッルスが執政官の年、高貴な家柄に生まれ、最も神聖な祭司職を帯びていたウェスタの処女リキニアが、岩の下に祭壇と小祠と寝座を奉献したとき、法務官セクスストゥス・ユリウスは元老院の権威に基づきこの件をこの神祇官団に諮問したではないか。そのとき最高神祇官プブリウス・スカエウォラが神祇官団を代表して、「ガイウスの娘リキニアが人民の命を受けずに公の場所に奉献したものは、聖なるものとは見なされない」と答申した。この件を元老院がいかに峻厳に、いかに綿密に取り扱ったかは、元老院決議そのものから容易に知ることができる。
videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iam aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni violata religionis tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbem suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab aequitum nota doloris bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam?
都市法務官に対し、それが聖なるものとならぬよう取り計らい、もし刻印された文字や記された文字があるならば除去されるよう任務が課されたのを見ているではないか。ああ、時代よ!ああ、道徳よ!当時、神祇官たちは最も潔白な人物であった監察官が清祓された敷地内に協調の女神の像を奉献することを禁じ、そののち元老院は、威厳ある場所にすでに奉献されていた祭壇を神祇官たちの権威に基づき撤去すべきであると議決し、その奉献によるいかなる文字の記念碑も残ることを許さなかった。祖国の嵐よ、平和と安寧の疾風にして怒濤よ、それなのに国家の難破のさなかに、暗黒が覆い垂れ、ローマ人民が沈没させられ、元老院が覆され追放されたときに、お前が破壊し、建て増し、あらゆる宗教を冒涜しながらなおも宗教の名によって汚し、自らの労苦と危険をもって都市を救った人物の臓腑の中に国家の破滅の記念碑を建て、すべての善良な者たちの痛惜の印としてクィントゥス・カトゥルスの名を削り取ってお前の名を刻んだものを、国家が、私とともに追放されてこの城壁を離れていた期間を超えて耐え忍ぶとでも期待したのか。
- 133ut mihi praeeatis postemque teneatis
古代ローマの神殿・敷地奉献の儀礼定型句。神祇官が奉献者に誓句を先唱し(praeire verba)、奉献者が建物の扉の柱を握りながら(postem tenere)それを復唱する義務があった。ut 節は ades... ades(命令法)に後続する目的節として機能している。
- 136sacrvm non viderier
神祇官団による公式答申(responsum)の定型文言。viderier は古典期の videri に相当する受動態現在不定詞の古風な形式(archaic passive infinitive)。法・宗教文書の厳粛な決定文において好んで保持された形式である。
