- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.50-2.54
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、ルッルスの農地法が属州各地の公有地のみならず、ポンペイウスが交戦中であるミトリダテス領の土地まで十人官に売却させることで、ポンペイウスの権威を失墜させ軍隊との絆を断ち切る策略であると糾弾する。
quam ob rem, cum intellegam totam hanc fere legem ad illius opes evertendas tamquam machinam comparari, et resistam consiliis hominum et perficiam profecto, quod ego video, ut id vos universi non solum videre verum etiam tenere possitis.1 iubet venire quae Attalensium, quae Phaselitum, quae Olympenorum fuerint, agrumque Aperensem et Oroandicum et Gedusanum. haec P. Servili imperio et victoria, clarissimi viri, vestra facta sunt. adiungit agros Bithyniae regios quibus nunc publicani fruuntur; deinde Attalicos agros in Cherroneso, in Macedonia qui regis Philippi sive Persae fuerunt, qui item a censoribus locati sunt et certissimum vectigal adferunt.
それゆえ、私はこの法案のほぼ全体が、あたかも攻城兵器のように彼の勢力を覆すために準備されていると理解している以上、この者たちの企てに抵抗するつもりですし、私に見えているものを諸君全員が単に見るだけでなく、しっかりと把握できるよう必ずや成し遂げてみせます。彼は、アッタレイア市民、ファセリス市民、オリンポス市民の所有であった土地や、アペラエ、オロアンダ、ゲドゥサの領域を売却するよう命じています。これらは極めて名高い人物であるプブリウス・セルウィリウスの指揮権と勝利によって諸君のものとなったのです。彼は、現在徴税請負人が享受しているビテュニアの王領地をこれに加え、さらにケルソネソスにあるアッタロスの領地、マケドニアにあるピリッポス王あるいはペルセウス王の所有であった土地を付け加えます。これらも同様に監察官たちによって賃貸借に出され、極めて確実な税収をもたらしているのです。
ascribit eidem auctioni Corinthios agros opimos et fertilis, et Cyrenensis qui Apionis fuerunt, et agros in Hispania propter Carthaginem novam et in Africa ipsam veterem Carthaginem vendit, quam videlicet P. Africanus non propter religionem sedum illarum ac vetustatis de consili sententia consecravit, nec ut ipse locus eorum qui cum hac urbe de imperio decertarunt vestigia calamitatis ostenderet, sed non fuit tam diligens quam est Rullus, aut fortasse emptorem ei loco reperire non potuit.2 verum inter hos agros captos veteribus bellis virtute summorum imperatorum adiungit regios agros Mithridatis, qui in Paphlagonia, qui in Ponto, qui in Cappadocia fuerunt, ut eos xviri vendant. itane vero?
彼は同じ競売に、コリントスの肥沃で実り豊かな農地、アピオンの所有であったキュレネの農地を登録し、ヒスパニアのカルタゴ・ノウァ近郊の農地や、アフリカの古きカルタゴそのものを売り払います。そのカルタゴを、どうやらプブリウス・アフリカヌスは、顧問団の議決に基づいてそれらの土地の神聖さと古さを理由として聖別したわけでもなく、この都市と覇権を争った者たちの破滅の痕跡をその場所自体が示すようにと願ったわけでもなく、ルッルスほど入念でなかったからか、あるいは恐らくその場所の買い手を見つけることができなかったからだというのです。しかし、最高の将軍たちの武勇によって過去の戦争で獲得されたこれらの土地の間に、彼は十人官たちが売却できるよう、パフラゴニア、ポントス、カッパドキアにあったミトリダテスの王領地を付け加えています。本当にそうなのでしょうか。
non legibus datis, non auditis verbis imperatoris, nondum denique bello confecto, cum rex Mithridates amisso exercitu regno expulsus tamen in ultimis terris aliquid etiam nunc moliatur atque ab invicta Cn. Pompei manu Maeote et illis paludibus et itinerum angustiis atque altitudine montium defendatur, cum imperator in bello versetur, in locis autem illis etiam nunc belli nomen reliquum sit, eos agros quorum adhuc penes Cn. Pompeium omne iudicium et potestas more maiorum debet esse xviri vendent?3
法律による規程も与えられず、将軍の報告も聞かれず、ついには戦争もまだ終結しておらず、ミトリダテス王が軍勢を失い王国を追放されながらも、最果ての地でなおも今何かを企てており、マイオティス湖やあの湿地帯、行路の険しさ、そして山の険阻さによってグナエウス・ポンペイウスの無敵の部隊から守られており、将軍が戦争に従事し、それらの地にはなおも今戦争の名が残っているというのに、先祖伝来の慣習に従ってその全裁判権と全権限が今なおグナエウス・ポンペイウスの掌中にあるべきそれらの土地を、十人官たちが売却するというのでしょうか。
et, credo, P. Rullus—is enim sic se gerit ut sibi iam xvir designatus esse videatur—ad eam auctionem potissimum proficiscetur! is videlicet, ante quam veniat in Pontum, litteras ad Cn. Pompeium mittet, quarum ego iam exemplum ab istis compositum esse arbitror: ' "P. Servilivs Rvllvs tribvnvs plebis xvir s. d. Cn. Pompeio Cn. f." ' non credo ascripturum esse ' "Magno",' non enim videtur id quod imminuere lege conatur concessurus verbo. ' "te volo cvrare vt mihi Sinopae praesto sis avxilivmqve addvcas, dvm eos agros qvos tv tvo labore cepisti ego mea lege vendam." ' an Pompeium non adhibebit? in eius provincia vendet manubias imperatoris? ponite ante oculos vobis Rullum in Ponto inter nostra atque hostium castra hasta posita cum suis formosis finitoribus auctionantem.
