- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:23-27
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは、告発側証人たちが客観性を欠き買収・結託している点を衝いて彼らの信憑性を否定し、国家に多大な功績をもつ名門出身のフラックスを無実の罪と悪例から救うよう訴える。さらに個別の嫌疑である艦隊維持費の徴収について、法的な正当性と属州防衛上の必要性を論証し始める。
quid tu istum roges, Laeli, qui, prius quam hoc ' "te rogo" ' dixeris, plura etiam effundet quam tu ei domi ante praescripseris? quid ego autem defensor rogem? nam aut oratio testium refelli solet aut vita laedi. qua disputatione orationem refellam eius qui dicit: 'dedimus,' nihil amplius? in hominem dicendum est igitur, cum oratio argumentationem non habet. quid dicam in ignotum? querendum est ergo et deplorandum, id quod iam dudum facio, de omni accusationis iniquitate, primum de communi genere testium; dicit enim natio minime in testimoniis dicendis religiosa. propius accedo; nego esse ista testimonia quae tu psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum quendam temerarium Graeculae contionis. intrabo etiam magis. qui gessit non adest, qui numerasse dicitur non est deductus; privatae litterae nullae proferuntur, publicae retentae sunt in accusatorum potestate; summa est in testibus; hi vivunt cum inimicis, adsunt cum adversariis, habitant cum accusatoribus.
ラエリウスよ、あなたが「尋問する」と口にする前に、あなたが前もって家で指図した以上のことをぶちまけるような相手を、一体どうして尋問する必要がありましょうか。また、弁護人である私がどうして尋問できましょうか。というのも、普通は証人の言説が反駁されるか、その生き方が非難されるかのどちらかだからです。「我々は差し出しました」としか言わず、それ以上何も言わない者の言説を、いかなる議論によって反駁できるでしょうか。それゆえ、言説に論証がない以上、その人物自身に対して論駁しなければなりません。しかし、見ず知らずの人間に対して何を言えるでしょうか。ですから、私が先ほどから行っているように、告発全体の不正について、まずは証人たちの共通の素性について不満を述べ、嘆かなければなりません。なぜなら、証言を行うにあたって良心のかけらもない民族が語っているからです。さらに踏み込んでみましょう。あなたが決議と呼んでいるものは証言などではなく、困窮者たちのざわめきであり、軽薄なギリシア人の民会の無謀な動揺にすぎないと私は主張します。さらに深く踏み込みましょう。業務を執り行った者は法廷におらず、金を数えたとされる者は連れて来られていません。私的な文書は一切提出されず、公的な記録は告発者たちの手中に留め置かれています。すべての重みは証人たちにかかっていますが、彼らは敵対者とともに生活し、対立者とともに出廷し、告発者と同居しているのです。
Vtrum hic tandem disceptationem et cognitionem veritatis, an innocentiae labem aliquam aut ruinam fore putatis? multa enim sunt eius modi, iudices, ut, etiam si in homine ipso de quo agitur neglegenda sint, tamen in condicione atque in exemplo pertimescenda videantur. si quem infimo loco natum, nullo splendore vitae, nulla commendatione famae defenderem, tamen civem a civibus communis humanitatis iure ac misericordia deprecarer, ne ignotis testibus, ne incitatis, ne accusatoris consessoribus, convivis, contubernalibus, ne hominibus levitate Graecis, crudelitate barbaris civem ac supplicem vestrum dederetis, ne periculosam imitationem exempli reliquis in posterum proderetis.
一体このような状況において、真実の究明と認識が生まれるとお考えですか、それとも無実の失墜あるいは破滅がもたらされるとお考えでしょうか。というのも、裁判員の方々、この種のことの多くは、問題とされている人物自身においては看過されるべきであるとしても、事態の性格や先例という点においては恐るべきものとみなされるからです。たとえ私が、最も低い身分の生まれで、何の華やかな人生も送らず、名声による推薦も持たない人物を弁護していたとしても、見ず知らずの証人たちに、煽られた者たちに、告発者と同席し、宴を共にし、寝食を共にする者たちに、軽薄さにおいてはギリシア人であり残虐さにおいては野蛮人であるような人間たちに、市民でありあなた方の嘆願者である者を売り渡すことのないよう、また将来に向けて先例の危険な模倣を他の者たちに遺すことのないよう、共通の人間性の法と憐れみによって、同胞市民のために市民たちに嘆願したことでしょう。
sed cum L. Flacci res agatur, qua ex familia qui primus consul factus est primus in hac civitate consul fuit, cuius virtute regibus exterminatis libertas in re publica constituta est, quae usque ad hoc tempus honoribus, imperiis, rerum gestarum gloria continuata permansit, cumque ab hac perenni contestataque virtute maiorum non modo non degeneraverit L. Flaccus sed, quam maxime florere in generis sui gloria viderat, laudem patriae in libertatem vindicandae praetor adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum exemplum prodatur pertimescam, in quo, etiam si quid errasset, omnes boni conivendum esse arbitrarentur?1
しかし、ルキウス・フラックスの裁判が行われており、その家系からは最初に執政官となった人物がこの国家で最初の執政官であり、その武勇によって王たちが追放され国家に自由が確立され、その家系は今日に至るまで名誉、指揮権、偉業の栄光によって絶えることなく続いてきたのであり、ルキウス・フラックスは先祖のこの永続的かつ公認された武勇から決して堕落しなかったばかりか、自らの家門の栄光において最も輝かしいと見て取った、祖国を自由へと救出する功績を法務官として熱望したというのに、たとえ何らかの過ちを犯したとしても、すべての良識ある人々が目を瞑るべきだと判断するようなこの被告人に関して、私がいかなる有害な先例も遺されることのないようにと恐れを抱くべきでしょうか。
quod quidem ego non modo non postulo, sed contra, iudices, vos oro et obtestor ut totam causam quam maxime intentis oculis, ut aiunt, acerrime contemplemini. nihil religione testatum, nihil veritate fundatum, nihil dolore expressum, contraque omnia corrupta libidine, iracundia, studio, pretio, periurio reperientur.
