- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:86-90
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは国家の存続と被告ムレナの境遇を訴え、有罪宣告がもたらす悲惨な追放と親族の苦痛を描写して、執政官としてのムレナの無罪放免を陪審員に懇願する。
quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos pro mea summa et vobis cognita in re publica diligentia moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae vestrae et ceterorum civium consulatis; deinde ego idem et defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro, iudices, ut ne hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore confecti, L. Murenae, recentem gratulationem nova lamentatione obruatis. modo maximo beneficio populi Romani ornatus fortunatus videbatur, quod primus in familiam veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum attulisset; nunc idem in squalore et sordibus, confectus morbo, lacrimis ac maerore perditus vester est supplex, iudices, vestram fidem obtestatur, vestram misericordiam implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur.
事態がこのようである以上、裁判人の方々、第一に何ものも誰にとってもそれ以上に優先されるべきではない国家のために、私は国家における私の至大であなたがたにも知られた熱誠に照らして警告し、執政官の権威に照らして勧め、危機の大きさに照らして懇願します、安寧を、平和を、安全を、あなたがた自身および他の全市民の生命を図り守るようにと。第二に、私自身も弁護人および友人の務めに動かされ、裁判人の方々、肉体の病のみならず心の苦痛にも苛まれた哀れな人物、ルキウス・ムレナの最近の祝賀を新たな嘆きで覆い尽くすことのないよう願い、乞うのです。つい先日、ローマ人民の最大の恩恵に飾られ、古き家系に初めて、最古のムニキピウムに初めて執政官職をもたらしたために幸運に見えていたその同じ人物が、いまや汚れと喪服の装いで、病に衰弱し、涙と悲嘆に打ちひしがれ、あなたがたの哀願者となり、裁判人の方々、あなたがたの信義に訴え、あなたがたの慈悲を乞い、あなたがたの権能と力を仰ぎ見ているのです。
nolite, per deos immortalis! iudices, hac eum cum re qua se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare.1 atque ita vos L. Murena, iudices, orat atque obsecrat, si iniuste neminem laesit, si nullius auris voluntatemve violavit, si nemini, ut levissime dicam, odio nec domi nec militiae fuit, sit apud vos modestiae locus, sit demissis hominibus perfugium, sit auxilium pudori. misericordiam spoliatio consulatus magnam habere debet, iudices; una enim eripiuntur cum consulatu omnia; invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest; obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae, ad omne denique periculum atque ad omnem iniuriam solus opponitur.
不死の神々に懸けて、裁判人の方々、彼がより栄誉ある者になれると考えたまさにその職とともに、以前に獲得した他のあらゆる栄誉や一切の尊厳、財産までも彼から剥奪しないでいただきたい。そして、もし不当に誰も傷つけず、もし誰の耳をも意向をも害さず、控えめに言っても、内においても外の軍務においても誰の憎しみも買わなかったならば、裁判人の方々、あなたがたの法廷に慎み深さのための居場所を、失意の者たちのための逃避所を、貞淑のための庇護を置くようにと、ルキウス・ムレナはこのようにあなたがたに願い、乞うているのです。執政官職の剥奪は大きな同情を呼ぶべきものです、裁判人の方々。なぜなら執政官職とともに一切が一度に奪われるからです。一方で、この時局において執政官職そのものが妬みを受けることなどあり得ません。なぜならそれは扇動者たちの民会演説に、陰謀者たちの罠に、カティリナの凶刃に晒され、つまるところあらゆる危険とあらゆる危害に独り立ち向かわされているからです。
qua re quid invidendum Murenae aut cuiquam nostrum sit in hoc praeclaro consulatu non video, iudices; quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur et vos videre et perspicere potestis. si, quod Iuppiter omen avertat! hunc vestris sententiis adflixeritis, quo se miser vertet? domumne? ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat? an ad matrem quae misera modo consulem osculata filium suum nunc cruciatur et sollicita est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspiciat?
