← キケロ

スッラ弁護

§12-16

弁護の役割分担とスッラの無実

キケロは、第1の陰謀については当時の真相を熟知するホルテンシウスが担当し、自らは執政官として直面した第2の陰謀の弁護を担うという弁護分担の正当性を説き、スッラに対する疑惑が一切なかったことと、主謀者アウトロニウスとスッラとの決定的な相違を論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§12

​quis ergo intererat vestris consiliis? omnes hi quos vides huic adesse et in primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum eximium in rem publicam, tum propter summam familiaritatem summumque amorem in patrem tuum cum communibus tum praecipuis patris tui periculis commovebatur. ergo istius coniurationis crimen defensum ab eo est qui interfuit, qui cognovit, qui particeps et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus inerat auctoritatis in ea quam facultatis. illius igitur coniurationis quae facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui; non modo animo nihil comperi, sed vix ad auris meas istius suspicionis fama pervenit.

それでは、誰があなた方の評議に加わっていたのでしょうか。あなたが今ここに彼を助けているのを目にするこれらすべての人々、とりわけクィントゥス・ホルテンシウスであります。彼はその官職と尊厳、そして国家に対する卓越した心情ゆえに、またあなたの父に対する最大の親交と最大の敬愛ゆえに、共通の危機にも、あなたの父の格別の危機にも心を動かされていました。したがって、その陰謀の容疑は、その場に立ち会い、真相を知り、あなた方の評議と恐怖の双方を分かち合った人物によって弁護されたのです。この罪を斥けるにあたって彼の演説はきわめて豊富かつ華麗であったとはいえ、そこには雄弁の才に劣らず権威が宿っていました。それゆえ、あなた方に敵対して企てられ、あなた方に通報され、あなた方によって白日の下に曝されたと言われるあの陰謀について、私は証人となることができませんでした。私は心中で何一つ察知しなかっただけでなく、その嫌疑についての噂すら私の耳にほとんど届かなかったのです。

§13

​qui vobis in consilio fuerunt, qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt, in huius periculo declarant se non crimine coniurationis, ne adessent ceteris,1 sed hominum maleficio deterritos esse. mei consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis a me defendetur. atque haec inter nos partitio defensionis non est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videremus eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset.

あなた方の評議に加わっていた者たち、あなた方とともに真相を知った者たち、そのときまさに彼ら自身にも危険が仕組まれていたと考えられた者たち、アウトロニウスを助けず彼に対して重大な証言を行った者たちが、この男を弁護し、この男を助けており、この男の危急において、自分たちが他の者たちを助けなかったのは陰謀という嫌疑のせいではなく、その者たちの非道によって思いとどまったのだと明らかにしています。他方で、私の執政官期の時代と、最大の陰謀という容疑は私によって弁護されるでしょう。そして裁判人の方々、私たちの間でのこの弁護の分担は、偶然になされたのでも、無思慮になされたのでもありません。私たちは、みずからが証人となりうる罪の弁護人として求められているのを見たとき、私たちの双方が、自分自身が何かを知り判断を下すことができた事柄をみずから引き受けるべきだと考えたのです。

§14

​et quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium diligenter audistis, de hac coniuratione quae me consule facta est hoc primum attendite. multa, cum essem consul, de summis rei publicae periculis audivi, multa quaesivi, multa cognovi; nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium, nullae litterae pervenerunt, nulla suspicio. multum haec vox fortasse valere deberet eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum is se nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret.2 sed ego nondum utor hac voce ad hunc defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari Torquatus desinat me qui Autronio non adfuerim Sullam defendere.

