← キケロ

ムレナ弁護

§68-72

出迎えや随行者の慣行と買収嫌疑の否定

キケローは、出迎えの群衆、随行者、見世物席の提供などの告発事実について、それらが金銭目的の買収ではなく、下層民が有力者へ敬意や返礼を示すための伝統的かつ正当な慣行であることを論じ、ムレナを弁護する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§68

​est igitur ridiculum, quod est dubium, id relinquere incertum, quod nemini dubium potest esse, id iudicare. atque id decernitur omnibus postulantibus candidatis, ut ex senatus consulto neque cuius intersit, neque contra quem sit1 intellegi possit. qua re doce ab L. Murena illa esse commissa; tum egomet tibi contra legem commissa esse concedam. 'multi obviam prodierunt de provincia decedenti.' consulatum petenti solet fieri; eccui autem non proditur revertenti? 'quae fuit ista multitudo?' primum, si tibi istam rationem non possim reddere, quid habet admirationis tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse multos? quod nisi esset factum, magis mirandum videretur.

したがって、疑わしい事柄を不確かなままにしておき、誰にも疑い得ない事柄を判定するというのは、滑稽なことである。しかもそれは、すべての候補者が要求する中で決議されるので、元老院決議からはそれが誰の利益になるのか、誰に不利になるのか理解することすらできない。それゆえ、それらがルキウス・ムレナによって犯されたということを証明せよ。そのときには私自身、あなたに対して、それらが法に違反して犯されたことを認めよう。「属州から任期を終えて戻ってきた彼を、大勢が出迎えに出た」と。執政官職を目指す者にはよくあることだ。そもそも戻ってくる者で、誰に出迎えが出ないことがあろうか。「あの群衆は何だったのか」と。第一に、もし私があなたにその理由を説明できないとしても、そのような人物が、執政官候補者が到着するにあたって大勢が出迎えに出たことに、何の驚きがあるのか。むしろそれがなされなかったとしたら、そちらのほうがより驚くべきことに思われたであろう。

§69

​quid? si etiam illud addam quod a consuetudine non abhorret, rogatos esse multos, num aut criminosum sit aut mirandum, qua in civitate rogati infimorum hominum filios prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire soleamus,2 in ea non esse gravatos homines prodire hora tertia in campum Martium, praesertim talis viri nomine rogatos? quid? si omnes societates venerunt quarum ex numero multi sedent iudices; quid? si multi homines nostri ordinis honestissimi; quid? si illa officiosissima quae neminem patitur non honeste in urbem introire tota natio candidatorum, si denique ipse accusator noster Postumus obviam cum bene magna caterva sua venit, quid habet ista multitudo admirationis? omitto clientis, vicinos, tribulis, exercitum totum Luculli qui ad triumphum per eos dies venerat; hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo dignitati nullius umquam sed ne voluntati quidem defuisse. at sectabantur multi. doce mercede; concedam esse crimen.

さらにどうだろうか。もし私が、慣行に反しないあのこと、すなわち大勢が頼まれたのだということを付け加えるならば、頼まれれば最も身分の低い人々の息子たちを送り届けるために、ほとんど夜のうちから、しばしば町の最果てから出向くのが常であるようなこの国家において、頼まれれば、とりわけそのような人物の名において頼まれたときに、人々が第3時にマルス広場へと出向くのを億劫がらなかったとしても、それが罪深きことであるとか、あるいは驚くべきことであろうか。すべての徴税組合がやって来たとしたらどうだろうか、その組合員の中から多くの人々が裁判人として着席しているのであるが。我々の身分の多くの極めて高潔な人々がやって来たとしたら?誰をも名誉ある形で町に入らせずにはおかない、あの極めて義理堅い候補者の一団全体がやって来たとしたら?最後に、私たちの告発人ポストゥムス自身が自分のかなり大きな取り巻きを引き連れて出迎えにやって来たとすれば、あの群衆に何の驚きがあるというのか。私はクリエンテスや近隣の者たち、部族民たち、そしてその頃凱旋式のために来ていたルクッルスの全軍のことは措く。私はこう言うのだ。この義理の務めにおいて無償で集まることは、これまで誰の尊厳にとっても、いや誰の意向にとっても欠けたことなどなかった、と。「しかし大勢が付き従っていた」と。金目当てであったことを証明せよ。そうすれば私は罪であることを認めよう。

§70

​hoc quidem remoto quid reprendis? 'quid opus est' inquit 'sectatoribus?' A me tu id quaeris, quid opus sit eo quo semper usi sumus? homines tenues unum habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendi benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam atque adsectationem. neque enim fieri potest neque postulandum est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos necessarios candidatos adsectentur totos dies; a quibus si domus nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno basilicae spatio honestamur,3 diligenter observari videmur et coli; tenuiorum amicorum et non occupatorum est ista adsiduitas, quorum copia bonis viris et beneficis deesse non solet.

