← キケロ

スッラ弁護

§40-44

公記録改竄の告発に対する反論

トルクアトゥスがキケローに対してカティリーナ陰謀に関する公記録の改竄を告発したのに対し、キケローは神々の加護と厳正な記録・公表の手続きを挙げて潔白を主張する。さらに、当時沈黙を守っていた告発者の怠慢と矛盾を衝いてその主張を退ける。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§40

​exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait me aliter ac dictum sit in tabulas publicas rettulisse. O di immortales!—vobis enim tribuo quae vestra sunt, nec vero possum meo tantum ingenio dare ut tot res tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea sponte dispexerim—vos profecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae convertistis, vos denique in tantis tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis.

この告発を塞がれたトルクアトゥスは、再び私へと襲いかかり、私を告発しています。彼は、私が公記録に実際の発言とは異なって記載したと主張しているのです。不死の神々よ!――というのも、私はあなたがたのものであるものをあなたがたに帰するのであり、国家のあの極めて波乱に満ちた嵐の中で、これほど多くの、これほど重大な、これほど多様な、これほど突発的な事柄を自発的に見抜いたなどと、私自身の才にそれほど多くを帰すことは到底できないからです――実にあなたがたこそが、あの時、祖国を救済しようとする熱望で私の心を燃え立たせ、あなたがたが私を他のあらゆる思案から国家の唯一の救済へと向かわせ、そしてあなたがたが、誤謬と無知のこれほど深い暗闇の中で、私の精神の前に最も明るい光を掲げてくださったのです。

§41

​vidi ego hoc, iudices, nisi recenti memoria senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis patrimoni naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata haec esse diceret,1 quo facilius vento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis rei publicae portum aliquem suorum malorum invenire. itaque introductis in senatum indicibus constitui senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa perscriberent.

裁判人諸君、私はこれを見抜いていました。記憶が新しいうちに元老院の権威を公記録によってこの供述の証人として立てておかなければ、いつの日か――トルクアトゥスでもトルクアトゥスに似た誰かでもなく、その点では私の見込みは大きく外れましたが――財産を破産させ、平穏の敵であり、善良な人々の仇敵である誰かが、最善の人々すべてに対する何らかの風を煽り立てることで、国家の災難の中に自らの悪事の何らかの避難港を見出しやすくするために、これらが異なって供述されたと述べる事態になるだろうということを。それゆえ、告発者たちを元老院に引き入れた上で、私は告発者たちのすべての発言、質問、回答を漏れなく書き留める元老院議員たちを定めたのです。

§42

​at quos viros! non solum summa virtute et fide, cuius generis erat in senatu facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia, celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. credo esse neminem qui his hominibus ad vere referendum aut fidem putet aut ingenium defuisse. quid deinde? quid feci? Cum scirem ita esse indicium relatum in tabulas publicas ut illae tabulae privata tamen custodia more maiorum continerentur, non occultavi, non continui domi, sed statim describi ab omnibus librariis, dividi passim et pervolgari atque edi populo Romano imperavi. divisi tota Italia, emisi in omnis provincias; eius indici ex quo oblata salus esset omnibus expertem esse neminem volui.

だが、なんと立派な人物たちであったことか!最高度の徳と忠誠を備えていただけでなく――元老院にはその種の人材が極めて豊富でしたが――、記憶力、知識、筆記の速さによって、語られた事柄を極めて容易に追跡して書き留めることができると私が知っていた人物たち、すなわち、当時法務官であったガイウス・コスコニウス、当時法務官職に立候補していたマルクス・メッサッラ、プブリウス・ニギディウス、アッピウス・クラウディウスです。これらの方々に、真実を報告するための信義、あるいは才能が欠けていたと考える者は一人もいないと信じます。その後はどうしたか。私は何をなしたか。供述書が公記録に記載されながらも、それらの記録板は先祖伝来の慣習に従って私的な保管下に置かれていたことを知っていたため、私はそれを隠しもせず、自宅に留め置きもせず、直ちにすべての書記によって筆写され、各地に配布され、広く周知され、ローマ人民に公表されるよう命じたのです。私は全イタリアに配り、あらゆる属州へと送り出しました。それによって万人に救済がもたらされたその供述書に、あずからない者が誰もいないようにと望んだのです。

§43

​itaque dico locum in orbe terrarum esse nullum, quo in loco populi Romani nomen sit, quin eodem perscriptum hoc indicium pervenerit.2 in quo ego tam subito et exiguo et turbido tempore multa divinitus, ita ut dixi, non mea sponte providi, primum ne quis posset tantum aut de rei publicae aut de alicuius periculo meminisse quantum vellet; deinde ne cui liceret umquam reprehendere illud indicium aut temere creditum criminari; postremo ne quid iam a me, ne quid ex meis commentariis quaereretur, ne aut oblivio mea aut memoria nimia videretur, ne denique aut neglegentia turpis aut diligentia crudelis putaretur.

