- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:81-83
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、かつてカティリナを支援した執政官経験者たちを弁護し、告発者トルクァトゥスの父もかつて同様に行動したことを指摘した上で、自分自身が陰謀の首領を弁護するなどあり得ない狂気であると主張する。
accusati sunt uno nomine omnes consulares, ut iam videatur honoris amplissimi nomen plus invidiae quam dignitatis adferre. 'adfuerunt,' inquit, 'Catilinae illumque laudarunt.' nulla tum patebat, nulla erat cognita coniuratio; defendebant amicum, aderant supplici, vitae eius turpitudinem in summis eius periculis non insequebantur. quin etiam parens tuus, Torquate, consul reo de pecuniis repetundis Catilinae fuit advocatus, improbo homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico. cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coniurationem,1 indicavit se audisse aliquid, non credidisse. 'at idem non adfuit alio in iudicio, cum adessent ceteri.' si postea cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset, ignoscendum est eis qui postea nihil audierunt; sin illa res prima valuit, num inveterata quam recens debuit esse gravior? sed si tuus parens etiam in ipsa suspicione periculi sui tamen humanitate adductus advocationem hominis improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus honestavit, quid est quam ob rem consulares qui Catilinae adfuerunt reprendantur?
執政官経験者全員が一括して告発されたため、今や最高峰の栄誉の名称が、尊厳よりもむしろ怨嗟をもたらしているようにさえ見えます。「彼らはカティリナに付き添い、」と告発者は言います、「彼を称賛した」と。当時、いかなる陰謀も露見しておらず、知られてもいませんでした。彼らは友人を弁護し、嘆願する者に付き添っていたのであり、彼の最大の危機においてその過去の醜行を責め立てたりはしなかったのです。それどころかトルクァトゥスよ、君の父上さえも、執政官として、職権乱用罪で被告となったカティリナの補佐人を務めたではありませんか。不道徳な人物ではあれ嘆願者であり、おそらくは大胆な人物ではあれ、かつての友人に対してです。父上は、あの最初の陰謀が自身に通報された後でさえカティリナに付き添った際、何らかの噂を耳にしたが信じなかった、と表明されたのです。「だが父は別の裁判では、他の者たちが付き添う中で付き添わなかった」と。もし彼自身が執政官時代には知らなかったことを後に何か知ったのだとすれば、後になっても何も耳にしなかった者たちも赦されねばなりません。しかし、もしあの最初の告発に根拠があったとするなら、時の経った告発が、直近の告発よりも重く扱われるべきだったとでもいうのでしょうか。しかし、もし君の父上が、自身に対する危機の疑いそのものの中にあっても、なお人情に促されて、象牙の椅子と自身および執政官職の栄誉の標識をもって、あの極めて不道徳な人物の補佐を務めて名誉を与えたのだとすれば、カティリナに付き添った執政官経験者たちが非難されるいかなる理由があるというのでしょうか。
'at idem eis qui ante hunc causam de coniuratione dixerunt non adfuerunt.' tanto scelere astrictis hominibus statuerunt nihil a se adiumenti, nihil opis, nihil auxili ferri oportere. atque ut de eorum constantia atque animo in rem publicam dicam quorum tacita gravitas et fides de uno quoque loquitur neque cuiusquam ornamenta orationis desiderat, potest quisquam dicere umquam meliores, fortiores, constantiores consularis fuisse quam his temporibus et periculis quibus paene oppressa est res publica? quis non de communi salute optime, quis non fortissime, quis non constantissime sensit? neque ego praecipue de consularibus disputo; nam haec et hominum ornatissimorum, qui praetores fuerunt, et universi senatus communis est laus, ut constet post hominum memoriam numquam in illo ordine plus virtutis, plus amoris in rem publicam, plus gravitatis fuisse; sed quia sunt descripti consulares, de his tantum mihi dicendum putavi quod satis esset ad testandam omnium memoriam, neminem esse ex illo honoris gradu qui non omni studio, virtute, auctoritate incubuerit ad rem publicam conservandam.
