- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:12-16
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、証人を厳格に吟味するローマ人の慎重さと虚偽を弄するギリシア人の軽薄さを対比し、告発者ラエリウスが威嚇や旅費による買収、さらにポンペイウスの名を騙って民会決議を強要した手口を告発するとともに、無秩序な民会に国政を委ねて衰退したギリシアの体制と先祖伝来のローマの法制度を対比している。
vos autem in privatis minimarum rerum iudiciis testem diligenter expenditis; etiam si formam hominis, si nomen, si tribum nostis, mores tamen exquirendos putatis. qui autem dicit testimonium ex nostris hominibus, ut se ipse sustentat, ut omnia verba moderatur, ut timet ne quid cupide, ne quid iracunde, ne quid plus minusve quam sit necesse dicat! num illos item putatis, quibus ius iurandum iocus est, testimonium ludus, existimatio vestra tenebrae, laus, merces, gratia, gratulatio proposita est omnis in impudenti mendacio? sed non dilatabo orationem meam; etenim potest esse infinita, si mihi libeat totius gentis in testimoniis dicendis explicare levitatem. sed propius accedam; de his vestris testibus dicam.
しかしあなた方は、極めて些細な事柄に関する私的な裁判においてさえ、証人を綿密に吟味なさいます。たとえその者の容姿を知り、名を知り、所属部族を知っていたとしても、やはりその品性を吟味すべきだとお考えになります。一方で我が同胞のうちで証言をする者は、いかに自らを律し、いかにすべての言葉を慎重に選び、いかに熱情に流されて何かを語ったり、怒りに駆られて何かを語ったり、必要とされる以上のことや以下のことを語ったりはしないかと恐れていることでしょう!これに対して、誓いを冗談とし、証言を遊戯とし、あなた方の評判を暗闇とみなし、あらゆる称賛、報酬、好意、祝意が破廉恥な虚偽のうちに提示されているあのような者たちをも、同様であるとお考えになるのでしょうか。しかし私は弁論を広げすぎることはいたしません。というのも、証言を行う際のあの民族全体の軽薄さを説き明かそうと私が望むなら、弁論は際限のないものとなりうるからです。しかしもっと身近に迫りましょう。あなた方のこれらの証人について語ることにします。
vehementem accusatorem nacti sumus, iudices, et inimicum in omni genere odiosum ac molestum; quem spero his nervis fore magno usui et amicis et rei publicae; sed certe inflammatus incredibili cupiditate hanc causam accusationemque suscepit. qui comitatus in inquirendo! comitatum dico; immo vero quantus exercitus! quae iactura, qui sumptus, quanta largitio! quae quamquam utilia sunt causae, timide tamen dico, quod vereor ne Laelius ex his rebus quas sibi suscepit gloriae causa putet aliquid oratione mea sermonis in sese aut invidiae esse quaesitum. itaque hanc partem totam relinquam; tantum a vobis petam, iudices, ut, si quid ipsi audistis communi fama atque sermone de vi, de manu, de armis, de copiis, memineritis; quarum rerum invidia lege hac recenti ac nova certus est inquisitioni comitum numerus constitutus.
裁判員の方々、我々は激烈な告発者、あらゆる面で憎むべき厄介な敵対者を相手にすることになりました。私は彼がこの気骨をもって友人と国家の双方に大いに役立つことを期待しておりますが、しかし確かに信じがたい熱狂に駆り立てられてこの訴訟と告発を引き受けたのです。証拠収集における何という随員でしょう!随員と申し上げましたか。いや実に何という大軍でしょう!何という損失、何という費用、何という気前のよいばら撒きでしょう!これらは〔我々の〕訴訟には有益であるとはいえ、私は恐る恐る口にいたします。というのも、ラエリウスが名誉のために自ら引き受けたこれらの事柄から、私の弁論によって彼自身への悪口や反感が求められたと彼がみなすのではないかと危惧するからです。それゆえ私はこの部分全体を不問に付すことにします。ただ裁判員の方々、あなた方が暴力、徒党、武器、部隊に関して世間の評判や風聞からご自身で何かをお聞きになったなら、そのことを思い起こしていただきたいとだけお願い申し上げます。それらの事柄への反感ゆえに、この最近の新たな法律によって証拠収集のための随員の数が一定に定められたのです。
sed ut hanc vim omittam, quanta illa sunt quae, quoniam accusatorio iure et more sunt facta, reprehendere non possumus, queri tamen cogimur! primum quod sermo est tota Asia dissipatus Cn. Pompeium, quod L. Flacco esset vehementer inimicus, contendisse a Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut hunc hoc iudicio arcesseret,1 omnemque ei suam auctoritatem, gratiam, copias, opes ad hoc negotium conficiendum detulisse. id hoc veri similius Graecis hominibus videbatur quod paulo ante in eadem provincia familiarem Laelium Flacco viderant. Pompei autem auctoritas cum apud omnis tanta est quanta esse debet, tum excellit in ista provincia quam nuper et praedonum et regum bello liberavit. adiunxit illa ut eos qui domo exire nolebant testimoni denuntiatione terreret, qui domi stare non poterant, largo et liberali viatico commoveret.
