- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:77-81
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはカト自身の選挙活動(名札係の使用)の矛盾を突いて告発の非を論じ、カティリナの陰謀が内部に潜伏する危機的状況下で一月一日に二人の執政官が揃うことの重大性を訴えてムレナの無罪を求める。
quid quod1 habes nomenclatorem? in eo quidem fallis et decipis. nam, si nomine appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo quam tibi. sin iam noris, tamenne per monitorem appellandi sunt cum petis, quasi incertus sis? quid quod, cum admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? quid, postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? haec omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt; sin perpendere ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima. qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum, gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri comparaverunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est quae liberalitatem magis significat quam largitionem.
名札係を抱えていることについてはどうなのか。その点において、あなたは現に人を欺き、騙している。というのも、あなたの同胞市民たちがあなたから名前で呼ばれるのが立派なことであるなら、彼らがあなた自身よりもあなたの奴隷によく知られているというのは恥ずべきことだからだ。しかし仮にあなたがすでに知っているのだとしても、立候補している際、まるで不確かであるかのように、助言係を介して〔彼らが〕呼ばれるべきだというのか。教えられたのに、あたかも自分自身で知っていたかのように挨拶をするのはどうなのか。当選した後は、はるかにいい加減に挨拶するのはどういうことなのか。これらすべてを国家の基準に合わせるならば正しいが、学派の教義に照らして測ろうとすれば、極めて不正なものと判明するであろう。それゆえ、ローマの平民から、我々の先祖が整えた見世物、剣闘士試合、祝宴といったそれらの果実を奪い取るべきではないし、買収というよりはむしろ寛大さを示すあの親切心を候補者から剥奪すべきでもない。
at enim te ad accusandum res publica adduxit. credo, Cato, te isto animo atque ea opinione venisse; sed tu imprudentia laberis. ego quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque L. Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, vitae denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. audite, audite consulem, iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies atque noctes de re publica cogitantem! non usque eo L. Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum arbitraretur. Latius patet illius sceleris contagio quam quisquam putat, ad pluris pertinet. intus, intus, inquam, est equus Troianus; a quo numquam me consule dormientes opprimemini.
しかし、国家があなたを告発へと駆り立てたのだと言う。カトよ、あなたがそのような心情と見解をもって臨んだのだと私は信じる。しかし、あなたは思慮不足から過ちを犯している。裁判人の方々、私が行っていることは、ルキウス・ムレナの友情と尊厳のために行っているとともに、平和、安寧、融和、自由、安全、ひいては我々全員の生命のために行っているのだと私は大声で主張し、証言する。裁判人の方々、執政官の声を聞いてほしい、これ以上傲慢なことは何も言わない、昼も夜も国家のことをひたすら考えている者の声を聞いてほしい。ルキウス・カティリナは、自ら率いて連れ出した部隊によって自分がこの国家を制圧できると考えるほどには、国家を見くびり侮ってはいなかった。あの悪行の伝染は誰もが思うよりも広く及んでおり、より多くの人々に関わっているのだ。中にあるのだ、中に、私は言うが、トロイアの木馬が存在する。私が執政官である限り、あなたがたが眠っている間にそれによって圧倒されることは決してない。
quaeris a me ecquid ego Catilinam metuam. nihil, et curavi ne quis metueret, sed copias illius quas hic video dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc exercitus L. Catilinae quam isti qui illum exercitum deseruisse dicuntur. non enim deseruerunt sed ab illo in speculis atque insidiis relicti in capite atque in cervicibus nostris restiterunt. hi et integrum consulem et bonum imperatorem et natura et fortuna cum rei publicae salute coniunctum deici de urbis praesidio et de custodia civitatis vestris sententiis deturbari volunt. quorum ego ferrum et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro, compressi etiam domi meae saepe, iudices, his vos si alterum consulem tradideritis, plus multo erunt vestris sententiis quam suis gladiis consecuti. Magni interest, iudices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ianuariis in re publica duo consules.2
