- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.humanitext-lat2:14-17
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは元執政官ピソが哲学者気取りの放蕩者であり、外見の厳格さで民衆を欺いた偽善者であると激しく糾弾する。さらに、彼がガビニウスと結託してキケロを追放に追い込み、国家や家族への慈悲を装いながら私利を貪った背信行為を厳しく責め立てる。
Cum hoc homine an cum stipite in foro constitisses, nihil crederes interesse:1 sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium,2 Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres. idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus! Cum vero etiam litteris studere incipit et belua immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno verbo voluptatis. habet autem magistros non ex istis ineptis qui dies totos de officio ac de virtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur, sed eos qui disputent horam nullam vacuam voluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque versari.
フォルムにおいてこの男とともに立っていようと、木の杭とともに立っていようと、諸君は何の相違もないと信じたことでしょう。感覚もなく、分別もなく、口も利けず、鈍重で、非人間的な代物であり、売り物の群れから連れてこられたばかりのカッパドキア人だと言ったことでしょう。 ところが家にあっては、この同じ男がいかに好色で、いかに不潔で、いかに放埒であったことか。快楽を表門からではなく隠し戸から迎え入れながら! もっとも、彼が学芸に励み始め、この巨大な野獣がギリシア人の小者どもと哲学を論じ始めるや、そのときにはエピクロス派となるのですが、それは、いかなるものであれかの学説に心底から帰依したのではなく、ただ快楽という一語に囚われたにすぎません。 しかも彼の師たちといえば、一日中義務や徳について論じ、労苦や勤勉を、また祖国のために危険を忍ぶことを勧めるあの愚かな者たちからではなく、いかなる時も快楽から空であってはならず、身体のあらゆる部分に常に何らかの喜びや楽しさが満ちていなければならないと説く者たちから選ばれているのです。
his utitur quasi praefectis libidinum suarum, hi voluptates omnis vestigant atque odorantur, hi sunt conditores instructoresque convivi, idem expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt et iudicant quantum cuique libidini tribuendum esse videatur. Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam civitatem ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset. is nequaquam me quidem—cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset— sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.
彼らのことを自らの情欲の司令官であるかのように用い、彼らがすべての快楽を探り当て嗅ぎつけ、彼らが宴席を企画し調える者たちであり、彼ら自身が快楽を吟味・評価し、意見を述べて、個々の情欲にどれほどのものが充てられるべきと思われるかを判定するのです。 彼らの術策に教え込まれたこの男は、不愉快な面構えをフォルムに持ち込みさえすれば、己のあらゆる情欲も、あらゆる破廉恥も覆い隠すことができると思い込むほどに、この上なく思慮深いこの国を侮蔑しました。 彼が欺いたのは、決して私ではありませんでした――ピソ家の親族関係ゆえに、アルプス以北の血統という母方の出自が彼をこの家柄からいかに遠く隔てていたかを私は知っていたからです――そうではなく、諸君とローマ国民を、多くの者においてしばしば生じるような思慮や弁舌によってではなく、顔の皺と吊り上がった眉によって欺いたのです。
Luci Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita, tanto supercilio, non enim possum dicere tantis rebus gestis, cum A. Gabinio consociare consilia pestis meae? non te illius unguentorum odor, non vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat, ut cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret? Cum hoc coire ausus es ut consularem dignitatem, ut rei publicae statum, ut senatus auctoritatem, ut civis optime meriti fortunas provinciarum foedere addiceres? te consule, tuis edictis et imperiis senatui populi Romani non est licitum non modo sententiis atque auctoritate sua, sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae subvenire?
ルキウス・ピソよ、お前はあの目つきで――あの精神とは言いません――あの額で――あの生活とは言いません――あのかくも吊り上がった眉で――かくも大いなる業績とは言えませんから――アウルス・ガビニウスと私の破滅を企てる謀議を共にする勇気があったというのか。 あの男の香油の匂いも、酒臭い息も、鏝の跡が残る額も、お前を、実際のところあの男に似ている以上、これほどの大いなる破廉恥を隠すために額という覆いをこれ以上長く使い続けることは許されないのだという思索へと導かなかったのか。 お前はこの男と共謀して、属州に関する協定によって、執政官の尊厳を、国家の体制を、元老院の権威を、この上なく功績ある市民の財産を売り渡す勇気があったというのか。 お前が執政官のときに、お前の布告と命令によって、ローマ国民の元老院が、自らの意見表明や権威によってのみならず、喪の悲しみや喪服によってすら国家を救援することが許されなかったというのか。
Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore,3 an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt? tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te semper misericordem fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem depellerent, crudelis demonstrabas fuisse. tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras, constrictum inimicis rei publicae tradidisti; tu meum generum, propinquum tuum, tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis a genibus tuis reppulisti; idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio4 et gemitus urbis!
お前は、かつて傲慢の住処であった町カプアにおいて、当時現にそうであったように、執政官であると己を思っていたのか、それとも、諸君以前のすべての執政官が元老院に従ってきたこの国家、ローマにおいて執政官であると思っていたのか。 お前はフラミニウス円形競技場においてあの同類とともに引き出されたとき、自分は常に慈悲深い人間であったなどと口にする勇気があったのか。 その言葉によってお前は、祖国から破滅を退けていたときの元老院やすべての善き人々が冷酷であったと示したのだ。 慈悲深いお前が、投票の第一区の最初の監視役に任命し、一月一日の元老院会議で三番目に意見を求めた親族である私を、縛り上げて国家の敵どもに引き渡したのだ。お前は私の娘婿でありお前の親族である者を、お前の親族であり私の娘である者を、極めて傲慢かつ冷酷な言葉で自らの膝元から退けたのだ。そして無類の寛容と慈悲の持ち主である同じお前が、私が国家とともに護民官の一撃ではなく執政官の一撃によって倒れたとき、せめて都市のあの嘆きと呻きが静まるまでの間だけでも、私の破滅とお前の略奪との間に一時間の間隔すら置くことを許さないほどに、それほどの罪悪とそれほどの放埒に身を任せていたのだ!
- 14constitisses, nihil crederes interesse
仮定条件を表す接続法過去完了 constitisses(仮定節「立っていたとしたら」)と、過去の潜在または反実仮想を表す接続法未完了 crederes(帰結節「違いなどないと信じたことであろう」)の組み合わせ。二者択一の cum ... an ... は「〜であれ…であれ」という並列的な仮定を表す。
- 14inhumanum negotium
中性名詞 negotium(事柄・厄介事)が人を蔑称的に指す名詞述語/同格として用いられており、「非人間的な代物」「ろくでなし」の意。直前の sine sensu, sine sapore や elinguem, tardum とともに、diceres(接続法未完了、過去の潜在)の述語的対格として機能している。
- 17sicut eras eo tempore
直説法未完了過去 eras による挿入節。キケロは「お前はカプアの執政官のつもりだったのか」と問いかけた直後に、「事実その当時お前はそうであった(カプアの二人官であった)ように」と史実(カプア植民市の最高政務官職に就いていたこと)を皮肉を込めて事実言明として挿入している。
- 17saltem dum conticisceret illa lamentatio
接続法未完了 conticisceret を伴う dum 節。「〜する時まで」という時間的限界とともに、「都市の嘆きが静まるのを待つ」という目的・期待の意図が含まれるため接続法が用いられている。ne unam quidem horam interesse paterere(一時間の間隔すら置こうとしなかった)にかかる。
