← キケロ

カティリナ弾劾

§1.1-1.5

カティリーナの陰謀の糾弾と処刑猶予の理由

キケローは議場に居座るカティリーナの大胆不敵な反逆の企てを糾弾し、元老院決議による即時処刑の前例を挙げつつ、執政官としてこれまで処罰を猶予してきた理由を述べる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.1

​quo usque tandem abutere,1 Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt?2 patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem nostrum ignorare arbitraris?

いったいカティリーナよ、いつまで我らの忍耐を悪用し続けるつもりなのか。そなたの狂気はさらにどれほど長く我らを嘲弄するのか。手綱の外れた放埒さは、どこまで思い上がり振る舞うのか。パラティウムの夜間警護も、市内の夜警も、民衆の恐怖も、すべての善良な者たちの結集も、元老院を開会するためのこのきわめて防備の堅い場所も、ここにいる議員たちの顔つきや眼差しも、そなたを少しも動かさなかったのか。自らの企てが白日の下に晒されていることに気づかないのか。この場にいる全員の知るところとなって、自らの陰謀がすでに縛り上げられ身動きできずにいるのが見えないのか。直前の夜、さらにその前の夜に何を行なったか、どこにいたか、誰を召集したか、いかなる計画を定めたか、我々のうちの誰が知らないとでも思っているのか。

§1.2

​O tempora, o mores! senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitamus. ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat,3 in te conferri pestem quam tu in nos omnis iam diu machinaris.

おお、時代よ、風俗よ。元老院はこれらを了解しており、執政官は目撃している。それにもかかわらず、この男は生きている。生きているだと。いやそれどころか、元老院に足を踏み入れ、公の議事の列席者となり、我ら一人ひとりを殺害の標的として目配せで指し示しているのだ。それに対し勇敢な男子たる我らは、奴の狂気と凶器をかわしさえすれば、国家に対して務めを果たしているつもりでいる。カティリーナよ、そなたこそはとっくの昔に執政官の命によって死へと連行されるべきであり、そなたが長きにわたり我ら全員に向けて企んできたあの破滅が、そなた自身に浴びせられるべきであったのだ。

§1.3

​an vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Titum Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?4 nam illa nimis antiqua praetereo, quod Gaius Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit. fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis: nos, nos, dico aperte, consules desumus.

それとも、最高神祇官にして最も高貴な人物であるプブリウス・スキピオが私人でありながら、国家の体制をいくらか揺るがしたティベリウス・グラックスを討ち果たしたというのに、世界全土を虐殺と放火によって荒廃させんとするカティリーナを、執政官である我らが忍従するというのか。というのも、ガイウス・セルウィリウス・アハラが変革を目論むスプリウス・マエリウスを自らの手で討ち取ったことなど、あまりに昔の出来事ゆえ私はあえて語るまい。かつてこの国家には、勇敢な男たちが害悪をもたらす市民を、最も過酷な敵よりも苛烈な懲罰をもって抑え込むという美徳が存在したのだ、確かに存在したのだ。カティリーナよ、我らはそなたに対して強力で重みのある元老院決議を保持しており、国家に深慮が欠けているわけでも、この身分の権威が欠けているわけでもない。我ら、率直に言おう、執政官たる我ら自身が職務を怠っているのだ。

§1.4

​decrevit quondam senatus uti Lucius Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet:5 nox nulla intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones Gaius Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus, occisus est cum liberis Marcus Fulvius consularis. simili senatus consulto Gaio Mario et Lucio Valerio consulibus est permissa res publica: num unum diem postea Lucium Saturninum tribunum plebis et Gaium Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? at vero nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. habemus enim eius modi senatus consultum, verum inclusum in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno.

