← キケロ

自分の家について

§103-107

クロディウスによる邸宅跡地奉献の不敬と無効性

キケロは自邸跡地に築かれた回廊を暴政の記憶として告発し、ボナ・デアの密儀を冒涜したクロディウスによる奉献がいかに不敬で法的に無効であるかを論じて祭司団に訴える。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§103

hanc vero in Palatio atque in pulcherrimo urbis loco porticum esse patiemini, furoris tribunici, sceleris consularis, crudelitatis coniuratorum, calamitatis rei publicae, doloris mei defixum indicium ad memoriam omnium gentium sempiternam? quam porticum, pro amore quem habetis in rem publicam et semper habuistis, non modo sententiis sed, si opus esset, manibus vestris disturbare cuperetis, nisi quem forte illius castissimi sacerdotis superstitiosa dedicatio deterret.1

だが、護民官の狂気、執政官の犯罪、陰謀者たちの残酷さ、国家の災厄、そして私の苦痛の不動の証拠として、あらゆる民族の永遠の記憶のために、パラティヌス丘の、都市のこの上なく美しい場所にこの回廊が存在することを諸君は許容されるのか。この回廊を、諸君が国家に対して抱いており、常に抱いてきた愛ゆえに、万一あのこの上なく清純な祭司による迷信的な奉献によって威圧されている者がいなければ、諸君は自らの議決によってのみならず、もし必要とあらば自らの手によってでも打ち壊すことを望まれるはずである。

§104

​O rem quam homines soluti ridere non desinant, tristiores autem sine maximo dolore audire non possint! Publiusne Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is in meam intulit? Huncin vos, qui estis antistites caerimoniarum et sacrorum, auctorem habetis et magistrum publicae religionis? O di immortales!—vos enim haec audire cupio—P. Clodius vestra sacra curat, vestrum numen horret, res omnis humanas religione vestra contineri putat? hic non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt summorum virorum, non vestra, pontifices, gravitate abutitur? ex isto ore religionis verbum excidere aut elabi potest? quam tu eodem ore, accusando senatum quod severe de religione decerneret, impurissime taeterrimeque violasti.

おお、軽薄な者たちなら笑い止まず、謹厳な者たちなら最大の苦痛なしには聞くことのできない事態よ。最高神祇官の邸宅から神聖さを奪い去ったかのプブリウス・クロディウスが、それを我が家へと持ち込んだというのか。儀式と祭祀の監視者である諸君が、この男を公の信仰の主導者かつ師匠として仰ぐというのか。おお不死なる神々よ――私は諸君がこれらを聞くことを望むのだ――プブリウス・クロディウスが諸君の聖事を気遣い、諸君の神威を畏敬し、あらゆる人間の営みが諸君への信仰によって保たれていると考えているとでもいうのか。この男は、同席しているこれらすべての最高級の人々の権威を嘲弄し、祭司諸員よ、諸君の威厳を悪用しているのではないのか。あの口から信仰の言葉が漏れ出たり、こぼれ落ちたりすることがありえようか。かつてお前は、元老院が信仰について厳格に議決したことを非難することによって、まさにその同じ口で、この上なく不浄にして忌まわしくも神聖を冒涜したのだ。

§105

aspicite, pontifices, hominem religiosum et, si vobis videtur, quod est bonorum pontificum, monete eum modum quendam esse religionis: nimium esse superstitiosum non oportere. quid tibi necesse fuit anili superstitione, homo fanatice, sacrificium quod alienae domi fieret invisere? quae autem te tanta mentis imbecillitas tenuit ut non putares deos satis posse placari nisi etiam muliebribus religionibus te implicuisses? quem umquam audisti maiorum tuorum, qui et sacra privata coluerunt et publicis sacerdotiis praefuerunt, cum sacrificium bonae deae fieret interfuisse? neminem, ne illum quidem qui caecus est factus. ex quo intellegitur multa in vita falso homines opinari, cum ille, qui nihil viderat sciens quod nefas esset, lumina amisit, istius, qui non solum aspectu sed etiam incesto flagitio et stupro caerimonias polluit, poena omnis oculorum ad caecitatem mentis est conversa. hoc auctore tam casto, tam religioso, tam sancto, tam pio potestis, pontifices, non commoveri, cum suis dicat se manibus domum civis optimi evertisse et eam isdem manibus consecrasse?