そして思うに、プブリウス・ルッルスは――彼という男はすでに自分が十人官に選出されたかのように振る舞っているのですから――とりわけその競売へと赴くのでしょう。彼はどうやら、ポントスに到着する前にグナエウス・ポンペイウス宛てに書簡を送るつもりであり、その文面をあの連中はすでに作成したと私は見ています。 「護民官・十人官プブリウス・セルウィリウス・ルッルス、グナエウスの子グナエウス・ポンペイウスに挨拶を送る」「大」の添え名を書き添えるとは私は思いません。法律によって切り崩そうと試みているものを言葉の上で認める気があるとは思われないからです。 「そなたが自らの労苦によって奪取した土地を私が自らの法によって売却する間、シノペにおいて私のもとに出頭し、援軍を率いてくるよう配慮されたい」それとも彼はポンペイウスを呼びつけないというのでしょうか。彼〔ポンペイウス〕の属州において、将軍の戦利品を売却するというのでしょうか。ポントスにおいて我が軍と敵軍の陣営の間に槍を突き立て、美しき境界画定人たちを引き連れて競売を取り仕切るルッルスの姿を諸君の目に思い浮かべてみてください。
neque in hoc solum inest contumelia, quae vehementer et insignis est et nova, ut ulla res parta bello nondum legibus datis etiam tum imperatore bellum administrante non modo venierit verum locata sit.4 plus spectant homines certe quam contumeliam; sperant, si concessum sit inimicis Cn. Pompei cum imperio, cum iudicio omnium rerum, cum infinita potestate, cum innumerabili pecunia non solum illis in locis vagari verum etiam ad ipsius exercitum pervenire, aliquid illi insidiarum fieri, aliquid de eius exercitu, copiis, gloria detrahi posse. putant, si quam spem in Cn. Pompeio exercitus habeat aut agrorum aut aliorum commodorum, hanc non habiturum, cum viderit earum rerum omnium potestatem ad xviros esse translatam.
そして、このことのうちにあるのは、戦争で獲得された何らかの財産が、まだ法律による規程も与えられず、将軍がなおも戦争を指揮している最中に売却されるだけでなく賃貸借に付されるという、甚だしく顕著で前代未聞の侮辱だけではありません。この連中が狙っているのは確かに侮辱以上のものです。彼らは、グナエウス・ポンペイウスの政敵たちが指揮権を帯び、すべての事柄の裁判権を握り、無限の権力を持ち、無数の金銭を伴って、それらの地を彷徨うだけでなく彼自身の軍勢にまで接近することを許されるならば、彼に対して何らかの罠が仕掛けられ、彼の軍勢、戦力、栄光から何かが削ぎ落とされる可能性があると期待しているのです。軍隊がグナエウス・ポンペイウスに土地であれ他の利益であれ何らかの期待を抱いているとしても、これらすべての事柄の権限が十人官たちに移譲されたのを見れば、もはやその期待を抱かなくなるだろうと彼らは考えているのです。
- 2.50perficiam profecto, quod ego video, ut id vos universi non solum videre verum etiam tenere possitis
関係代名詞節 quod ego video が主節の動詞 perficiam の直後に前置され、後続する ut 節内の指示代名詞 id によって先取り的に受け止められている(前置関係節・前照応)。主節の骨格は perficiam ut vos... videre verum etiam tenere possitis(「諸君が…見ることができるだけでなく把握できるように私は成し遂げる」)であり、全体として「私に見えていることを、諸君全員が…できるように」という強調構文を形成している。
- 2.51sed non fuit tam diligens quam est Rullus, aut fortasse emptorem ei loco reperire non potuit
直前の先行節 quam videlicet P. Africanus non propter religionem... consecravit, nec ut... では従属節(関係節)の枠組みが維持されているのに対し、ここでは sed に導かれて独立文(直説法完了)へと破調的に移行している。これは小シピオがカルタゴを更地にして聖別した崇高な歴史的理由を否定した上で、「ルッルスほど勤勉でなかったか、買い手がつかなかっただけだ」という皮肉な不合理を並列的な主文として言い放つ修辞的反語の構文である。
- 2.52non legibus datis, non auditis verbis imperatoris, nondum denique bello confecto... eos agros quorum adhuc penes Cn. Pompeium omne iudicium et potestas more maiorum debet esse xviri vendent?
否定辞 non / nondum を伴う3重の絶対的奪格(non legibus datis, non auditis verbis imperatoris, nondum denique bello confecto)から始まり、ミトリダテスの動向を描く cum 節、将軍の状況を描く cum 節が重層的に連なったのち、主節 eos agros... xviri vendent? へと着地する長大な周期文(periodus)である。対格名詞句 eos agros は関係節 quorum... debet esse を挟んで主動詞 vendent の目的語として大きく離隔されている。
- 2.54neque in hoc solum inest contumelia, quae vehementer et insignis est et nova, ut ulla res parta bello nondum legibus datis etiam tum imperatore bellum administrante non modo venierit verum locata sit
ut 節(ut ulla res... venierit verum locata sit)は先行する名詞 contumelia の内容を具体的に同格として展開する説明的(外延的)ut 節である。文末の non modo venierit verum locata sit は「売却されただけでなく賃貸借に付された」という順序になっているが、戦時下において平時的な賃貸借契約を行うことの不条理を強調するか、あるいは「売却はもちろん、賃貸にすら出された例がない」という論理の昇格を示す修辞的表現である。
