← キケロ

フラックス弁護

§52-56

トラッレスの告発とメアンドリオスの虚偽

キケロはトラッレス市による告発を取り上げ、有力者たちが関与せず、素行不良で貧窮したメアンドリオスが民会を煽動して仕組んだ不当な訴えであることを暴露し、問題の資金が公的祭礼用であり市の固有財産ではないことを論証する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§52

​venio nunc ad eam civitatem in quam ego multa et magna studia et officia contuli, et quam meus frater in primis colit atque diligit. quae si civitas per viros bonos gravisque homines querelas ad vos detulisset, paulo commoverer magis. nunc vero quid putem? Trallianos Maeandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sordido, sine honore, sine existumatione, sine censu? Vbi erant illi Pythodori, Aetidemi, Lepisones, ceteri homines apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa magnifica et gloriosa ostentatio civitatis? nonne esset puditum, si hanc causam agerent severe, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium?1 huic illi legato, huic publico testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus, L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent?2 non est ita, iudices, non est profecto.

私は今、私自身が多くのかつ多大な熱意と尽力を注ぎ込み、私の兄弟がとりわけ尊び愛しているあの都市(トラッレス)の話に移ります。もしその都市が善良で重厚な人々を通じて苦情を皆さんへ申し立てていたのであれば、私はもう少し心を動かされていたでしょう。しかし今となっては、私は何を思うべきでしょうか。トラッレスの人々が、公の訴訟をメアンドリオスという、貧しく、卑俗で、名誉もなく、信望もなく、資産もない男に委ねたなどと?あのピュトドロスたちやアイティデモスたち、レピソたち、我が国の間でも知られ、同国人たちの間でも高貴なその他の人々はどこにいたのでしょうか。あの都市の壮麗で輝かしい誇示はどこへ行ったのでしょうか。もし彼らがこの訴訟を厳格に追及していたなら、メアンドリオスが使節と呼ばれるどころか、そもそもトラッレス人と呼ばれることすら恥ずかしく思われたのではないでしょうか。この使節に、この公的な証人に、彼らは父祖の代からの自らの保護者であるルキウス・フラックスを、都市の証言によって生贄として屠られるべく引き渡したというのでしょうか。裁判員の方々、決してそのようなことはありません。断じてあり得ません。

§53

​vidi ego in quodam iudicio nuper Philodorum testem Trallianum, vidi Parrhasium, vidi Archidemum, cum quidem idem hic mihi Maeandrius quasi ministrator aderat subiciens quid in suos civis civitatemque, si vellem, dicerem. nihil enim illo homine levius, nihil egentius, nihil inquinatius. qua re, si hunc habent auctorem Tralliani doloris sui, si hunc custodem litterarum, si hunc testem iniuriae, si hunc actorem querelarum, remittant spiritus, comprimant animos suos, sedent adrogantiam, fateantur in Maeandri persona esse expressam speciem civitatis. sin istum semper illi ipsi domi proterendum et conculcandum putaverunt, desinant putare auctoritatem esse in eo testimonio cuius auctor inventus est nemo. sed exponam quid in re sit ut quam ob rem ista civitas neque severe Flaccum oppugnarit neque benigne defenderit scire possitis.

私は先日、ある法廷でトラッレス人の証人ピロドロスを目にし、パッラシオスを目にし、アルキデモスを目にしましたが、その際まさにこの同じメアンドリオスが、まるで助手のようになって私の傍らに控え、私が望むなら自らの同胞や都市を攻撃して何を語るべきかを耳打ちしていたのです。実際、あの男ほど軽薄で、貧窮し、薄汚れた者はいません。それゆえ、もしトラッレスの人々がこの男を自らの無念の首謀者とし、文書の保管者とし、不法行為の証人とし、苦情の提起者としているのなら、気負いを捨て、感情を抑え、傲慢さを鎮め、メアンドリオスという人物のうちに都市の姿がそのまま具現化されていると認めるべきです。しかし、もし彼ら自身が自国において、かの男をつねに踏み躙られ踏みつけられるべき者とみなしていたのなら、首謀者が誰一人見当たらない証言に権威があるなどと考えるのはやめるべきです。しかし私は、かの都市がなぜフラックスを厳格に攻撃することも、好意的に弁護することもしなかったのかを皆さんが知ることができるよう、事の真相を説明いたしましょう。

§54

​erat ei Castriciano nomine irata, de quo toto respondit Hortensius; invita solverat Castricio pecuniam iam diu debitam. hinc totum odium, hinc omnis offensio. quo cum venisset Laelius ad iratos et illud Castricianum volnus dicendo refricuisset, siluerunt principes neque in illa contione adfuerunt neque istius decreti ac testimoni auctores esse voluerunt. Vsque adeo orba fuit ab optimatibus illa contio ut princeps principum esset Maeandrius; cuius lingua quasi flabello seditionis illa tum est egentium contio ventilata.