これ(報酬)が除かれるなら、あなたは何を咎めるのか。「従者たちに何の必要があるのか」と彼は言う。私に向かって、私たちが常に用いてきたものに何の必要があるのか、と尋ねるのか。貧しい人々には、我々の身分に対して恩恵を施すか、あるいは報いるための場がただ一つだけある。それは私たちの選挙運動におけるこの労力と付き従いである。というのも、私たちやローマの騎士たちが、親しい候補者たちに一日中付き従うことなどあり得ないし、要求されるべきでもないからだ。彼らによって私たちの家が賑わい、時折フォルムへと先導され、バシリカを一往復する間付き添われて栄誉を与えられるならば、私たちは入念に敬意を表され尊崇されていると見なされる。一日中付き添うあの勤勉さは、より貧しく暇のある友人たちのものであり、彼らの豊富さは、善良で恩恵を施す人々に欠けることはないのが常である。

§71

​noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum offici, Cato; sine eos qui omnia a nobis sperant habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint. si nihil erit praeter ipsorum suffragium, tenues, etsi suffragantur, nil valent gratia. ipsi denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum suam possunt. atque haec a nobis petunt omnia neque ulla re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compensari putant posse. itaque et legi Fabiae quae est de numero sectatorum, et senatus consulto quod est L. Caesare consule factum restiterunt. nulla est enim poena quae possit observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum excludere.

それゆえカトよ、下層階級の人々からこの義理の報酬を奪い取ってはならない。私たちからすべてを期待している彼らにも、私たちに与えることができる何かを彼ら自身も持っていることを許すがよい。もし彼ら自身の投票権のほかに何も持たないとすれば、貧しい人々は、投票するとしても、影響力においては何の力も持たない。結局彼ら自身、よく口にしているように、私たちのために法廷で弁論することも、保証人になることも、自らの家に招くこともできない。そして彼らはこれらすべてを私たちに求め、自分たちが私たちから得る恩恵を、自らの労力以外のいかなるものによっても埋め合わせることができるとは考えていない。それゆえ彼らは、従者の数に関するファビウス法にも、ルキウス・カエサル執政官の年になされた元老院決議にも抵抗したのである。貧民たちの敬意をこの古来の義理の慣行から締め出すことのできる処罰など存在しないからである。

§72

​at spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati. etsi hoc factum a Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae punctorum nobis, Servi, detraxerint. quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorum memoria quo haec sive ambitio est sive liberalitas non fuerit ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? haec homines tenuiores praemia commodaque a suis tribulibus vetere instituto adsequebantur * * *

「だが部族ごとに見世物の席が与えられ、人々が広く一般に食事に招かれた」と。裁判人の方々、たとえこれがムレナによって全く行われず、彼の友人たちによって慣習と節度に従って行われたのだとしても、事柄そのものによって想起させられて、セルウィウスよ、元老院でなされたこれらの不満の訴えが、私たちからどれほど多くの票を奪い取ったかを私は思い起こす。私たちの記憶、あるいは私たちの父たちの記憶において、これが野心であれ寛大さであれ、シルクスやフォルムで友人や部族民たちに席が与えられるということがなかった時代がかつてあっただろうか。より身分の低い人々は、古来の慣行によって、これらの報奨や便宜を自らの部族民から得ていたのである……

構文注3 件
  1. 68neque cuius intersit, neque contra quem sit

    非人称動詞 interest は関心・利害の所在を表す際に属格(ここでは cuius)をとり、間接疑問文を導くため接続法 intersit が用いられている。contra quem sit はそれと対をなし、「誰に対して不利に働くか」を表す間接疑問節である。元老院決議が特定の候補者を名指ししない一般的表現で出されたため、誰に有利にも不利にも解釈可能であることを示す。

  2. 69deductum venire soleamus

    deductum は動詞 deducere の目的を表す仰臥辞(supine in -um)で、運動を表す動詞 venire に依存し「見送りに/付き添いに来る」を意味する構文である。ローマの慣習として、成人に達した若者や公職者をフォルムまで儀礼的に送り届ける務め(deductio)を指している。

  3. 70uno basilicae spatio honestamur

    spatio は手段または範囲の奪格。spatium はここでは場所そのものではなく、バシリカ(公会堂)の端から端までを一度歩く「一往復/一歩き」という歩行運動の一単位を意味する。地位の高い人物がバシリカ内を散策する際、同行者が一度付き添って歩くことで表敬した慣行を指す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:68-72