- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:1-5
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは国家と宗教を一身に統括する神祇官たちの権威の重要性を説き、クロディウスによる違法な措置と暴論を徹底して論駁する姿勢を示す。
Cum multa divinitus, pontifices, a maioribus nostris inventa atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod eosdem et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae praeesse voluerunt,1 ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam bene gerendo religiones, religiones sapienter interpretando rem publicam conservarent. quod si ullo tempore magna causa in sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei, potestati commissa creditaque esse videantur.
神祇官の皆様、我らの祖先によって神慮に適う数多くの制度が見出され定められましたが、その中でも、最高位にして最も名高い市民たちが国家をよく治めることによって宗教儀礼を守り、宗教儀礼を賢明に解釈することによって国家を守るようにと、不死の神々の宗教儀礼と国家の至高の権力との双方を同じ人物たちが司るよう定めたことほど素晴らしいことはありません。もし過去のいかなる時であれ、ローマ人民の神官たちの裁決と権限のもとに重大な事件が委ねられたことがあるとすれば、今回の事件こそまさに極めて重大であり、国家のすべての威厳、すべての市民の安全、生命、自由、祭壇、炉辺の火、守護神ペナテス、財産、境遇、住居が、皆様の賢明さ、誠実さ、権能に委ねられ託されているように思われるほどです。
vobis hodierno die constituendum est utrum posthac amentis ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione armare malitis. nam si illa labes ac flamma rei publicae suum illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum in re publica ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita gesta sunt rescinduntur, erit causa cur consilium maiorum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac merito laudare possimus.
本日、皆様によって定められねばならないのは、今後、邪悪で犯罪的な市民たちによる保護を狂気と破滅に満ちた政務官たちから奪い去ることを望まれるのか、それとも不死の神々の宗教によって彼らをさらに武装させることすら望まれるのか、という点です。なぜなら、国家のあの破滅にして災難たる男が、自らのあの破滅的で禍々しい護民官職を、人間の正義によって守ることはできないために、神聖なる宗教によって擁護するならば、我らは別の祭儀を、不死の神々の別の祭司長を、宗教の別の解釈者を求めねばならなくなるからです。しかし神祇官の皆様、もし不正な者たちの狂乱によって或る者たちに抑圧され、別の者たちに見捨てられ、また別の者たちに裏切られた国家において行われた事柄が、皆様の権威と賢明さによって破棄されるならば、最も高貴な人物たちを神官職に選抜した祖先の思慮を、我らが正当かつ当然のこととして賞賛できる理由となるでしょう。
sed quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publica sensi vituperasset, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio, cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam diuturna impunitate munivit. ac primum illud a te, homine vesano ac furioso, requiro, quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut hos talis viros,—qui non solum consiliis suis sed etiam specie ipsa dignitatem rei publicae sustinent,—quod ego in sententia dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompei coniunxerim mihi esse iratos, et aliud de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente senserint2 arbitrere?3
しかし、あの狂人は、ここ数日の間に私が国家に関して元老院で表明した意見を非難すれば、皆様の耳に自らの声が届く何らかの糸口を得られると考えたため、私は自らの演説の順序を棚上げにします。狂気じみた男の、彼が決して行使することのできない弁論に対してではなく、彼が耐えがたい横柄さとさらには長年にわたる不処罰によって研ぎ澄ましてきた罵詈雑言に対して返答することといたしましょう。 そしてまず、狂気と狂乱の男よ、お前自身の犯罪と悪行によるいかなる大いなる罰にお前が苛まれているために、自らの助言によってのみならずその威容そのものによって国家の威厳を支えているこれら立派な方々が、私が意見を述べるにあたって市民の安全をグナエウス・ポンペイウスの栄誉と結びつけたことによって私に怒っており、また私が不在の時に抱いていたものとは異なる判断を、この至高の宗教に関して今この時に抱くだろうと、お前が思い込んでいるのかを、私はお前に問う。
fuisti, inquit, tum apud pontifices superior, sed iam, quoniam te ad populum contulisti, sis inferior necesse est. itane vero? quod in imperita multitudine est vitiosissimum, varietas et inconstantia et crebra tamquam tempestatum sic sententiarum commutatio, hoc tu ad hos transferas, quos ab inconstantia gravitas, a libidinosa sententia certum et definitum ius religionum, vetustas exemplorum, auctoritas litterarum monumentorumque deterret? tune es ille, inquit, quo senatus carere non potuit, quem boni luxerunt, quem res publica desideravit, quo restituto senatus auctoritatem restitutam putabamus quam primum adveniens prodidisti?4 nondum de mea sententia dico: impudentiae primum respondebo tuae.