かつて元老院は、国家がいかなる損害も被らぬよう執政官ルキウス・オピミウスが配慮すべしと決議した。一夜すら間を挟まなかった。いささかの暴動の嫌疑によって、名高き父、祖父、先祖を持つガイウス・グラックスが殺害され、執政官経験者マルクス・フルウィウスがその子らとともに討たれた。同様の元老院決議によって、執政官ガイウス・マリウスおよびルキウス・ウァレリウスに国家が委ねられた。そののち、死と国家による処罰が、護民官ルキウス・サトゥルニヌスと法務官ガイウス・セルウィリウスを一日たりとも待たせただろうか。しかし我らは、これら議員たちの権威の刃が鈍るのをすでに二十日ものあいだ放置している。というのも我らはそのような元老院決議を保持していながら、文書の板の中に閉じ込め、あたかも鞘に収められた剣のようにしまい込んでいるからだ。その元老院決議に従えば、カティリーナよ、そなたは直ちに死刑に処されてしかるべきであった。そなたは生き長らえている。しかも大胆さを捨てるためではなく、強固にするために生きているのだ。招集された議員諸父よ、私は自らが寛容であることを願い、国家のこれほどの危機において自らが弛緩していると見なされぬことを願っているが、しかし今や私自身、我が身を無気力と怠慢の廉で断罪している。

§1.5

​castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.6 verum ego hoc quod iam pridem factum esse oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam. tum denique interficiere, cum iam nemo tam improbus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit qui id non iure factum esse fateatur.

陣営がイタリア内に、ローマ人民に敵対してエトルリアの隘路に設営され、敵の数は日ごとに増大している。そればかりか諸君は、その陣営の最高司令官にして敵の指導者を、城壁の内部に、いやそれどころか元老院の内部において、日々国家に対する何らかの内部からの破滅を企てているのを目にしているのだ。カティリーナよ、いま私がそなたの逮捕を、処刑を命じたならば、思うに私は、すべての善良な者たちが私の行動を遅すぎたと非難するよりも、誰かが残酷すぎたと非難するのを恐れねばならないだろう。しかし、とっくになされるべきであったこの処置を、私はある確かな理由ゆえ、まだ実行する気になれずにいる。もはやあまりに不道徳で、あまりに破滅的で、あまりにそなたに似通っているために、それが正当になされたと認めないような者が一人も見出せなくなったその時にこそ、そなたは処刑されることになるだろう。

構文注6 件
  1. 1.1abutere

    形式所相動詞 abutor の直説法未来二人称単数形 abutēris の短縮形(-re)。接続法現在二人称単数形とも同形であるが、直後の eludet, iactabit と並列する未来の時制として取る。

  2. 1.1nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt?

    副詞的対格(内的な程度を表す対格)の否定語 nihil が各主語の前に反復され(首句反復)、文末の主動詞 moverunt(完了直説法)を共有する構造。habendi senatus は動形容詞構文で属格名詞句として locus を修飾する。

  3. 1.2ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat

    非人称動詞 oportet の未完了過去 oportebat は、過去において当然なされるべきであったが実際にはなされなかった義務(反実仮想的ニュアンス)を表す。duci は受動態現在不定詞で、対格主語 te を伴い oportebat の意味上の主語(真主語)をなす。

  4. 1.3an vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Titum Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?

    接続詞 an が導く修辞的疑問文で、対比される二つの事態がコロンを挟んで並置されている。前半(私人スキピオが国家をわずかに揺るがしたグラックスを殺害したこと)を自明の前提とし、後半(執政官である我々が壊滅を目論むカティリーナを容認すること)の不条理を強調する a minori ad maius の論法。

  5. 1.4ne quid res publica detrimenti caperet

    元老院最終勧告(senatus consultum ultimum)の定型句。videret の目的語節(接続法未完了過去)であり、不定代名詞 quid(ne の後で aliquid の代わり)に部分の属格 detrimenti が掛かる。

  6. 1.5credo, erit verendum mihi ne non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat

    挿入辞的に置かれた credo は反語的(「〜と恐れねばならないだろうとでもいうのか」)。恐れを表す動詞 verendum erit の補足節は ne non(=ut)で導かれ、否定の意味(「〜と言わないのではないか」)を表す。比較構文 potius... quam... の中で、serius a me(私によって遅すぎた)と quisquam crudelius(誰かが残酷すぎたと)が対比されている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:1.1-1.5