もっとも、私はそのような寛容を要求しないばかりか、反対に、裁判員の方々、事件全体をいわゆる最も凝らした目によって極めて厳格に吟味してくださるよう切に懇願いたします。信仰によって証明されたものは何一つなく、真実に基づいたものは何一つなく、苦痛から絞り出されたものは何一つなく、逆にすべてが欲望、怒り、偏情、金銭、偽証によって腐敗していることが明らかになるでしょう。
etenim iam universa istorum cognita cupiditate accedam ad singulas querelas criminationesque Graecorum. classis nomine pecuniam civitatibus imperatam queruntur. quod nos factum, iudices, confitemur. sed si hoc crimen est, aut in eo est quod non licuerit imperare, aut in eo quod non opus fuerit navibus, aut in eo quod nulla hoc praetore classis navigarit.2 licuisse ut intellegas, cognosce quid me consule senatus decreverit, cum quidem nihil a superioribus continuorum annorum decretis discesserit. "Senatvs consvltvm." proximum est ergo ut opus fuerit classe necne quaeramus. Vtrum igitur hoc Graeci statuent aut ullae exterae nationes, an nostri praetores, nostri duces, nostri imperatores? equidem existimo in eius modi regione atque provincia quae mari cincta, portibus distincta, insulis circumdata esset, non solum praesidi sed etiam ornandi imperi causa navigandum fuisse.3
実に、彼らの貪欲さが全体として知られた今、私はギリシア人たちの個々の不満と告発に進むことにいたします。彼らは艦隊の名目で諸都市に金銭が課されたと不満を訴えています。裁判員の方々、それが事実であることは我々も認めております。しかし、もしこれが罪であるとするなら、それは課税することが許されていなかったという点にあるか、船が必要でなかったという点にあるか、あるいはこの法務官のもとでいかなる艦隊も航海しなかったという点にあるかのいずれかです。課税が許されていたことを理解していただくために、私が執政官であった年に元老院が何を議決したかを知ってください。その議決は、それ以前の連続した諸年の諸議決から何ら外れるものではありませんでした。 「元老院議決」したがって、次に問うべきは艦隊が必要であったか否かです。では、このことを決定するのはギリシア人やいかなる外国の民族でしょうか、それとも我が国の法務官、我が国の将軍、我が国の最高指揮官たちでしょうか。私はといえば、海に囲まれ、港々によって区切られ、島々に囲まれているような地域や属州においては、防衛のためのみならず指揮権の威容を示すためにも、航海を行う必要があったと考えております。
- 25sed cum L. Flacci res agatur, qua ex familia qui primus consul factus est primus in hac civitate consul fuit, cuius virtute regibus exterminatis libertas in re publica constituta est, quae usque ad hoc tempus honoribus, imperiis, rerum gestarum gloria continuata permansit, cumque ab hac perenni contestataque virtute maiorum non modo non degeneraverit L. Flaccus sed, quam maxime florere in generis sui gloria viderat, laudem patriae in libertatem vindicandae praetor adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum exemplum prodatur pertimescam, in quo, etiam si quid errasset, omnes boni conivendum esse arbitrarentur?
文全体が多重の従属節を含む長大な構造となっている。骨格は二つの cum 節(cum L. Flacci res agatur... および cumque ab hac... virtute... non modo non degeneraverit... sed... adamarit)に導かれたのち、主節の疑問文 in hoc ego reo ne quod perniciosum exemplum prodatur pertimescam...(この被告に関して、有害な先例が生み出されることを私が恐れねばならないだろうか)へと至る。最初の cum 節内には関係代名詞節が重層的に組み込まれており、qua ex familia qui primus consul factus est の先行詞 familia に対する関係節、さらに cuius virtute...、quae... permansit と家系(familia)の功績が連なる。主動詞 pertimescam は修辞的疑問を表す接続法現在である。
- 27sed si hoc crimen est, aut in eo est quod non licuerit imperare, aut in eo quod non opus fuerit navibus, aut in eo quod nulla hoc praetore classis navigarit.
in eo est quod... は「〜という点にある」を意味する慣用構文であり、aut in eo... aut in eo... aut in eo... と三つの接続法節(間接言明・従属節の仮想的理由)が並列されている。告発が罪として成立しうる論理的可能性を3つに限定し、以降の反論の道筋((1) 徴収権限、(2) 必要性、(3) 実際の航海)をあらかじめ整除している。
- 27navigandum fuisse
existimo に導かれた間接話法における受動的周辺曲折法の過去推量・事実確認の表現。直説法主節であれば navigandum fuit(「航海を行うべきであった/行う必要があった」)となるところが、完了不定詞 fuisse を用いて間接話法に移されている。
