- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:31-34
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは原告トルクアトゥスの弁論姿勢(陰謀者への同情と民衆への迎合)の矛盾と不当さを鋭く批判し、自らが成し遂げた陰謀鎮圧という執政官としての決断を誇り高く再言明した上で、トルクアトゥス父子もかつてはその協力者であったことを明かす。
in quo primum illud erat absurdum quod, cum ea quae leviter dixerat vobis probare volebat, eos autem qui circum iudicium stabant audire nolebat, non intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque audiretis,1 qui id non probabatis. deinde alterum iam oratoris est vitium non videre quid quaeque causa postulet. nihil est enim tam alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset quam videri coniuratorum poenam mortemque lugere. quod cum is tribunus pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos relictus, nemini mirum est; difficile est enim tacere, cum doleas; te, si quid eius modi facis, non modo talem adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem coniurationis velis esse vehementer admiror.
その中で第一に不条理であったのは、彼が小声で語ったことをあなたがたに納得させようと望む一方で、法廷の周囲に立っていた者たちには聞かせたくないと思いながら、大声で語ることを、自らがへつらっていたあの者たちが聞くのと同様に、それを良しとしないあなたがたにも聞こえてしまうということを理解していなかった点です。第二に、それぞれの事件が何を求めているのかを見抜けないのは、弁論家としての欠陥です。というのも、他者を共謀の罪で告発する者にとって、共謀者たちの処刑と死を嘆いているように見えることほど、その立場にそぐわないものはないからです。あの者たちの中で共謀者たちを嘆くためにただ一人残されたと思われるあの護民官がそうするのであれば、誰も不思議には思いません。苦痛を感じているときに黙っているのは困難だからです。しかし、あなたがそのようなことをするとなれば、これほどの青年であるだけでなく、共謀の懲罰者たらんと望んでいるまさにその裁判においてですから、私は甚だしく呆れるのです。
sed reprehendo tamen illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus causam rei publicae non tenes, qui arbitrere2 plebi Romanae res eas non probari quas me consule omnes boni pro communi salute gesserunt. ecquem tu horum qui adsunt, quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas, aut tam sceleratum statuis fuisse ut haec omnia perire voluerit, aut tam miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet quod salvum esse vellet? an vero clarissimum virum generis vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit ut in ceteros firmaret imperium; tu rem publicam reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab eis ipsa necaretur, necavit?
しかしながら、私がとりわけ強く非難するのは、あなたがそれほどの天分と知慮を備えていながら国家の大義を理解せず、私の執政官期にすべての善良な人々が共有の安全のために成し遂げた諸々の事柄を、ローマの平民が是認していないと考えている点です。あなたは、彼ら自身の意向に反してあなたがへつらっていた、そこに居合わせているこれらの人々の誰かを、これらすべてが滅びることを望むほど凶悪であったとか、自らも滅びることを望み、無事であってほしいと願うものを何一つ持たないほど惨めであったと判断するのですか。それとも、他の者たちに対する軍令を強化するために自らの息子から命を奪った、あなたの家門と名前の極めて高名な人物を誰も非難しない一方で、あなたは、国内の敵によって自らが殺されないために彼らを殺害した国家を非難するのですか。
itaque attende, Torquate, quam ego defugiam auctoritatem consulatus mei! maxima voce ut omnes exaudire possint dico semperque dicam. adeste omnes animis, Quirites, quorum ego frequentia magno opere laetor; erigite mentis aurisque vestras et me de invidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite! ego consul, cum exercitus perditorum civium clandestino scelere conflatus crudelissimum et luctuosissimum exitium patriae comparasset, cum ad occasum interitumque rei publicae Catilina in castris, in his autem templis atque tectis dux Lentulus esset constitutus, meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine dilectu, sine armis, sine exercitu, quinque hominibus comprehensis atque confessis3 incensione urbem, internicione civis, vastitate Italiam, interitu rem publicam liberavi; ego vitam omnium civium, statum orbis terrae, urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperi, quinque hominum amentium ac perditorum poena redemi.