しかしこの暴力を不問に付すとしても、告発者の権利と慣行に従って行われたがゆえに非難することはできないものの、不満を訴えざるを得ない事柄がいかに多大であることでしょう!第一に、グナエウス・ポンペイウスがルキウス・フラックスに激しい敵意を抱いていたために、父祖以来の友人であり極めて親しい間柄であるラエリウスに、フラックスをこの裁判で告発するよう懇請し、この仕事を完遂するために自らのあらゆる権威、影響力、部隊、財力を彼に提供したという風説がアジア全土に広まりました。ギリシア人たちには、このことがいっそう真実味を帯びて見えました。なぜなら少し前まで同じ属州でラエリウスがフラックスの親しい友人であるのを目撃していたからです。そしてポンペイウスの権威は、あらゆる人々の間で然るべき大きさであるだけでなく、自らが先ごろ海賊と諸王の戦争から解放したあの属州においては傑出しています。ラエリウスはさらに、故郷を離れることを望まない者たちを召喚状の脅しで怯えさせ、故郷にとどまることのできない者たちを、潤沢で気前のよい旅費によって動かしたのです。
sic adulescens ingeni plenus locupletis metu, tenuis praemio, stultos errore permovit; sic sunt expressa ista praeclara quae recitantur psephismata non sententiis neque auctoritatibus declarata, non iure iurando constricta, sed porrigenda manu profundendoque clamore2 multitudinis concitatae. O morem praeclarum disciplinamque quam a maioribus accepimus, si quidem teneremus! sed nescio quo pacto iam de manibus elabitur. nullam enim illi nostri sapientissimi et sanctissimi viri vim contionis esse voluerunt;3 quae scisceret plebes aut quae populus iuberet, submota contione, distributis partibus, tributim et centuriatim discriptis ordinibus, classibus, aetatibus, auditis auctoribus, re multos dies promulgata et cognita iuberi vetarique voluerunt.
こうして才気あふれる青年は、富者を恐怖によって、貧者を報酬によって、愚者を欺瞞によって動かしました。こうして、読み上げられているあの名だたる民会決議は、見解や権威によって宣明されたのでも、宣誓によって束縛されたのでもなく、煽り立てられた群衆が手を挙げ、歓声を浴びせかけることによって力ずくで引き出されたのです。ああ、我々が先祖から受け継いだあの輝かしい慣習と規律よ、もし我々がそれを保持していたならば!しかしどういうわけか、今やそれは手から滑り落ちつつあります。なぜなら、我々のあの最も賢明で高潔な先人たちは、民会の集会そのものにいかなる法的強制力も持たせようとはしなかったからです。平民が議決することであれ、人民が命じることであれ、彼らは民会を解散させ、各部を配分し、部族やケントゥリアごとに階層・階級・年齢を区分し、提議者の意見を聴取し、事案が何日にもわたって公示され検討された上で命じられ、あるいは禁止されることを望んだのです。
Graecorum autem totae res publicae sedentis contionis temeritate administrantur. itaque ut hanc Graeciam quae iam diu suis consiliis perculsa et adflicta est omittam, illa vetus quae quondam opibus, imperio, gloria floruit hoc uno malo concidit, libertate immoderata ac licentia contionum. Cum in theatro imperiti homines rerum omnium rudes ignarique consederant, tum bella inutilia suscipiebant, tum seditiosos homines rei publicae praeficiebant, tum optime meritos civis e civitate eiciebant.
これに対してギリシア人のすべての国家は、座り込んだ民会の軽率さによって運営されています。それゆえ、自らの思慮の浅さによって久しく打ちひしがれ苦しめられている現代のこのギリシアを不問に付すとしても、かつて富と覇権と栄光で栄えたあの古代のギリシアは、ただこの一つの悪弊、すなわち民会の節度なき自由と放縦によって崩壊したのです。事の道理に暗く無知無学な者たちが劇場に座り込むと、そのとき彼らは無益な戦争を引き受け、そのとき反乱分子を国家の首班に据え、そのとき最も功績のあった市民たちを国家から追放したのです。
- 14contendisse a Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut hunc hoc iudicio arcesseret
contendere ab aliquo ut... は「〜に懇請して…させる/〜から…するよう強く求める」という法廷・書簡文体に典型的な語法。また arcessere は法律・訴訟の文脈において arcessere aliquem iudicio(人を裁判に呼び出す/告発する)という定型句的意味を担っており、従属節 ut hunc [= Flaccum] hoc iudicio arcesseret はポンペイウスがラエリウスに求めた告発行為の内容を示している。
- 15porrigenda manu profundendoque clamore
porrigenda manu と profundendo clamore はともに手段を表す奪格であり、前者は動形容詞構文(手を差し伸べることによって)、後者は動名詞または動形容詞(歓声を浴びせかけることによって)として並列されている。直前の否定句(non sententiis... non iure iurando constricta)と対比され、整然とした投票や宣誓によらず、扇動された民衆の突発的な挙手と叫声という身体的示威行動によって決議が無理やり引き出された(expressa sunt)ことを鮮明に描き出している。
- 15quae scisceret plebes aut quae populus iuberet, submota contione, distributis partibus, tributim et centuriatim discriptis ordinibus, classibus, aetatibus, auditis auctoribus, re multos dies promulgata et cognita iuberi vetarique voluerunt
関係詞節 quae scisceret plebes aut quae populus iuberet は先行詞を伴わず、後続の受動態不定詞 iuberi vetarique の意味上の主語(対格)として機能している。主動詞 voluerunt に対して対格不定詞構文(AcI)が成立しており、「平民が決議すること、あるいは人民が命じる事柄が、一連の適正手続きを経て初めて命令・禁止されることを望んだ」という骨格をなす。間に挟まれる多数の絶対的奪格(submota contione から auditis auctoribus まで)および副詞句が、正規の民会(comitia)における手続き的要件を網羅的に列挙している。