祭司諸員よ、この信仰深き男を御覧あれ。そしてもし諸君が善き祭司の務めとしてそう思われるなら、信仰にはある限度があり、過度に迷信的であってはならないと彼に訓戒されたい。熱狂的な男よ、他人の家で行われていた犠牲式を、老女のような迷信によって覗き見ることがお前に何の必要があったのか。また、どのような理性の衰弱がお前を捉えていたために、女たちの祭儀にまで首を突っ込まなければ神々を十分に宥めることはできないと考えたのか。私的な祭祀を守り、公的な神職を司ってきたお前の祖先たちのうち、誰が善き女神の供儀が行われていた際に居合わせたと聞いたことがあるのか。誰一人いない、盲目にされたあの男でさえもである。このことから、人間が生において多くのことを誤って思い込むということが理解される。なぜなら、神への罪であると承知しながら見たものは何一つなかったあの人物が視力を失ったのに対し、単なる視線だけでなく近親相姦的汚行と姦通によって儀式を汚したあの男の目の刑罰は、すべて精神の盲目へと転換されたからである。これほど清純で、これほど信心深く、これほど神聖で、これほど敬虔な男を主導者として、自らの手で最善の市民の家を破壊し、同じ手でそれを奉献したと本人が語っている時、祭司諸員よ、諸君が心を動かされずにいられようか。

§106

​quae tua fuit consecratio? tuleram, inquit, ut mihi liceret. quid? non exceperas ut, si quid ius non esset rogari, ne esset rogatum?2 ius igitur statuetis esse unius cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare?

お前の奉献とはどのようなものだったのか。「私に許されるよう法案を通していた」と彼は言う。何だと。法案として提出することが不法である事項については、提出されたと見なされないようにという除外条項を設けていなかったのか。それならば、諸君一人一人の住まい、祭壇、炉、守護神が、護民官の気まぐれに服属することが法であると諸君は裁定されるのか。誰であれ煽動された人間たちを通じて誰かに襲いかかり、その突撃によって打ち倒した相手の家を、一時の狂気、いわば突発的な嵐に特有のものとして荒廃させるだけでなく、後々の時代に対しても永遠の宗教的義務によって縛りつけることが法であると認めるのか。

§107

equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos pietas nisi sit honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, iustum aut honestum arbitrere. hominem invenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. ipse cum loci illius, cum aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse?3

祭司諸員よ、私は宗教的義務を引き受けるにあたっての要諦は、不死なる神々の意志がいかなるものであると見なされるかを解釈することにあると教えられてきた。また、神々の神威と思慮について高潔な見解を抱き、不正で不名誉なことが神々から求められることは何一つとして正当でも名誉でもないと見なさない限り、神々に対する敬虔さは何一つ存在しない。あの汚濁たる男は、万事を掌握していたその時ですら、我が邸宅を払い下げ、引き渡し、贈与すべき相手となる人間を一人も見出すことができなかった。彼自身、あの場所と邸宅に対する欲望に燃え、その唯一の理由のためにあの不吉な提案によって、この善男子が私の財産の主人となることを欲したにもかかわらず、その自身の狂乱のただ中にあっても、自らが欲望に燃え上がっていた我が家を領有することはあえてしなかった。諸君は、不死なる神々が――その労苦と助言によって神々自身が自らの神殿を保ちえた人物の、最も極悪な男の不法な略奪によって損なわれ破壊されたその家へと、移住することを望んだとでもお考えになるのか。

構文注3 件
  1. 103quam porticum, pro amore quem habetis in rem publicam et semper habuistis, non modo sententiis sed, si opus esset, manibus vestris disturbare cuperetis, nisi quem forte illius castissimi sacerdotis superstitiosa dedicatio deterret.

    cuperetis(接続法未完了過去・現在の事実に反する希望/反実仮想主節)に対し、nisi 節は deterret(直説法現在)をとる混成条件構文。祭司たちが本来ならば破壊を望んでいるという事実に反する基調に対し、「万一誰かが現に躊躇しているとすれば」という現実の懸念・例外事項を直説法現在で対比的に導入している。

  2. 106non exceperas ut, si quid ius non esset rogari, ne esset rogatum?

    exceperas(「除外条項を設けていた」)に導かれる目的・名詞節 ut... ne esset rogatum の中に、条件節 si quid ius non esset rogari が埋め込まれた立法形式特有の構文。rogari は受動態不定法で、非人称構文または quid を主語として「何かが法案として提出されることが法にかなっていないならば」を表し、ne esset rogatum は「その事項は提出されなかったものと見なされる」という法的無効化の定型規定を接続法過去で受けている。

  3. 107deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse?

    関係節 cuius labore et consilio... が指示代名詞(先行詞)eius domum よりも前に置かれた語順倒置(hyperbaton)。文の主骨格は deos immortalis... inmigrare voluisse(「不死の神々が移住することを望んだと」対格不定詞構文)であり、cuius は Cicero 自身を指しつつ後続の in eius domum にかかる関係詞として機能している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:103-107