それゆえ、トルクアトゥスよ、私が自らの執政官職の権威からいかに逃げ隠れするか、注意して見なさい!私はすべての者が聞き取れるよう、最も大きな声で語るし、常に語り続けるでしょう。市民諸君、皆、心して耳を傾けなさい、諸君がこうして大勢集まっていることを私は大いに喜んでいます。諸君の心と耳を澄まし、彼が思っているような憎むべき事柄について語る私に注意を払いなさい!私が執政官であったとき、破滅的な市民たちの軍勢が秘密裏の凶行によって結集され、祖国に対して極めて残酷かつ悲惨な壊滅を準備し、カティリーナが軍営において、またレントゥルスが指導者としてこれら神殿と家屋において国家の没落と破滅のために据えられていたまさにそのとき、私は自らの思慮によって、自らの労苦によって、自らの命の危険によって、騒乱もなく、召集令もなく、武器もなく、軍隊もなく、五人の男たちが捕えられて自白したことで、都市を炎上から、市民たちを虐殺から、イタリアを荒廃から、国家を滅亡から解放したのです。私はすべての市民の命を、全世界の秩序を、そして最後に、我らすべての居所であり、諸王や外邦の諸部族の砦であり、万民の光であり、帝国の座所であるこの都市を、狂気と破滅に満ちた五人の男たちの処刑によって買い戻したのです。
an me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum quae iuratus in maxima contione dixissem? atque etiam illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te amare, Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem omnes exaudiant clarissima voce dicam. harum omnium rerum quas ego in consulatu pro salute rei publicae suscepi atque gessi L. ille Torquatus, cum esset meus contubernalis in consulatu atque etiam in praetura fuisset, cum princeps, cum auctor, cum signifer esset iuventutis, actor, adiutor, particeps exstitit; parens eius, homo amantissimus patriae, maximi animi, summi consili, singularis constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam est a me digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuvit plurimum, cum infirmitatem corporis animi virtute superaret.
私が最大の民会で誓って語ったこれらの事柄を、宣誓していない私が法廷において語らないとでも思っていたのですか。さらに私は、トルクアトゥスよ、万一にも悪人が不意にあなたを好もしく思い、あなたに何かを期待し始めないよう、そして皆が同じことを聞き取れるよう、このことも極めて明瞭な声で付け加えておきましょう。私が執政官職において国家の安全のために引き受け、成し遂げたこれらすべての事柄において、あのルキウス・トルクアトゥスは、執政官期における私の仲間であり法務官期においてもそうであったとき、青年たちの指導者、主唱者、旗手であったとき、推進者、助勢者、共有者として立ち現れました。彼の父親は、祖国をこの上なく愛し、極めて大いなる魂、最高の思慮、並外れた毅然さを備えた人物であり、病気であったにもかかわらず、これらすべての事柄に関わり、決して私から離れず、肉体の弱さを魂の卓越性によって乗り越えながら、熱意、思慮、権威によって、誰よりも大いに私を助けてくれたのです。
- 31ita illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque audiretis
ita ... ut は結果構文。「彼がへつらっていた者たち(法廷を取り囲む群衆)が聞くような仕方で、結果としてあなたがた(裁判人)も聞くことになる」という構造。illos audituros は間接話法における対格不定詞句で、主節の non intellegebat の目的語をなす。
- 32qui arbitrere
関係代名詞 qui に接続法現在 arbitrere(= arbitreris)が後続し、先行詞(non tenes の主語である二人称単数)に対する理由または性格・特性(「...と考えるとは/...と考えるようなあなた」)を表す関係節を形成している。
- 33quinque hominibus comprehensis atque confessis
絶対奪格構文(「五人の男たちが捕えられ、かつ自白したことによって/自白した後に」)。主動詞 liberavi に対する時・付帯状況・手段を提示している。