あなたは私に、私がカティリナを恐れているのかと問う。何も恐れてはいないし、誰も恐れないように取り計らった。しかし、私がここで目にしている彼の軍勢こそ恐れるべきだと私は言う。いま恐るべきなのは、ルキウス・カティリナの軍隊そのものというよりは、あの軍隊を見捨てたと言われている者たちなのだ。彼らは見捨てたのではなく、彼によって見張りや待ち伏せとして残され、我々の頭上や首筋に居座り続けているのである。彼らは、廉潔な執政官であり、優れた将軍であり、生来の資質と運命によって国家の安全と結びついている人物を都市の防衛から引きずり下ろし、国家の守護からあなたがたの判決によって駆逐することを望んでいる。私がケントゥリア民会でその凶刃と厚顔を斥け、フォルムで挫き、裁判人の方々、しばしば私自身の私邸においてさえ抑え込んだ者たちに、もしあなたがたがもう一人の執政官を引き渡すならば、彼らは自分たちの剣によってよりも、あなたがたの判決によって遥かに多くのものを勝ち取ることになるであろう。裁判人の方々、大勢の反対に抗して私が成し遂げ完了したこと、すなわち一月一日に国家に二名の執政官が存在することは、極めて重大なことなのである。
nolite arbitrari, mediocribus consiliis aut usitatis viis eos uti. non lex improba, non perniciosa largitio, non auditum aliquando aliquod malum rei publicae quaeritur. inita sunt in hac civitate consilia, iudices, urbis delendae, civium trucidandorum, nominis Romani exstinguendi. atque haec cives, cives, inquam, si eos hoc nomine appellari fas est, de patria sua et cogitant et cogitaverunt. Horum ego cotidie consiliis occurro, audaciam debilito, sceleri resisto. sed moneo, iudices. in exitu iam est meus consulatus; nolite mihi subtrahere vicarium meae diligentiae, nolite adimere eum cui rem publicam cupio tradere incolumem ab his tantis periculis defendendam.3
彼らが平凡な企てや通常の手段を用いているなどと考えてはならない。悪法が狙われているのでも、有害な買収が狙われているのでも、かつて耳にしたことのある国家の災難のどれかが狙われているのでもない。裁判人の方々、都市を破滅させ、市民を虐殺し、ローマの名を絶滅させる企てが、この国家の中で企てられたのである。そして、市民たちが、私は言うが市民たちが、もし彼らをこの名で呼ぶことが許されるならの話だが、自分たちの祖国に対してそれらのことを今も企み、また企んできたのだ。私は日々彼らの企てに立ち向かい、厚顔を挫き、悪行に抵抗している。しかし裁判人の方々、私は警告する。私の執政官職はすでに終わりに近づいている。私の入念さの代役を私から奪い去らないでほしい。これほど大きな危機から守られるべき国家を、無傷のまま引き渡したいと私が願っているその人物を奪わないでほしい。
atque ad haec mala, iudices, quid accedat aliud non videtis? te, te appello, Cato; nonne prospicis tempestatem anni tui? iam enim in hesterna contione intonuit vox perniciosa designati tribuni, conlegae tui; contra quem multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te ad tribunatus petitionem vocaverunt. omnia quae per hoc triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L. Catilina et Cn. Pisone initum consilium senatus interficiendi scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erumpunt.
そして裁判人の方々、これらの災いに加えて何がさらに生じつつあるかが見えないのだろうか。カトよ、あなたに、あなたに呼びかける。あなたは自らの就任する年の嵐を予見していないのか。すでに昨日の民会において、あなたの同僚である護民官当選者の有害な声が轟いたではないか。彼に対抗して、あなたの知慮も、あなたを護民官への立候補へと招いたすべての善良な人々も、大いに警戒したのである。この三年間を通じて画策されてきたすべてのこと、すなわちルキウス・カティリナとグナエウス・ピソによって元老院殺害の企てが始められたとあなたがたが知っているあの時以来のすべてが、今この日々、今この数か月、今この時期に噴出しているのである。
- 77quid quod
quid dicam de eo quod(…という点については何を言おうか)の省略に由来する慣用表現で、新たな論点や証拠を追加・提示する(「…についてはどうなのか」「さらに…という点についてはどうか」)。
- 79Magni interest, iudices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ianuariis in re publica duo consules.
非人称動詞 interest は価値・評価の属格 magni を伴い、「…は極めて重要である」の意を表す。意味上の主語は不定詞句 esse ... duo consules(二名の執政官が存在すること)であり、挿入された id quod... はその事実(あるいは主文の内容全体)と同格の限定関係をなす関係節である。
- 80rem publicam cupio tradere incolumem ab his tantis periculis defendendam
動詞 tradere に対し、目的語 rem publicam を修飾する動形容詞(接尾辞 -ndus)defendendam が述語的に用いられ、「…を守らせるために引き渡す」という目的を表す構文(使役・授受動詞+動形容詞)。述語形容詞 incolumem は tradere の結果的状態(「無傷のまま」)を示す。
