- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:1-5
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、かつての共同執政官候補スッラの悲運を惜しみつつ、告発者トルクアトゥスが友情を破りキケロの弁護権威を損なおうとしたことに対抗して、自らの介入の正当性を弁明する。さらに、ホルテンシウスら他の有力者たちと同様に、陰謀を暴いた自身もまたスッラの無実を確信して弁護に加わっていることを主張する。
maxime vellem, iudices, ut P. Sulla et antea dignitatis suae splendorem obtinere et post calamitatem acceptam modestiae fructum aliquem percipere potuisset.1 sed quoniam ita tulit casus infestus ut in amplissimo honore cum communi ambitionis invidia tum singulari Autroni odio everteretur, et in his pristinae fortunae reliquiis miseris et adflictis tamen haberet quosdam quorum animos ne supplicio quidem suo satiare posset, quamquam ex huius incommodis magnam animo molestiam capio, tamen in ceteris malis facile patior oblatum mihi tempus esse in quo boni viri lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omnibus, nunc quasi intermissam agnoscerent, improbi ac perditi cives domiti atque victi praecipitante re publica vehementem me fuisse atque fortem, conservata mitem ac misericordem faterentur.2
裁判人の方々、私は何よりもまず、プブリウス・スッラが以前には自身の尊厳の輝きを保つことができ、災厄を被った後には何らかの自制の実りを得ることができていたことを願いたかったのであります。しかし、不運な巡り合わせによって、彼が最高の栄誉の最中にあって野心に対する共通の反感とアウトロニウスに対する格別の憎しみの双方によって失脚させられ、かつての境遇の惨めで打ちひしがれた残滓の中にあっても、なお自身の処罰をもってしてもその心を満足させることができないような者たちを抱えることになってしまった以上、私は彼の災難に心から大きな苦痛を覚えるとはいえ、他の災いの中にあって、かつては万人に知られ、今はあたかも途絶えたかのようであった私の寛容と慈悲の心を善き人々が認め、国家が破滅へと突き進んでいたときには私が激しく勇気ある者であったのに対し、国家が守られた後には温和で慈悲深かったのだと、屈服させられ打ち負かされた悪意ある堕落した市民たちが告白するような好機が私に差し出されたことを、甘んじて受け入れるのであります。
et quoniam L. Torquatus, meus familiaris ac necessarius, iudices, existimavit, si nostram in accusatione sua necessitudinem familiaritatemque violasset, aliquid se de auctoritate meae defensionis posse detrahere, cum huius periculi propulsatione coniungam defensionem offici mei. quo quidem genere non uterer orationis, iudices, hoc tempore, si mea solum interesset; multis enim locis mihi et data facultas est et saepe dabitur de mea laude dicendi; sed, ut ille vidit, quantum de mea auctoritate deripuisset, tantum se de huius praesidiis deminuturum, sic hoc ego sentio, si mei facti rationem vobis constantiamque huius offici ac defensionis probaro, causam quoque me P. Sullae probaturum.
そして裁判人の方々、私の親しい友であり近しい間柄であるルキウス・トルクアトゥスが、自身の告発において私たちの親密な友情を侵したならば、私の弁護の権威から何かを削ぎ落とすことができると考えた以上、私はこの者の危難を退けることと私自身の義務の弁護とを結びつけることにいたしましょう。裁判人の方々、もし私一人の事柄にすぎないのなら、現時点でこのような種類の演説を用いることはなかったでしょう。私の栄誉について語る機会は、すでに多くの場で与えられましたし、今後もしばしば与えられるでしょうから。しかし、彼が私の権威から奪い取った分だけ、この者の防壁から削り取ることになると見抜いたのと同様に、私もまた、もし皆様に対して私の行動の根拠、ならびにこの義務と弁護の一貫性を納得させることができたなら、プブリウス・スッラの訴因をも納得させることができると確信するものであります。
ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a ceteris clarissimis viris ac principibus civitatis in hoc officio atque in defensionis iure secernas. quid enim est quam ob rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque ornatissimi, non reprehendatur, reprehendatur meum? nam, si est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius urbis, exstinguendi imperi, delendae civitatis, mihi maiorem hae res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre debent, meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse videatur?3 'ita,' inquit; 'tu enim investigasti, tu patefecisti coniurationem.'
