- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.94-2.98
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは自ら目撃したカプアの傲慢な気風を述べ、環境が人間の気風を決定づけること、またルッルスの法によって新植民市が建設されれば、ローマを凌駕する危険な対抗勢力が生じることを説いて法案の真の意図を糾弾する。
iam vero qui metus erat tunicatorum illorum! et in Albana et Seplasia quae concursatio percontantium quid praetor edixisset, ubi cenaret, quo denuntiasset! nos autem, hinc Roma qui veneramus, iam non hospites, sed peregrini atque advenae nominabamur.
そして実に、あの平民たちの恐怖たるやいかばかりであったか!またアルバナ通りやセプラシア通りで、法務官が何を布告したのか、どこで会食するのか、どこに出頭を命じたのかを尋ね回る者たちのあの混乱ぶりは!一方、ここローマから訪れた我々は、もはや客人ではなく、外国人や寄留者と呼ばれていたのです。
haec qui prospexerint, maiores nostros dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero venerandos a nobis et colendos putatis?1 quid enim viderunt? hoc quod nunc vos, quaeso, perspicite atque cognoscite. non ingenerantur hominibus mores tam a stirpe generis ac seminis quam ex eis rebus quae ab ipsa natura nobis ad vitae consuetudinem suppeditantur, quibus alimur et vivimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces non genere, sed natura loci, quod propter portus suos multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad studium fallendi studio quaestus vocabantur. Ligures duri atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo nisi multa cultura et magno labore quaesitum. Campani semper superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis salubritate, descriptione, pulchritudine. ex hac copia atque omnium rerum adfluentia primum illa nata est adrogantia qua a maioribus nostris alterum Capua consulem postularunt, deinde ea luxuries quae ipsum Hannibalem armis etiam tum invictum voluptate vicit.
市民諸君、これらのことを見越していた人々を、すなわち我々の先祖たちのことを言っているのですが、我々が不死の神々の列に加えて崇め奉るべきだとお考えにはなりませんか。というのも、彼らは何を見抜いたのでしょうか。諸君、どうか今これを見て取り、理解してください。人々の気風は、家柄や血統の根源からというよりはむしろ、生活の習慣のために自然そのものから我々に供給される環境、すなわち我々を育み、我々がその中で暮らしている環境から生み出されるのです。カルタゴ人は人種によってではなく、土地の性質によって詐欺的で不誠実でした。なぜなら港のせいで、商人や異邦人との多種多様な会話を通じ、利得への執着によって人を騙す傾向へと誘われたからです。リグリア人は頑固で粗野です。多大な耕作と大きな労苦によって求められたもの以外は何も実らせない土地そのものが、彼らをそのように教育したのです。カンパニア人は土地の肥沃さ、作物の豊かさ、都市の衛生、都市計画、美しさによって常に傲慢でした。この豊かさとあらゆる物の氾濫から、第一に、我々の先祖に対して片方の執政官をカプアから出すよう要求したあの傲慢が生じ、第二に、当時武力では無敵であったハンニバル自身を快楽によって打ち負かしたあの放縦が生じたのです。
huc isti xviri cum iↄↄ colonorum ex lege Rulli deduxerint, c decuriones, x augures, vi pontifices constituerint, quos illorum animos, quos impetus, quam ferociam fore putatis? Romam in montibus positam et convallibus, cenaculis sublatam atque suspensam, non optimis viis, angustissimis semitis, prae sua Capua planissimo in loco explicata ac praeclarissime sita inridebunt atque contemnent; agros vero Vaticanum et Pupiniam cum suis opimis atque uberibus campis conferendos scilicet non putabunt. oppidorum autem finitimorum illam copiam cum hac per risum ac iocum contendent; Veios, Fidenas, Collatiam, ipsum hercle Lanuvium, Ariciam, Tusculum cum Calibus, Teano, Neapoli, Puteolis, Cumis, Pompeiis, Nuceria comparabunt.
かの十人官たちがルッルスの法に従って五千人の植民者をここへ導き入れ、百人の十人評議員、十人の鳥卜官、六人の神祇官を置いたなら、彼らの気概、その狂暴な勢い、その凶暴さはどれほどのものであると思われるでしょうか。山や谷の間に位置し、高層の屋根裏部屋によって高く持ち上げられて宙に浮いたようであり、最良の道路を持たず極めて狭い小道しかないローマを、極めて平坦な場所に展開し極めて見事に位置する自らのカプアと引き比べて、彼らは嘲笑し軽蔑することでしょう。またヴァティカヌスやプピニアの土地などは、自分たちの肥沃で豊かな平原と比べるべくもないと当然考えるでしょう。さらに近隣の町のあの多さを、これらと引き比べて笑いと冗談の種にするでしょう。ウェイイ、フィデナエ、コッラティア、ヘラクレスに誓ってラヌウィウムそのものやアリキアやトゥスクルムを、カレス、テアヌム、ネアポリス、プテオリ、クマエ、ポンペイ、ヌケリアと比較するのです。
quibus illi rebus elati et inflati fortasse non continuo, sed certe, si paulum adsumpserint vetustatis ac roboris, non continebuntur; progredientur, cuncta secum ferent. singularis homo privatus, nisi magna sapientia praeditus, vix cancellis et regionibus offici magnis in fortunis et copiis continetur, nedum isti ab Rullo et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriosis conlocati non statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti,2 immo vero etiam hoc magis quam illi veteres germanique Campani, quod in vetere fortuna illos natos et educatos nimiae tamen rerum omnium copiae depravabant, hi ex summa egestate in eandem rerum abundantiam traducti non solum copia verum etiam insolentia commovebuntur.
