- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:2.20-2.24
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはカティリーナ派の第三から第六までの残る部類(スッラ派植民者の困窮者、雑多な債務者、凶悪犯罪者、そして放蕩な取り巻きたち)の特徴を詳述し、国家の防衛力と軍勢を挙げて彼らに立ち向かうよう市民に呼びかける。
Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex genere iste est Manlius cui nunc Catilina succedit. hi sunt homines ex eis coloniis quas Sulla constituit; quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ei sunt coloni qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt. hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis lectis, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus:1 qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. quos ego utrosque in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. tantus enim illorum temporum dolor inustus est civitati ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur.
第三の部類は、すでに高齢に達しているものの、軍務の訓練によって頑健な者たちである。目下カティリーナが後を継ごうとしているあのマンリウスも、この部類に属している。これらはスッラが創設した植民都市の出身者たちである。私はそれらの都市全体が極めて善良な市民や極めて勇敢な男たちから成っていると考えているが、とはいえ彼らは、思いがけず突然手に入れた富の中で、過度に浪費し傲慢に振る舞った植民者たちなのである。彼らは大富豪であるかのように邸宅を建て、厳選された地所、大勢の奴隷、豪勢な宴会に耽るうちに、救われるためにはスッラを冥府から呼び起こさねばならないほどの多額の借金に陥ってしまった。彼らはまた、何人かの貧しく困窮した農民たちをも、かつての略奪の同じ希望へと駆り立てた。私はその双方を同じ略奪者や強奪者の部類に置くが、彼らにはこう忠告する。狂気をやめ、プロスクリプティオ(処罰告示)や独裁官職を夢想するのをやめよ、と。当時の苦痛は国家の記憶にあまりにも深く焼き付けられているため、今や人間だけでなく家畜でさえそのような事態を忍びはしないと思われるからである。
quartum genus est sane varium et mixtum et turbulentum; qui iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur. hosce ego non tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror. qui homines quam primum, si stare non possunt, conruant, sed ita ut non modo civitas sed ne vicini quidem proximi sentiant.2 nam illud non intellego quam ob rem, si vivere honeste non possunt, perire turpiter velint, aut cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli pereant arbitrentur.
第四の部類は、実に雑多で混淆し、不穏な者たちである。とうの昔から重圧に晒され、決して浮上することなく、ある者は怠惰によって、ある者は事業の失敗によって、またある者は浪費によって積年の借金の中でよろめいており、出頭保証、訴訟、財産没収告示に疲れ果てた非常に多くの者たちが、市街からも農村からもあの陣営に集まりつつあると言われている。私はこれらの者たちを、頑強な兵士というよりは、支払いを遅延させる悪質な債務者であるとみなしている。もし立ち上がっていられないのなら、これらの人々はできるだけ早く倒れてしまうがよい。ただし、国家だけでなく最も近隣の者たちさえ気づかないような仕方でである。というのも、立派に生きられないなら、なぜ不名誉に死ぬことを望むのか、あるいはなぜ一人で死ぬ場合よりも多くの者たちと共に死ぬ方が苦痛が少なくなると考えるのか、私にはその理由が理解できないからである。
Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium facinerosorum. quos ego a Catilina non revoco; nam neque ab eo divelli possunt et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita multi ut eos carcer capere non possit. postremum autem genus est non solum numero verum etiam genere ipso atque vita quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis, velis amictos, non togis; quorum omnis industria vitae et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur.
第五の部類は、親殺し、暗殺者、要するにあらゆる重犯罪者たちのものである。彼らを私はカティリーナから引き離そうとはしない。なぜなら彼らは彼から引き離すことができず、また牢獄が彼らを収容しきれないほど大勢いるのだから、いっそ盗賊稼業の中で滅びるがよい。そして最後の部類は、単に数においてだけでなく、その性質そのものと生活様式において、カティリーナに固有の部類であり、彼の選抜によるもの、いやむしろ彼の抱擁と懐にある者たちである。諸君がご覧のように、髪を櫛で整え、油で輝き、髭が全くないか見事に髭を蓄え、袖付きで足首まで届くチュニカをまとい、トガではなく薄布を身にまとっている者たちである。彼らの生涯の精励と夜更かしの苦労のすべては、夜明け前の宴会において発揮される。
in his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique versantur. hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt. qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium Catilinarum futurum. verum tamen quid sibi isti miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? quem ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus? quo autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ac nivis perferent? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt.
これらの群れの中には、あらゆる賭徒、あらゆる姦通者、あらゆる不潔で恥知らずな者たちが入り浸っている。これほど優雅で繊細な少年たちは、愛し愛されることや、歌い踊ることだけでなく、短剣を振るい毒薬を撒き散らすことも学んだのである。彼らが出て行かず、滅びないならば、たとえカティリーナが滅びたとしても、国家の中にカティリーナの苗床が残ることになると諸君は知るがよい。しかしながら、この惨めな者たちは何を望んでいるというのか。まさか自分たちの愛人たちを陣営に連れて行くつもりなのだろうか。しかし、とりわけ現在のこの夜の寒さの中で、彼らはどうやってあの女たちなしで過ごせようか。また、彼らは一体どのようにしてアペニンヌス山脈やあの霜や雪に耐えるというのか。宴会で裸で踊ることを覚えたから、冬にもより容易に耐えられるとでも思っているのではないとすれば。
O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam!3 instruite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque exercitus. et primum gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque vestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite. iam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo.
おお、カティリーナがこのような淫売たちの近衛隊を持つことになるのだから、大いに恐れるべき戦争であることよ。クィリーテス諸君、今こそカティリーナのこれらの名だたる軍勢に対して、諸君の防衛網と諸君の軍勢を整えよ。そしてまず、あの疲れ果て傷ついた剣闘士に対して諸君の執政官たちと将軍たちを対峙させよ。次いで、あの破滅者たちからなる打ち捨てられ衰弱した徒党に対して、全イタリアの精華と武勇を繰り出せ。今や植民市や自治都市の町々は、カティリーナの森の丘陵に対峙するであろう。そして諸君のその他の軍備、栄誉、防衛力を、あの山賊の窮乏と欠乏に対比する必要など私にはない。
- 2.20ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus
結果節(ut...)の中に条件節(si...velint)が埋め込まれた構文。結果節の述語は動形容詞(excitandus)+未完了過去接続法ではなく接続法現在 sit であり、潜在的な仮定状況(もし彼らが救われようと望むならば、スッラを呼び起こさねばならないだろう)を直接的・生動的に述べている。eis は行為者の与格(dative of agent)。
- 2.21qui homines quam primum, si stare non possunt, conruant, sed ita ut non modo civitas sed ne vicini quidem proximi sentiant
qui homines は文頭の結合関係代名詞(接続的関係詞)。主動詞 conruant は勧告・願望の接続法現在(「倒れてしまうがよい」)。後続の sed ita ut... は「ただし〜な仕方で」という制限的・結果的 ut 節を導き、その否定は non modo... sed ne... quidem(〜だけでなく…さえ〜ない)で呼応している。
- 2.24cum hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam
cum は理由(「〜であるのだから」)を表し、接続法能動相迂言形(habeo の能動未来分詞 habiturus +接続法現在 sit)を伴う。これは主節の感嘆文 O bellum magno opere pertimescendum(大いに恐るべき戦争であることよ)に対する、皮肉を込めた理由づけを示している。cohors praetoria(総督・司令官の親衛隊)と scortorum(娼妓たちの)の著しい撞着語法が強調されている。
