← キケロ

農地法反対演説

§2.34-2.38

十人官の無制限の裁判権と公有財産売却権

キケローは、ルッルスの法案が十人官に与える無制限の司法権や免責特権、イタリア内外の公有地および元老院決議に基づく国有財産の売却権を告発し、公記録改竄の危険性や包括的な売却条項の欺瞞を暴く。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.34

​iudicare per quinquennium vel de consulibus vel de ipsis tribunis plebis poterunt; de illis interea nemo iudicabit; magistratus eis petere licebit, causam dicere non licebit;1 emere agros a quibus volent et quos volent quam volent magno2 poterunt; colonias deducere novas, renovare veteres, totam Italiam suis coloniis ut complere liceat permittitur; omnis provincias obeundi, liberos populos agris multandi, regnorum vendendorum summa potestas datur; cum velint, Romae esse, cum commodum sit, quacumque velint summo cum imperio iudicioque rerum omnium vagari ut liceat conceditur; interea dissolvant iudicia publica, e consiliis abducant quos velint, singuli de maximis rebus iudicent, quaestori permittant, finitorem mittant, ratum sit quod finitor uni illi a quo missus erit renuntiaverit.

彼らは五年間、執政官たちについても、平民護民官たち自身についても裁判を行うことができるでしょう。その間、彼らについて裁判を行う者は誰もいないでしょう。彼らには政務官職に立候補することが許され、裁判にかけられることは許されないでしょう。彼らは望む者たちから、望む土地を、望む限りの高値で購入することができるでしょう。新たな植民市を建設し、古い植民市を再興し、全イタリアを自らの植民市で埋め尽くすことが許されるよう承認されています。あらゆる属州を巡察し、自由民の諸部族から土地を没収し、諸王国を売却する最高の権力が与えられます。彼らが望むときにはローマにおり、都合がよいときには最高命令権とあらゆる事柄の裁判権をもって望むところへどこへでも巡回することが許されるよう承認されています。その間、彼らは公訴裁判所を解散させ、審理員会から望む者を排除し、個々の十人官が最大事案について判決を下し、財務官に委託し、測量人を派遣し、派遣元であるその唯一の十人官に測量人が報告したことが確定的な効力を持つようにするのです。

§2.35

​verbum mihi deest, Quirites, cum ego hanc potestatem regiam appello, sed profecto maior est quaedam. nullum enim regnum fuit umquam quod non se, si minus iure aliquo, at regionibus tamen certis contineret. hoc vero infinitum est, quo et regna omnia et vestrum imperium, quod latissime patet, et ea quae partim libera a vobis, partim etiam ignorata vobis sunt, permissu legis continentur. datur igitur eis primum ut liceat ea vendere omnia de quibus vendendis senatus consulta facta sunt M. Tullio Cn. Cornelio consulibus postve ea.

市民諸君、私がこの権力を王の権力と呼ぶとき、私には言葉が足りません。しかし実際にはそれはそれ以上のあるものなのです。というのも、いかなる王国も、法によってでないにせよ、少なくとも特定の領域によってみずからを画定しないものはかつて存在しなかったからです。しかしこれは真に無制限であり、法による許諾のもとに、すべての王国も、最も広大に広がる諸君の帝国も、一部は諸君から独立し、一部は諸君に知られてさえいないものまでもが包含されているのです。それゆえ彼らには第一に、マルクス・トゥッリウスとクナエウス・コルネリウスが執政官であった時またはそれ以後に売却に関する元老院決議がなされたすべてのものを売却することが許されるよう与えられています。

§2.36

​cur hoc tam est obscurum atque caecum? quid? ista omnia de quibus senatus censuit nominatim in lege perscribi nonne potuerunt? duae sunt huius obscuritatis causae, Quirites, una pudoris, si quis pudor esse potest in tam insigni impudentia, altera sceleris. nam neque ea quae senatus vendenda censuit nominatim audet appellare; sunt enim loca publica urbis, sunt sacella quae post restitutam tribuniciam potestatem nemo attigit, quae maiores in urbe partim ornamenta urbis, partim periculi perfugia esse voluerunt. haec lege tribunicia xviri vendent. accedet eo mons Gaurus, accedent salicta ad Minturnas, adiungetur etiam illa via vendibilis Herculanea multarum deliciarum et magnae pecuniae, permulta alia quae senatus propter angustias aerari vendenda censuit, consules propter invidiam non vendiderunt.