かの都市はカストリキウスの一件のゆえに彼(フラックス)に憤慨しており、この件についてはホルテンシウスが余すところなく答弁しました。都市は長年滞納していた金を、意に反してカストリキウスに支払わされたのです。ここにあらゆる憎悪があり、あらゆる憤慨の原因があります。ラエリウスがこの憤慨せる者たちのもとにやって来て、弁説によってかのカストリキウスの傷口を再びこじ開けたとき、有力者たちは沈黙し、かの民会に出席せず、かの決議と証言の首謀者となることを望みませんでした。あの民会は最善者たち(有力貴族)を欠いており、その結果メアンドリオスが首謀者中の首謀者となるほどでした。彼の舌が扇動の団扇となって、貧民たちによるかの民会はそのとき煽り立てられたのです。

§55

​itaque civitatis pudentis, ut ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi existimari volunt, iustum dolorem querelasque cognoscite. quae pecunia fuerit apud se Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur.3 Alio loco quaeram quid licuerit Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a civitatibus conlatam in usum suum. cupio audire. 'non,' inquit, 'dicimus.' quid igitur? 'delatam ad nos, creditam nobis L. Flacci patris nomine ad eius dies festos atque ludos.' quid tum?

それゆえ、私がつねにそうみなしてきたように慎み深く、また彼ら自身がそうみなされることを望んでいるように重厚な都市の、正当な無念と苦情をお聞きください。フラックスの父の名義で諸都市から自分たちのもとに預けられていた金を、自分たちから奪い去られたと彼らは不満を述べているのです。フラックスに何が許されていたかは別の場所で吟味しましょう。今私はトラッレスの人々に、自分たちから奪われたと訴えている金を、諸都市から自分たちの用途のために拠出された自分たちの金だと言うのかどうかを尋ねるだけです。ぜひ伺いたいものです。「いいえ」と彼は言います。「そんなことは言っていません」。では何なのですか。「ルキウス・フラックスの父の名義で、彼の祭礼と競技会のために、我々に委ねられ、寄託された金です」。ではどうだというのですか。

§56

'hanc te,' inquit, 'capere non licuit.' iam id videro, sed primum illud tenebo. queritur gravis, locuples, ornata civitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit, quod id non habet quod eius non fuit. quid hoc impudentius dici aut fingi potest? delectum est oppidum, quo in oppido universa pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci poneretur. haec pecunia tota ab honoribus translata est in quaestum et faenerationem; recuperata est multis post annis.

「この金を」と彼は言います、「あなたが手に入れることは許されなかった」。それについては後で検討しましょう。しかしまず次の点を確認しておきます。あの重厚で、富裕で、高名な都市が、他人のものを手元に留め置いていないと不満を述べているのです。自分のものでなかったものを持っていないからといって、奪われたと主張しているのです。これ以上に恥知らずなことが言えたり、でっち上げられたりするでしょうか。小アジア全体からルキウス・フラックスの栄誉のために全資金を供託する町として、あの町が選ばれたのです。この資金全体は栄誉のためから利得と高利貸しへと流用され、何年も経った後に取り戻されたのです。

構文注3 件
  1. 52nonne esset puditum, si hanc causam agerent severe, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium?

    非人称動詞 pudet の接続法過去完了(受動完了形) esset puditum (「恥ずかしく思われたであろう」)を用いた反実仮想構文。真主語として対格不定詞句 non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium (「メアンドリオスが使節と呼ばれるだけでなく、そもそもトラッレス人と呼ばれること」)が置かれ、条件節 si hanc causam agerent severe (「もし彼らがこの訴訟を厳格に行っていたならば」)が従っている。

  2. 52huic illi legato, huic publico testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus, L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent?

    過去における回顧的・憤慨の審議的接続法(deliberative subjunctive in the past frame, tradidissent: 「彼らが引き渡したというのか / 引き渡すはずがあっただろうか」)。動形容詞 mactandum は述語的(目的)に用いられ、「生贄として屠られるべく引き渡す」という意味をなす。

  3. 55quae pecunia fuerit apud se Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur.

    関係節への先行詞の取り込み(incorporation: quae pecunia... hanc...)。語順としては関係代名詞 quae の節に被修飾名詞 pecunia が取り込まれ、主節の指示代名詞 hanc がそれを受けて対格不定詞構文(hanc a se esse ablatam queruntur)の主語となっている。fuerit は間接疑問または関係節内の接続法。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:52-56