← キケロ

カティリナ弾劾

§3.6-3.10

使節の捕縛と元老院での書状提示による自白

キケローはミルウィウス橋での伏兵による陰謀者たちと使節の捕縛、押収された書状の経緯、および元老院での尋問と自筆書状・封印の確認による容疑者たちの自白を民衆に報告する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§3.6

​interim tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobroges ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; ducuntur et ab illis gladii et a nostris. res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. tum interventu Pomptini atque Flacci pugna quae erat commissa sedatur. Litterae quaecumque erant in eo comitatu integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihil dum suspicantem vocavi; deinde item arcessitus est Lucius Statilius et post eum Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat.

その間、ほぼ第三夜警時が過ぎた頃、アルロブロゲス族の使節たちとウォルトゥルキウスが大勢の従者を連れてまさにミルウィウス橋に足を踏み入れ始めた時、彼らへの襲撃が決行された。彼らの側からも我らの側からも剣が抜かれた。事情は法務官たちにのみ知られており、他の者たちには知られていなかった。そこへポンプティヌスとフラックスの介入によって、始まっていた戦闘は鎮められた。その一行が携えていたすべての書状が、封印を保ったまま法務官たちに引き渡された。拘束された者たち自身は、夜が明ける頃、私のところへ連行された。そしてこれらすべての悪行の最も破廉恥な策謀家であるキンベル・ガビニウスを、まだ何も疑っていないうちに私は直ちに呼び寄せた。次いで同様にルキウス・スタティリウスが、その後にケテグスが召喚され、しかしレントゥルスは最も遅くやって来たが、おそらく前の晩に書状の作成で普段になく夜更かしをしていたためと思われる。

§3.7

​cum summis et clarissimis huius civitatis viris qui audita re frequentes ad me mane convenerant litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem.1 etenim, Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi.

この事態を聞き知って朝早く私の元へ大挙して集まってきたこの国の最高位かつ最も名高い人士たちが、もし何も発見されなかった場合に私が軽率にも国家にこれほどの大騒動を投げ込んだと見なされないよう、書状を元老院に提出する前に私が開封することを望んだ時、私は、国家の危機について無傷の事態を国家の公的評議会に提出しないようなことはすまいと言い放った。実に、クィリーテス諸君、私の元に通報された事柄が仮に発見されなかったとしても、国家のこれほどの危機において過度の警戒を自分が恐れなければならないなどとは、私は思わなかったのである。諸君が目にしたとおり、私は迅速に元老院の満場の会議を招集した。

§3.8

​atque interea statim admonitu Allobrogum Gaium Sulpicium praetorem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi si quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit. introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi; hortatus sum ut ea quae sciret sine timore indicaret. tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a Publio Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum distributumque erat incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret.

そしてその間、直ちにアルロブロゲス族の助言により、勇敢な人物である法務官ガイウス・スルピキウスを私は派遣し、ケテグスの邸宅から武器類があれば運び出させようとした。彼がそこから運び出した短剣と長剣の数は極めて多数に及んだ。私はガッリア人抜きでウォルトゥルキウスを出頭させた。元老院の命により公的な安全保障を与え、知っていることを恐れることなく告発するよう促した。すると彼は、大きな恐怖からようやく正気を取り戻したところで、プブリウス・レントゥルスからカティリーナ宛てに、奴隷の助力を利用し、軍勢を率いてできるだけ早く首都に接近するようにとの指示と書状を預かっていると述べた。しかもそれは、あらかじめ割り当てられ分担されていたとおりに彼らが都市を各方面から放火し、市民の果てしない殺戮を実行した際に、彼〔カティリーナ〕が逃亡する者たちを迎え撃ち、市内のこれら指導者たちと合流できる待機態勢にあるためという意図によるものであった。

§3.9

​introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a Publio Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a Lucio Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. eundemque dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus.2

次いで出頭させられたガッリア人たちは、自らの部族宛てにプブリウス・レントゥルス、ケテグス、スタティリウスから宣誓と書状が手渡されたこと、また彼らおよびルキウス・カッシウスから、騎兵をできるだけ速やかにイタリアへ送るよう指示されたこと、歩兵部隊は彼らに不足しないであろうと言われたことを述べた。さらに、レントゥルスはシビュラの神託と腸卜師たちの託宣に基づき、この都市の王権と最高統治権が至るべく定められている第三のコルネリウスは自分であると彼らに請け合っており、自らの前にはキンナとスッラがいたと主張していた。また同人は、処女たちの無罪判決から十年目、カピトリウム炎上から二十年目にあたるこの年こそ、この都市と帝権の破滅のために宿命づけられた年であると語ったという。

§3.10

​hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur. ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a quoque dicebantur datae. primo ostendimus Cethego: signum cognovit. nos linum incidimus; legimus. erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent.3 tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit. introductus Statilius cognovit et signum et manum suam. recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum. adnuit. ‘est vero’ inquam ‘notum quidem signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.’

さらに、レントゥルスや他の者たちにはサートゥルヌス祭の日に虐殺を行い都市に放火することが望ましく思われたのに対し、ケテグスにはそれが余りに遅すぎると考えられたことから、ケテグスと他の者たちとの間に意見の対立があったと彼らは述べた。長話にならないように言えば、クィリーテス諸君、我々は各自から手渡されたと言われる書板を提示するよう命じた。まずケテグスに示したところ、彼は封印を認めた。我々は封紐を切り、読んだ。そこには、アルロブロゲス族の元老院と民衆宛てに、彼らの使節たちに請け合った事柄を自ら実行するつもりであること、また彼らの使節たちが自分に約束した事柄を同じく彼らも実行するよう懇願する旨が、本人の自筆で記されていた。すると、少し前には自らのもとで発見された剣や短剣について何かしら弁明し、自分は常に上質な刃物の愛好者であったと述べていたケテグスが、書状が読み上げられるや、罪の自覚に打ちのめされ項垂れて突如沈黙した。次に出頭したスタティリウスは封印も自らの筆跡も認めた。ほぼ同様の趣旨の書板が読み上げられ、彼は白状した。そこで私はレントゥルスに書板を示し、封印に見覚えがあるかを尋ねた。彼は頷いた。「まことによく知られた封印である」と私は言った。「祖国とその市民を無二の愛で愛した、最も著名な人物たる君の祖父の肖像だ。この肖像こそは、物言わぬ姿であっても、君をこれほど巨大な犯罪から思いとどまらせるべきであったのだ」。

構文注3 件
  1. 3.7negavi me esse facturum ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem

    negavi(否定)に続く対格不定詞構文(me esse facturum)と結果節(ut... non... deferrem)による二重否定構文。「国家の公的評議会(consilium publicum=元老院)に提出しないようなことはすまい」という強い決意を表す。rem integram(未開封のままの事態/無傷の事態)が deferrem の目的語をなす。

  2. 3.9qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus

    間接話法(Lentulum dixisse...)の枠組みの中にある関係節であり、話者キケローの客観的事実叙述ではなく、レントゥルスが述べた主張内容の一部であることを示すために接続法 esset が用いられている(間接話法内の従属節接続法)。virginum absolutionem はウェスタの巫女たちの裁判を指す。

  3. 3.10sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent

    ケテグスの自筆書状の内容を報告する重層的な間接話法構文。sese... facturum esse と orare(主語は Cethegus)が対等に並び、confirmasset(= confirmavisset)と recepissent は手紙の書き手の意図を伝える従属節として接続法過去完了形をとる。recepissent は「引き受ける、約束する」の意(sibi recipere)。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:3.6-3.10