これらのことに高慢となり膨れ上がった彼らは、あるいは直ちにではないかもしれませんが、少しばかりの歳月と力を蓄えたなら、必ずや抑制が効かなくなるでしょう。彼らは前進し、すべてをさらっていくでしょう。単独の一私人でさえ、大いなる知恵に恵まれていない限り、莫大な富と財産の中にあっては職務の境界や領域の内に自らを留めておくことが困難なのです。ましてや、ルッルスやルッルスに類する者たちによって掻き集められ選ばれたあの植民者たちが、傲慢の居所たる贅沢な住まいであるカプアに配置されて、すぐさま何らかの罪悪や破廉恥を企てないはずがありましょうか。いやそれどころか、かつての生粋のカンパニア人たちよりもなお一層そうなのです。なぜなら彼らは旧来の富裕な境遇に生まれ育ったにもかかわらず、あらゆる物の過度の豊かさが彼らを堕落させたのに対し、この者たちは極度の貧困から同じ富の豊饒へと移されるため、豊かさのみならず、その慣れぬ境遇によっても動揺させられることになるからです。
haec tu, P. Rulle, M. Bruti sceleris vestigia quam monumenta maiorum sapientiae sequi maluisti, haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia nostra expilaretis,3 exploraretis nova, urbem novam huic urbi ad certamen dignitatis opponeretis; ut sub vestrum ius, iuris dictionem, potestatem urbis, nationes, provincias, liberos populos, reges, terrarum denique orbem subiungeretis; ut, cum omnem pecuniam ex aerario exhausissetis, ex vectigalibus redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, ab imperatoribus nostris coegissetis, tamen omnes vobis pecunias ad nutum vestrum penderent; ut idem partim invidiosos agros a Sullanis possessoribus, partim desertos ac pestilentis a vestris necessariis et a vobismet ipsis emptos quanti velletis populo Romano induceretis; ut omnia municipia coloniasque Italiae novis colonis occuparetis; ut quibuscumque in locis vobis videretur ac quam multis videretur colonias conlocaretis;
プブリウス・ルッルスよ、そなたは先祖たちの知恵の記念碑よりもマルクス・ブルートゥスの犯罪の痕跡をたどることを好み、そなたを唆した者たちとともにこれらを企てたのです。すなわち、我々の旧来の収入を略奪し、新たな収入を調べ上げ、この都市に対抗して威厳を競わせる新たな都市を据え付けるためであり、そなたらの法、裁判権、権力のもとに、諸都市、諸部族、属州、自由なる民、諸王、ついには全世界を服属させるためであり、国庫からすべての金銭を汲み尽くし、税収から回収し、あらゆる王や諸民族や我々の将軍たちから徴収し尽くした挙句に、なおかつすべての者がそなたらの合図次第でそなたらに金銭を支払うようにするためであり、また同じく、あるものはスッラ派の占有者から買い取られた反感を招く土地を、あるものはそなたらの近親者やそなたら自身から買い取られた荒廃し有害な土地を、望むだけの価格でローマ民衆に押し付けるためであり、イタリアのすべての自治都市や植民市を新たな植民者で占領するためであり、そなたらが望むいかなる場所にも、望むだけの数で植民市を配置するためだったのです。
- 2.95haec qui prospexerint, maiores nostros dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero venerandos a nobis et colendos putatis?
文頭の qui は接続法 prospexerint を伴い、「これらを見越した人々を(原因・理由の関係節)」あるいは「これらを見越したような人々を(特性の関係節)」として先行詞(主節の代名詞 eos および挿入句 maiores nostros dico)を限定・修飾している。文全体の主幹は non eos ... putatis? である。
- 2.97nedum isti ab Rullo et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriosis conlocati non statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti
先行する準否定文(vix ... continetur)に続く nedum + 接続法構文。「ましてや〜しないはずがあろうか(いや、必ず企てる)」という強い反語的含意を担う。否定辞 non を伴うことで曲折話法(litotes)を形成し、「破廉恥な行為を即座に企てないはずがない」という意味を導いている。
- 2.98haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia nostra expilaretis
指示代名詞 haec の内容を説明する一連の ut 節(expilaretis, exploraretis, opponeretis 等)の連鎖。文脈上、excogitasti(企てた)の意図・目的(目的節)とも、その具体的な内容(同格・説明名詞節)とも取れるが、いずれにせよルッルスらの意図した悪政の各項目を並列に列挙している。