なぜこれがこれほど曖昧で不透明なのでしょうか。何ということでしょう。元老院が議決したそれらすべての事柄を法律の中に名指しで明記することはできなかったのでしょうか。市民諸君、この曖昧さには二つの原因があります。一つは羞恥の念によるもの――もしこれほど際立った破廉恥の中に何らかの羞恥の念がありうるならばですが――、もう一つは悪計によるものです。なぜなら彼は、元老院が売却すべきと議決したものを名指しで呼ぶ勇気がないからです。それらは都市の公共の場所であり、護民官の職権が回復されたのちに誰も手を触れなかった小祠堂であり、先祖たちが都市において、あるものは都市の装飾として、あるものは危難の際の避難所たることを望んだ場所だからです。平民護民官の法によって十人官たちはこれらを売却することになるのです。そこにガウルス山が加わり、ミントゥルナエのヤナギ林が加わり、あの多大な快楽と莫大な金銭の価値がある売却可能なヘルクラネウム街道も併合され、国庫の逼迫のために元老院が売却すべきと議決しながら、民衆の反発を恐れて執政官たちが売却しなかった他の非常に多くのものも加わることでしょう。

§2.37

​verum haec fortasse propter pudorem in lege reticentur. sed illud magis est credendum et pertimescendum quod audaciae xvirali corrumpendarum tabularum publicarum fingendorumque senatus consultorum, quae facta numquam sint, cum ex eo numero qui per eos annos consules fuerunt multi mortui sint, magna potestas permittitur.3 Nisi forte nihil est aequum nos de eorum audacia suspicari quorum cupiditati nimium angustus orbis terrarum esse videatur.

しかしこれらは、おそらく羞恥の念のために法律の中で沈黙されているのでしょう。しかし、それ以上に信ずべきであり恐れるべきことは、かつて下されたことのない元老院決議を捏造し、公記録を改竄するという十人官の厚顔無恥に対して、それらの年月に執政官を務めた人々のうちの多くがすでに死去しているがゆえに、広大な権能が許されているということです。その欲望にとって全世界すら狭すぎるように見える者たちの厚顔無恥について、私たちが何も疑わないことが正当であるとでも言うのでない限りは。

§2.38

​habetis unum venditionis genus quod magnum videri vobis intellego; sed attendite animos ad ea quae consequuntur; hunc quasi gradum quendam atque aditum ad cetera factum intellegetis. ' "Qvi agri, qvae loca, aedificia." ' quid est praeterea? multa in mancipiis, in pecore, auro, argento, ebore, veste, supellectili, ceteris rebus. quid dicam? invidiosum putasse hoc fore, si omnia nominasset? non metuit invidiam. quid ergo? longum putavit et timuit ne quid praeteriret; ascripsit ' "alivdve qvid",' qua brevitate rem nullam esse exceptam videtis. quicquid igitur sit extra Italiam quod publicum populi Romani factum sit L. Sulla Q. Pompeio consulibus aut postea, id xviros iubet vendere.

諸君には、諸君にとって重大に見えると私が察している一つの売却の類別があります。しかし、それに続く条項に心を留めてください。これが他の事柄へのいわば一つの段階であり手引きとして作られたものであることがわかるでしょう。「どのような農地、どのような場所、建物」。そのほかに何があるでしょうか。奴隷、家畜、金、銀、象牙、衣類、家具、その他の品々の中に多くあります。何と言えばよいでしょうか。彼がすべてを名指ししたならば反感を買うであろうと考えたのでしょうか。彼は反感など恐れていません。ではなぜでしょうか。長大になると考え、何かを漏らすのではないかと恐れたのです。そこで彼は「あるいは他のいかなるもの」と書き加えました。この簡潔さによって、いかなる物も除外されていないことを諸君は目の当たりにしています。それゆえ、ルキウス・スッラとクイントゥス・ポンペイウスが執政官であった時、あるいはその以後にローマ人民の公有物となったイタリア外のすべてのものを、彼は十人官たちに売却するよう命じているのです。

構文注3 件
  1. 2.34causam dicere non licebit

    法廷で弁明すること(被告として裁判を受けること)を意味する慣用表現「causam dicere」の否定。直前の「magistratus eis petere licebit」(政務官に立候補することは許される)と対比されており、公職の選挙運動を行う権利を保持しながら、自らは告発されて被告席に立たされる(訴追される)ことがないという免責特権の付与を示している。

  2. 2.34quam volent magno

    価格の奪格「magno」(高値で)に「quam volent」(彼らが望む限りの)が結合した表現。「emere agros... quam volent magno poterunt」の枠組みの中で、十人官が公費を用いて際限なく高額な価格で土地を買い取ることができる専断的権力を表している。

  3. 2.37sed illud magis est credendum et pertimescendum quod audaciae xvirali corrumpendarum tabularum publicarum fingendorumque senatus consultorum, quae facta numquam sint, cum ex eo numero qui per eos annos consules fuerunt multi mortui sint, magna potestas permittitur

    主文の核は「illud magis est credendum et pertimescendum」(そのことがより信ずべきであり恐るべきことである)であり、指示代名詞「illud」の内容が後続の「quod... magna potestas permittitur」(莫大な権能が許されているということ)という事実説明の接続詞「quod」節によって展開されている。与格「audaciae xvirali」に動名形容詞句「corrumpendarum tabularum publicarum fingendorumque senatus consultorum」が係り、さらに理由を表す接続法節「cum... multi mortui sint」が挿入されて、当時を知る元執政官の多くが死んでいるため記録偽造が容易であるという論拠を示している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.34-2.38