それゆえ私は言います、ローマ人民の名が存在する地で、この詳細に筆記された供述書が届かなかった場所は世界中に一つもないと。その際、これほど突発的で、短く、混乱した時期にあって、私が前述の通り自発的にではなく神の導きによって多くのことに先手を打ったのは、第一に、何人も国家の危機についてであれ誰かの危機についてであれ、望むだけの分しか記憶にとどめないということができないようにするためであり、第二に、誰もあの供述書を非難したり、軽率に信用されたものだと告発したりすることが決して許されないようにするためであり、最後に、もはや何事も私から、私の個人的覚書から求められることがなく、私の忘却とも過剰な記憶とも見なされず、結局のところ恥ずべき職務怠慢とも残酷な入念さともみなされないようにするためでした。

§44

​sed tamen abs te, Torquate, quaero: cum indicatus tuus esset inimicus et esset eius rei frequens senatus et recens memoria testis, et tibi, meo familiari et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint scribae mei, si voluisses, quam in codicem rettulissent,3 cur cum videres aliter fieri, tacuisti, passus es, non mecum aut ut cum familiarissimo questus es aut, quoniam tam facile inveheris in amicos, iracundius et vehementius expostulasti? tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, descripto, divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem ementiare et in eum locum te deducas ut,4 ante quam me commutati indici coargueris, te summae neglegentiae tuo iudicio convictum esse fateare?

しかしそれでも、トルクアトゥスよ、私はあなたに尋ねます。あなたの仇敵が告発され、満場の元老院と生々しい記憶がその事実の証人であり、私の親しい友であり同宿人であったあなたに対しては、あなたが望みさえすれば私の書記たちが帳簿に記入する前ですら供述書を交付したであろうというのに、なぜ異なった扱いがなされているのを見ながら、あなたは黙り込み、容認し、最も親しい友に対するように私に不満を漏らすことも、友人をかくもたやすく攻撃するあなたである以上、より怒りに燃えて激しく抗議することもしなかったのですか。自らの声が一度も聞かれず、供述書が朗読され、筆写され、流布された時にも沈黙を保ち、口をつぐんでいたあなたが、今になって突然これほど重大な虚偽を捏造し、私に供述書改竄の罪を立証する前に、自らの判断によって自分が最高度の怠慢の有罪判決を受けたことを告白せざるを得ないような立場へと自らを追い込むというのですか。

構文注4 件
  1. 41fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis patrimoni naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata haec esse diceret

    主動詞 vidi の目的語となる対格不定詞節の骨格は vidi... fore ut... diceret(「…という事態になるだろうと見抜いていた」)である。動詞と従属節の間に条件節 nisi recenti memoria... testatus essem が介在し、さらに主語の対比(non Torquatus... sed... aliquis)の途中に挿入句 nam id me multum fefellit が挟まれるため、中断された結果構文の接続詞 ut が sed ut として反復されている。

  2. 43quin eodem perscriptum hoc indicium pervenerit

    否定の先行詞(locum... esse nullum)に続く接続詞 quin が導く特性の関係節であり、quo non(「そこに…が至らなかったような」)に相当する。「世界中に、この供述書が届かなかった場所は一つもない」という全称否定の強調構文。接続法完了 pervenerit は主節の現在時制 dico に対する従属節として結果の完了を表す。

  3. 44prius etiam edituri indicium fuerint scribae mei, si voluisses, quam in codicem rettulissent

    過去の事実に反する仮定(条件節 si voluisses は接続法過去完了)に対する帰結節が、cum 節(理由・状況)の内部に置かれた構文。独立文であれば edituri fuerunt(または edidissent)となるべき反実仮想過去の帰結が、従属節の枠組みに従って「未来分詞 edituri + 接続法完了 fuerint」の迂言法で表現されている。相関構文 prius... quam は「帳簿に記入するよりも前に」という意味を成す。

  4. 44tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, descripto, divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem ementiare et in eum locum te deducas ut

    疑問詞を伴わない文において、接続法現在 ementiare(第二人称単数、-ris の異形 -re)および deducas が激越な反語・憤慨(indignant subjunctive)を表す。「あなたが…捏造し、自分を追い込むなどということがあろうか」という、告発者の態度に対する強い驚愕と非難を示す構文。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:40-44