そこでルキウス・トルクアトゥス、まず私はあなたに尋ねたいのですが、なぜあなたはこの義務において、また弁護の権利において、私を他のきわめて高名な人々や国家の主導者たちから切り離すのでしょうか。きわめて高名で名誉ある人物であるクィントゥス・ホルテンシウスの行いはあなたから非難されず、私の行いが非難される理由がどこにあるというのでしょうか。もしプブリウス・スッラによって、この都市を焼き払い、帝国を滅ぼし、国家を壊滅させる謀議が企てられたのだとすれば、これらの事柄はクィントゥス・ホルテンシウスよりも私に対して大きな苦痛を、私に対してより大きな憎しみをもたらすべきであり、結局のところ、これら諸事件において誰を助けるべきで、誰を攻撃すべきか、誰を弁護すべきで、誰を見捨てるべきと見なされるかについての私の判断こそ、より重いものとなるべきなのでしょうか。「そのとおりだ」と彼は言います。「というのも、あなたが陰謀を探索し、あなたが暴いたのだから」と。
quod cum dicit, non attendit eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod antea fuisset occultum. qua re ista coniuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi. quem cum videas hoc honore, auctoritate, virtute, consilio praeditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullae defenderet, quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit;4 quaero illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi huius innocentiam vides. non enim una ratio est defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt, qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt.
彼がそう言うとき、彼は暴いた者が、かつては隠されていたものを万人が目にするよう計らったのだということに注意を払っていません。それゆえ、その陰謀が私によって暴かれたのだとすれば、それは私にとってもホルテンシウスにとっても等しく明白なのであります。このような栄誉、権威、卓越した徳、思慮を備えた彼が、プブリウス・スッラの無実を弁護することを躊躇しなかったのをあなたが見ている以上、ホルテンシウスに対して開かれていた弁護への道が、なぜ私に対しては閉ざされていなければならなかったのか、私は問いたいのです。また私は次のことも尋ねます。もし弁護している私が非難されるべきであるとあなたが考えるなら、その熱意と威厳によってこの法廷を活気づけ、事件に光を添え、この者の無実を弁護しているのをあなたが見ている、これら最高峰の人々やきわめて高名な市民たちについて、一体どのように考えているのでしょうか。弁護の手段とは演説に置かれたもの一つだけではありません。立ち会い、尽力し、彼の無事を望むすべての者が、それぞれの分と権威に応じて弁護しているのであります。
an vero, in quibus subselliis haec ornamenta ac lumina rei publicae viderem, in his me apparere nollem, cum ego illum in locum atque in hanc excelsissimam sedem dignitatis atque honoris multis meis ac magnis laboribus et periculis ascendissem? atque ut intellegas, Torquate, quem accuses, si te forte id offendit quod ego, qui in hoc genere quaestionis defenderim neminem, non desim P. Sullae, recordare de ceteris quos adesse huic vides; intelleges et de hoc et de aliis iudicium meum et horum par atque unum fuisse.
それとも、国家のこれら装飾であり光である方々を見かける法廷の座席に、私が多くの大きな労苦と危険を経て、あの地位へと、また尊厳と栄誉のこの最高峰の座へと登りつめたというのに、自分自身が姿を現すことを望まないとでもいうのでしょうか。そしてトルクアトゥス、あなたが誰を告発しているのかを理解できるように、もしこの種の審問において誰をも弁護しなかった私が、プブリウス・スッラを見捨てないことが万一あなたを憤慨させているのだとすれば、彼を支援しているのをご自身が目にしている他の人々を思い起こすがよいでしょう。彼についても他の者たちについても、私とこれらの方々の判断が等しく一つであったことを、あなたは理解するでありましょう。
- 1maxime vellem, iudices, ut P. Sulla ... potuisset
vellem は直説法未完了過去ではなく接続法未完了過去であり、実現不可能な願望・潜在(「〜であってほしかった」)を表す。接続法過去完了 potuisset は過去における実現しなかった事態(反実仮想的願望)を表し、接続詞 ut を介して vellem の目的語節を導いている。
- 1praecipitante re publica vehementem me fuisse atque fortem, conservata mitem ac misericordem faterentur
praecipitante re publica と conservata(re publica の省略)は対比的な絶対的奪格。前者は能動態現在分詞で国家が危機に瀕していた継続中の過去状況を示し、後者は受動態完了分詞で危機が去り保全された完了状況を示す。対格不定詞構文(me fuisse ... faterentur)の中で、形容詞 vehementem ... fortem と mitem ac misericordem がそれぞれ対応している。
- 3meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse videatur
meum ... iudicium は主格で、先行する debent から補われる単数形 debet の主語となり、補語不定詞 esse(述語主格 gravius)を取る。続く qui adiuvandus ... videatur は関係節ではなく、iudicium の内容を説明する間接疑問節であり、関係代名詞ではなく疑問詞 quiと接続法 videatur からなる。
- 4quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit
cur 以降は quaero に導かれる間接疑問節で、接続法 debuerit を取る。その内部で先行詞 aditus が関係節 qui ... patuerit の内部に取り込まれる先取り・関係節内名詞同化(incorporation)が起きており、意味上は「cur aditus, qui Hortensio patuit, mihi interclusus esse debuerit」に相当する。