それゆえ、裁判人の方々、この輝かしい執政官職においてムレナや我々の誰に対して妬まれるべき何があるのか、私には分かりません。しかし憐れむべき諸々のことは、私の眼前に浮かんでおり、あなたがたもそれを見、洞察することができます。もし――ユピテルがその凶兆を退けてくださいますように!――あなたがたが判決によってこの者を打ち倒すならば、哀れな彼はどこへ身を向ければよいのでしょうか。生家へでしょうか。数日前に自らの祝賀の中で月桂冠を戴いたのを目にした、あの最も名高き人物である実父の胸像が、不名誉に汚され喪に服しているのを見るためでしょうか。それとも、つい先ほど執政官である息子に口づけしたばかりなのに、いまやその同じ者が少しののちにすべての尊厳を剥奪されるのを目にしはしないかと苦悶し、不安に駆られている哀れな母のもとへでしょうか。
sed quid eius matrem aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? ibit igitur in exsilium miser? quo? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitus duxit, res maximas gessit? at habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. an se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, maerentem, exsulem videat? in ea porro provincia quo animo C. Murenam fratrem suum aspiciet? qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, cum, quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteraeque celebrassent et unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerent, repente exstiterit ipse nuntius suae calamitatis!
しかし、新たな法律の刑罰が生家からも親からも、あらゆる親族の交わりや目からも引き離すその人物の母や生家を、私はなぜ名指しているのでしょうか。それでは、哀れな彼は追放へと赴くのでしょうか。どこへでしょうか。多くの年月を副官として過ごし、軍勢を率い、輝かしい大業を成し遂げた東方の地へでしょうか。しかし、かつて名誉を帯びて立ち去ったその同じ場所へ不名誉を帯びて戻ることは、大きな苦痛を伴うものです。それとも世界の反対側の地へ身を隠し、先ごろ最高司令権を帯びた彼を極めて快く迎えたトランスアルピナ・ガリアが、その同じ人物が嘆き、悲しみ、追放者となった姿を目にすることになるのでしょうか。さらにその属州において、彼は実弟ガイウス・ムレナをいかなる胸中で見つめるのでしょうか。数日前にはムレナが執政官となったことを使者と書状が盛んに伝え、祝賀のために客人や友人たちがローマへと駆けつけたまさにその地において、突如として彼自身が自らの災厄の使者として現れるとき、彼自身の苦痛、弟の悲哀、双方の嘆きはいかばかりであり、運命と噂の動揺はいかほど大きなものとなるでしょうか。
quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima a mansuetudine et misericordia vestra, iudices, conservate populi Romani beneficium, reddite rei publicae consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuvio, municipio honestissimo, quod in hac tota causa frequens maestumque vidistis. nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae, cui omnis consules facere necesse est,2 domesticum et suum consulem potissimum avellere. quem ego vobis, si quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul consulem,3 iudices, ita commendo ut cupidissimum oti, studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic coniurationi quae nunc rem publicam labefactat futurum esse promittam et spondeam.
裁判人の方々、もしこれらが辛く、悲惨で、痛ましいことであり、あなたがたの温情と慈悲に最もそぐわないものであるならば、ローマ人民の恩恵を守り、国家に執政官を返してください。これを彼自身の慎みに、亡き父に、一族と家名に捧げてください。また、この訴訟の全般にわたり大勢で悲しげに参列しているのをあなたがたが目にした、極めて高潔なムニキピウムであるラヌウィウムにもお恵みください。すべての執政官が犠牲を捧げることが義務づけられている祖先伝来の救護のユーノーの祭礼から、郷土の、その地自身の執政官を何よりも引き離さないでいただきたい。裁判人の方々、もし私の推薦にいささかの重みがあり、私の保証にいささかの権威があるならば、執政官である私は執政官を、彼が平和を最も渇望し、善民を最も愛し、扇動に対して最も果敢であり、戦争において最も勇敢であり、今まさに国家を揺るがしているこの陰謀に対して最大の敵となるであろうことを、あなたがたに対して約束し、請け合う形で推薦するものです。
- 87hac eum cum re qua se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare
privare の目的語は eum であり、剥奪される対象として ceteris ante partis honestatibus と omni dignitate fortunaque が奪格で置かれている。一方、hac cum re は「彼がそれによって(qua)自らがより栄誉ある者になると考えたその物(=執政官職)とともに」という付帯を表す前置詞句であり、名詞 re と関係代名詞節 qua... putavit が密接に結びついている。語順の倒置(hyperbaton)により hac と cum re が離れている点に注意。
- 90cui omnis consules facere necesse est
facere はここでは目的語を伴わず絶対的・宗教的用法(sacra facere の省略)で用いられており、「生贄を捧げる」「祭祀を執り行なう」を意味する。与格 cui は祭神(ラヌウィウムの救護のユーノー)を指し、omnis consules は不定詞 facere の意味上の対格主語である。
- 90consul consulem
主格 consul と対格 consulem が並置されたポリュプトトン(polyptoton)表現。「現職の執政官(キケロ)が、次期執政官(ムレナ)を」という同格的な立場を強調し、執政官同士の連帯と推薦の重みを示している。