「だが彼らは、この男より前に陰謀の罪で裁かれた者たちには付き添わなかった」と。これほど巨大な罪業に縛られた人間たちに対しては、自分たちからいかなる助けも、支援も、救援も差し伸べられるべきではないと彼らは判断したのです。そして、彼ら一人ひとりについてその沈黙の重厚さと信義が雄弁に物語り、誰の華美な演説をも必要としない人々について、国家に対するその不動の意志と心情を語るならば、国家が危うく押し潰されそうになったこの時代と危機におけるよりも優れた、勇敢な、不動の執政官経験者たちがかつて存在したと誰が言えるでしょうか。公の安全について、誰が最も善く、誰が最も勇敢に、誰が最も揺るぎなく判断しなかったというのでしょうか。私は何も執政官経験者についてのみ論じているわけではありません。というのも、これは法務官を務めた極めて高潔な人々にも、元老院全体にも共通する称賛であり、人類の記憶が始まって以来、あの身分においてこれ以上の徳、これ以上の国家への愛、これ以上の重厚さが存在したことは決してなかったということは明白だからです。しかし執政官経験者たちが名指しされた以上、あらゆる人々の記憶に証言するのに十分な程度には彼らについて語らねばならないと考えたのです。すなわち、あの栄誉の階梯にある者で、国家を救済することに自らの全熱意、全徳性、全権威をもって邁進しなかった者は一人もいなかった、と。
sed quid ego? qui Catilinam non laudavi,2 qui reo Catilinae consul non adfui, qui testimonium de coniuratione dixi in alios, adeone vobis alienus a sanitate, adeo oblitus constantiae meae, adeo immemor rerum a me gestarum esse videor ut, cum consul bellum gesserim cum coniuratis, nunc eorum ducem servare cupiam et animum inducam, cuius nuper ferrum rettuderim flammamque restinxerim, eiusdem nunc causam vitamque defendere? si me dius fidius, iudices, non me ipsa res publica meis laboribus et periculis conservata ad gravitatem animi et constantiam sua dignitate revocaret, tamen hoc natura est insitum ut, quem timueris, quicum de vita fortunisque contenderis, cuius ex insidiis evaseris, hunc semper oderis. sed cum agatur honos meus amplissimus, gloria rerum gestarum singularis, cum, quotiens quisque est in hoc scelere convictus, totiens renovetur memoria per me inventae salutis, ego sim tam demens, ego committam ut3 ea quae pro salute omnium gessi, casu magis et felicitate a me quam virtute et consilio gesta esse videantur?
しかし私はどうでしょうか。カティリナを称賛せず、カティリナが被告であったとき執政官として付き添わず、他の者たちに対して陰謀に関する証言を行った私が、執政官として陰謀者たちと戦ったのに、今や彼らの首領を救うことを望み、つい先頃その刃を挫き火を消し止めたまさにその相手の立場と命を今になって擁護しようと心に決めるほど、正気を失い、自らの首尾一貫性を忘れ、自ら成し遂げた事績を忘却しているとでもあなた方に見えるのでしょうか。審判人の方々、誓って申し上げますが、私の苦労と危険によって救われた国家そのものが、その尊厳によって私を心の重厚さと首尾一貫性へと呼び戻さないとしても、恐れた相手、生命と財産を懸けて争った相手、その罠から逃れた相手を常に憎むということは、自然によって心に植え付けられているものです。しかし、私の最高峰の栄誉と、成し遂げた事績の無比の栄光が賭けられており、誰かがこの犯罪で有罪宣告を受けるたびに、私によって見いだされた救済の記憶が新たにされるというのに、私がこれほど狂気じみて、万民の救済のために成し遂げた事柄が、徳と深慮によってではなく、むしろ偶然と幸運によって私により成し遂げられたかのように見えてしまう事態を自ら引き起こすなどということがあり得るでしょうか。
- 81post delatam ad eum primam illam coniurationem
前置詞 post に名詞 coniurationem と完了受動分詞 delatam が結びついた、いわゆる「都市創建(ab urbe condita)型」の構文。「あの最初の陰謀が彼に通報された後に」の意であり、単に「通報された陰謀の後に」ではなく、分詞の表す動作・事象そのものが前置詞の論理的対象となっている。
- 82sed quid ego? qui Catilinam non laudavi...
sed quid ego [dicam]? 等の動詞省略を伴う楕円構文(省略法)。先行詞 ego を受ける一連の関係代名詞節(qui... qui... qui...)が並列された後、主節の疑問文 adeone vobis... esse videor ut... に接続し、「これほど多くの対抗措置を取ってきた私が、~するほど正気を失っているように見えるだろうか」という修辞的疑問を展開している。
- 83ego sim tam demens, ego committam ut...
憤慨や拒絶を表す修辞的・熟慮的接続法(deliberative / potential subjunctive)。直説法ではなく接続法現在(sim, committam)を用いることで、「私がそれほど愚かであり得ようか、そのような事態を自ら引き起こすことなどあり得ようか」という強い否定・反駁の心情を表している。
