← キケロ

ムレナ弁護

§5-8

不正防止法制定とムレナ弁護の整合性

キケロは自らが制定した選挙不正防止法やカティリーナ追放時の厳格な姿勢とムレナ擁護との整合性を説き、敗れた対立候補スルピキウスに対する道義的責務は選挙終了とともに尽きており、危難にある友人を弁護することは当然であると論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§5

​quod si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam res publica consulem ad communem salutem defendendam vocare. nam quod legem de ambitu tuli,1 certe ita tuli ut eam quam mihimet ipsi iam pridem tulerim de civium periculis defendendis non abrogarem. etenim si largitionem factam esse confiterer idque recte factum esse defenderem, facerem improbe, etiam si alius legem tulisset; cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est quod meam defensionem latio legis impediat?

もしそうであるならば、私を友人の身命を救う方へと呼ぶべきだったのは個人的義務というよりは、むしろ国家が、執政官たる私を公共の安全を防衛する方へと呼ぶべきだったのです。というのも、私が選挙不正防止法を提案したことについて言えば、私は、市民たちの危難を防衛することに関してとっくの昔に自分自身に課した法を決して破棄しないように提案したのです。実際、もし不正な金銭供与が行われたと認め、それが正当に行われたと弁護するのであれば、たとえ他の誰かが法を提案していたとしても、私は不義を働くことになるでしょう。しかし実際には、法に反することは何一つ犯されていないと弁護している以上、法の提案が私の弁護を妨げる理由がどこにあるでしょうか。

§6

​negat esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei publicae intra moenia molientem verbis et paene imperio ex urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere.2 ego autem has partis lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis severitatisque personam non appetivi, sed ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo periculo civium postulabat. quod si tum, cum res publica vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum omnes me causae ad misericordiam atque ad humanitatem vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire? ac de officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit.

彼は、城壁の内部で国家の破滅を企てていたカティリーナを言葉によって、またほとんど命令によって都市から追放したことと、今ルキウス・ムレナのために弁論することとが、同じ厳格さに属するものではないと主張します。しかし私は、生来の性質そのものが私に教えてくれたこの寛容と慈悲の役割を常に進んで演じてきたのであり、あの重厚と厳格の仮面を自ら求めたのではなく、国家によって私に課されたものとして、市民たちの危難の極限においてこの統帥権の尊厳が要求したとおりに耐え忍んだのです。国家が強制力と厳格さを求めていたあの時、私が生来の性質に打ち克ち、欲したからではなく余儀なくされたとおりに激しさを発揮したのだとすれば、あらゆる動機が私を慈悲と人間味へと呼び寄せている今、私はどれほどの熱意をもって自らの生来の性質と慣行に仕えるべきでしょうか。そして、私の弁護の義務とあなたの告発の根拠については、おそらくこの演説の別の箇所でも語らねばならないでしょう。

§7

​sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commovebat qui gravissime et acerbissime se ferre dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Murenae contra se defendere. huic ego, iudices, satis facere cupio vosque adhibere arbitros. nam cum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est neglegendum. ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et praestitisse arbitror. nihil tibi consulatum petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. abiit illud tempus; mutata ratio est. sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem Murenae quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse, contra salutem nihil debere.

しかし裁判人の方々、私を動かしたのは、カトの告発に劣らず、きわめて賢明にして卓越した人物セルウィウス・スルピキウスの不満でありました。彼は、私が親交と義務の絆を忘れ、彼に対抗してルキウス・ムレナの事件を弁護していることに激しい憤りと辛さを覚えていると語ったのです。裁判人の方々、私はこの人物に対して申し開きをなし、あなた方を仲裁人としてお迎えしたいのです。なぜなら、友情において正当に非難されることが重大事であるのと同様に、たとえ事実無根の非難であっても、軽視してはならないからです。セルウィウス・スルピキウスよ、私はあなたの立候補において、私たちの親密な関係にふさわしいあらゆる熱意と尽力をあなたに対して果たすべきであったことを認め、また十分に果たしたと考えています。執政官職を目指していたあなたに対して、友としてであれ、影響力ある者としてであれ、執政官としてであれ、求められるべきもので私から欠けていたものは何一つありませんでした。あの時は去り、状況は一変したのです。私はこう考え、こう確信しています。あなたが私に要求する勇気をもっただけのものを、私はムレナの栄誉を阻む方向であなたに対して負っていましたが、彼の身命を奪う方向では何一つ負っていない、と。

§8

​neque enim, si tibi tum cum peteres consulatum studui, nunc cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. atque hoc non modo non laudari sed ne concedi quidem potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus. mihi autem cum Murena, iudices, et magna et vetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem in honoris contentione superata est. quae si causa non esset, tamen vel dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est amplitudo summam mihi superbiae crudelitatisque infamiam inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis amplissimi causam tanti periculi repudiassem. neque enim iam mihi licet neque est integrum ut meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam.3 nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea nemini, sic existimo, labores quos in petitione exceperis, eos, cum adeptus sis, deponere, esse hominis et astuti et ingrati.

実際、あなたが執政官職を目指していたあの時に私が尽力したからといって、今あなたがムレナ自身を討とうとしている時に、同様にして助勢しなければならないいわれはありません。また、私たちの友人が告発しているからといって、まったく赤の他人の者でさえ弁護してはならないなどということは、賞賛されるどころか容認されることすらできません。裁判人の方々、私とムレナとの間には深く長きにわたる友情があり、それは名誉の争いにおいてセルウィウス・スルピキウスによって凌駕されたからといって、市民権を賭けた戦いにおいて彼によって打ち捨てられる筋合いのものではありません。たとえこの理由がなかったとしても、もし彼自身とローマ人民の顕彰によってきわめて高貴となった人物の、これほど重大な危難を伴う訴訟を拒絶したならば、その人物の威厳であれ、彼が得た栄誉の重みであれ、私に傲慢と冷酷という最大の汚名を焼き付けたことでしょう。というのも、私にはもはや、人々の危難を軽減することに自らの労苦を捧げない自由はなく、その選択の余地も残されていないからです。この尽力に対して、かつて誰にも与えられなかったほどの大きな報賞が私に与えられた以上、立候補の際に引き受けた労苦を、目的を達成した後に投げ出すことは、狡猾にして恩知らずな人間のすることだと私は考えているからです。

構文注3 件
  1. 5nam quod legem de ambitu tuli

    quod は事実・論点を提示する「〜という事実に関して言えば」「〜ということについては」(説明の quod)として機能している。主節の ita tuli ut... に先行し、告発者(カト)が提起した「自分で立法した不正防止法との矛盾」という論点を取り上げる導入節を形成している。

  2. 6negat esse eiusdem severitatis Catilinam ... expulisse et nunc pro L. Murena dicere

    esse eiusdem severitatis は性質・特徴を表す述語属格(「同一の厳格さの性質に属する」「同一の厳格さと整合的である」)。不定詞句 Catilinam ... expulisse と nunc ... dicere が esse の意味上の主語を構成している。

  3. 8neque est integrum ut meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam

    integrum est は「選択の自由がある」「未決定である」を意味する慣用句。ここでは否定辞 neque と相まって、「〜しない余地は残されていない」「〜しない自由はない」という二重否定(ut ... non)の構造をなす。sublevandis は動形容詞(ジェランドゥス)で periculis に一致し、与格(impertire の補語)として「危険を軽減することに」の意を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:5-8