「お前は」と彼は言う、「あの時は神祇官たちの前で優位に立っていたが、今や民衆へと身を寄せたのだから、劣位に立たねばならないのだ」と。 本当にそうなのか。無知な群衆において最も有害なもの、すなわち移り気、軽薄さ、そしてあたかも嵐の如く頻繁に意見を変えることを、重厚さが軽薄さから、宗教の確固として定められた法、先例の古層、文書や記念碑の権威が恣意的な意見から引き留めているこれらの方々に、お前は適用しようというのか。 「お前は」と彼は言う、「元老院が欠くことのできなかった、善き人々が喪に服し、国家が切望した、その復権によって我らが元老院の権威が回復されたと考えたにもかかわらず、到着するや否やその権威を裏切った、かの男なのか」と。 私はまだ自分の見解については語らない。まずは貴様の恥知らずさに答えよう。
hunc igitur, funesta rei publicae pestis, hunc tu civem ferro et armis et exercitus terrore et consulum scelere et audacissimorum hominum minis, servorum dilectu, obsessione templorum, occupatione fori, oppressione curiae domo et patria, ne cum improbis boni ferro dimicarent, cedere coegisti, quem a senatu, quem a bonis omnibus, quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, revocatum conservandae rei publicae causa confiteris? at enim in senatum venire in Capitolium turbulento illo die non debuisti.
国家の禍々しい破滅よ、それならば、善き人々が不正な者たちと刃を交えて争うことがないようにと、鉄と武器、軍隊の恐怖、執政官たちの凶行、極めて不敵な者たちの脅迫、奴隷の徴募、神殿の包囲、フォルムの占拠、議事堂の威圧によって、お前が住居と祖国から立ち去るよう強いたのは、この市民――元老院から、すべての善き人々から、全イタリアから、国家を保全するために切望され、招かれ、呼び戻されたとお前が告白するこの市民だったというのか。 「だがしかし、あの騒乱の日に、お前はカピトリウムの元老院に出席すべきではなかったのだ」〔と彼は言う〕。
- 1quod eosdem et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae praeesse voluerunt
接続詞 quod に導かれる名詞節(説明節)であり、先行する nihil praeclarius の実質的な内容を補足している。eosdem は不定詞 praeesse の対格意味上の主語であり、後続の ut 節(ut... conservarent)はその目的を表す。
- 3aliud de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente senserint
alius... ac の構文。「〜とは異なる」という比較・対比の基準を接続詞 ac が導いており、「私が不在であった時に彼らが抱いた[判断]とは異なる[判断]を抱くだろう」という意味を表す。
- 3quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut hos talis viros... arbitrere
requiro の目的語となる間接疑問節(quae... vexet)に、結果を表す ut 節(ut... arbitrere)が従属する多重入れ子構造。ut 節内では hos talis viros を主語とする対格不定詞構文(mihi esse iratos および aliud... sensuros [esse])が arbitrere の目的語となっている。
- 4quo restituto senatus auctoritatem restitutam putabamus quam primum adveniens prodidisti
先行詞 ille に係る関係節であり、内部に絶対的奪格 quo restituto(彼が復権したことによって)を含む。続く関係代名詞 quam は senatus auctoritatem を先行詞とし、prodidisti の直接目的語となっている。