そして、前の陰謀の容疑についてはホルテンシウスの弁論を熱心に聴取されたのですから、私の執政官期になされたこの陰謀については、まず次のことに注意を払ってください。執政官であったとき、私は国家の最大の危機について多くのことを耳にし、多くのことを調査し、多くのことを知りました。しかし、スッラに関するいかなる報告も、いかなる情報も、いかなる書状も、いかなる疑念も、かつて私の元に届くことはありませんでした。執政官として国家への罠を思慮によって探り出し、真実によって白日の下に曝し、精神の偉大さによって処罰した人物が、みずからはプブリウス・スッラについて何も聞かず、何も疑わなかったと語るならば、その人物のこの言葉はおそらく大きな効力を持つべきでありましょう。しかし、私はまだこの男を弁護するためにこの言葉を用いるつもりはありません。むしろトルクアトゥスが、アウトロニウスを助けなかった私がなぜスッラを弁護するのかと驚くのをやめるように、私自身を潔白にするためにそれを用いましょう。

§15

​quae enim Autroni fuit causa, quae Sullae est? ille ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. ille damnatus ita se gerebat non solum consiliis et sermonibus verum etiam aspectu atque voltu ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque adflictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset.

実際、アウトロニウスの立場はどのようなものであったのか、スッラの立場はどのようなものでしょうか。前者は、最初は剣闘士と逃亡奴隷たちの騒擾を引き起こすことによって、次には私たち全員が目にしたように投石と暴徒の殺到によって、買収罪の裁判を廃止し妨害することを望みました。一方スッラは、もしみずからの慎みと尊厳が自らの助けとならないならば、いかなる救援も求めませんでした。前者は有罪判決を受けたのち、計画や言論においてのみならず、眼差しや表情においてさえ、最も名誉ある身分に対する敵であり、すべての善き人々に対する敵対者であり、祖国の公敵であると見なされるように振る舞いました。これに対して後者は、あの災厄によってみずからがひどく打ちのめされ打ち拉がれたと考え、節度によって保持したものを除けば、かつての尊厳からは何一つ自分に残されていないと判断したのです。

§16

​hac vero in coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret sed ne mediocri quidem sermone et congressu coniungeretur.3

実に、この陰謀において、あの男ほどカティリーナと、レントゥルスと親密に結びついていた者がいたでしょうか。最も善き事柄において、誰であれ互いの間に生じるどのような結びつきが、あの男と彼らとの間の犯罪、放縦、大胆さの結びつきほど大きなものでありえたでしょうか。レントゥルスがアウトロニウスとともに構想しなかったいかなる破廉恥な行為があったでしょうか。カティリーナがあの同じ男なしに犯したいかなる悪行があったでしょうか。その一方で、スッラは同じ者たちとともに夜間や隠れ場を求めなかったばかりか、ごくありふれた会話や接触においてすら結びついていなかったのです。

構文注3 件
  1. 13ne adessent ceteris

    不定詞 deterritos esse(deterreo ne... の構文)に従属する否定の目的・結果節(防止節)。彼らが思いとどまらされた行為(「他の者たちを助けること」)を表す節が、支配する deterritos esse の前に挿入されている。

  2. 14multum haec vox fortasse valere deberet eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum is se nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret.

    文全体の骨格は haec vox... multum fortasse valere deberet(この言葉は大きな重みを持つべきであったろう)であり、eius hominis は所有の属格で関係節 qui... がこれに係る。関係節内の接続法過去完了(investigasset, aperuisset, vindicasset)は、話し手の主観的特徴づけ・性格づけ(記述的・限定的接続法、または条件文的含意「〜であったような人物」)を表す。末尾の cum... diceret は時・状況あるいは理由(「彼が〜と語るとき/語る以上は」)を表す副詞節。

  3. 16cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret sed ne mediocri quidem sermone et congressu coniungeretur.

    cum interim は強い対比(逆接的状況「その一方で〜」)を導く。non modo non... sed ne... quidem 構文において、両節がそれぞれ別の動詞(quaereret と coniungeretur)を持つため、前節の否定 non modo non の non は省略されずに明示されており、「夜や隠れ場を求めなかったばかりか、平凡な会話や接触においてすら結びつかなかった」と累加的否定を形成している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:12-16