← キケロ

農地法反対演説

§2.20-2.23

ルッルス自身の選挙主宰とポンペイウス排除の意図

キケローはルッルスが法案発議者でありながら自ら十人委員会選挙を主宰し、籤引きを不正に操って自らを筆頭に選任させようとしている点、またそれがリキニウス法やアエブティウス法に反することを告発し、全人民の選挙を避けた真の狙いはポンペイウスの選出を阻止することにあったと暴露する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.20

​quaeret quispiam in tanta iniuria tantaque impudentia quid spectarit. non defuit consilium; fides erga plebem Romanam, Quirites, aequitas in vos libertatemque vestram vehementer defuit. iubet enim comitia xviris habere creandis eum qui legem tulerit. hoc dicam planius: iubet Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere comitia Rullum. nondum reprehendo; video fecisse alios; illud quod nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat videte. habebit comitia, volet eos renuntiare quibus regia potestas hac lege quaeritur; universo populo neque ipse committit neque illi horum consiliorum auctores committi recte putant posse.

ある者は、これほどの不正とこれほどの厚かましさのうちに、彼が何を狙ったのかと問うことでしょう。計画が欠けていたのではありません。市民諸君、ローマ平民に対する忠誠心、諸君と諸君の自由に対する公正さが甚だしく欠けていたのです。というのも彼は、十人官を選出するための選挙集会を、法を提案した者自身が主宰するよう命じているからです。もっと分かりやすく言いましょう。貪欲でも野心的でもない男ルッルスが、ルッルスに選挙集会を主宰させるよう命じているのです。私はまだこれだけを咎めはしません。他の者たちもそうしたのを知っているからです。しかし、何人も行わなかったこと、すなわち民衆の少数部分による選挙集会という点に、どのような狙いがあるのかを見てください。彼は集会を主宰し、この法によって王権が求められている者たちを当選者として布告しようと望むでしょう。しかし、全民衆に対しては、彼自身も委ねようとはしませんし、これらの策謀の首謀者たちも、正当に委託されうるとは考えていません。

§2.21

​sortietur tribus idem Rullus. homo felix educet quas volet tribus. quos viiii tribus xviros fecerint ab eodem Rullo eductae, hos omnium rerum, ut iam ostendam, dominos habebimus. atque hi, ut grati ac memores benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum notis hominibus debere confitebuntur, reliquis vero vi et xx tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se denegare. quos tandem igitur xviros fieri volt? se primum. qui licet?1 leges enim sunt veteres neque eae consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciae vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque iucundae; Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate sed etiam conlegas eius, cognatos, adfinis excipit, ne eis ea potestas curatiove mandetur.

同じルッルスが部族の籤引きを行うのです。この幸運な男は、自分が望む部族を引き出すことでしょう。同じルッルスによって引き出された九部族が選出した十人官たちを、後ほどお示しするように、私たちは万物の支配者としていただくことになるのです。そしてこの者たちは、恩恵に対して感謝しそれを心に留めていると見せるために、その九部族の有力者たちに自分たちは負い目があると認める一方で、残りの二十六部族に対しては、自らの権利として拒否できないものなど何もないと考えることでしょう。それでは一体、彼は誰が十人官になることを望んでいるのでしょうか。まず自分自身です。どうしてそのようなことが許されるでしょうか。というのも、古い法律が存在し、しかもそれらは諸君が何か相違があると考えるならば執政官立法ではなく、諸君と諸君の先祖たちにとって甚だ好ましく喜ばしい護民官立法なのです。リキニウス法、そしてもう一つのアエブティウス法がそれであり、何らかの職権や管理職について立法した者だけでなく、その同僚、血族、婚姻親族をも除外して、彼らにその権力や管理職が委ねられないようにしているのです。

§2.22

​etenim si populo consulis, remove te a suspicione alicuius tui commodi, fac fidem te nihil nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad alios potestatem, ad te gratiam benefici tui pervenire. nam hoc quidem vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac magnificentiae.2 quis legem tulit? Rullus. quis maiorem partem populi suffragiis prohibuit? Rullus. quis comitiis praefuit, quis tribus quas voluit vocavit nullo custode sortitus, quis xviros quos voluit creavit? idem Rullus. quem principem renuntiavit? Rullum. vix me hercule servis hoc eum suis, non modo vobis omnium gentium dominis probaturum arbitror. optimae leges igitur hac lege sine ulla exceptione tollentur; idem lege sibi sua curationem petet, idem maiore parte populi suffragiis spoliata comitia habebit, quos volet atque in eis se ipsum renuntiabit, et videlicet conlegas suos ascriptores legis agrariae non repudiabit, a quibus ei locus primus in indice et in praescriptione legis concessus est; ceteri fructus omnium rerum qui in spe legis huius positi sunt communi cautione atque aequa ex parte retinentur.

実際、もし君が民衆のために配慮しているのなら、自らの何らかの利益という嫌疑から身を遠ざけ、自らが民衆の利益と実益以外は何一つ求めていないという信を置かせ、権力は他人に、君の恩恵に対する感謝は君自身のもとに届くようにさせなさい。これ(ルッルスの振る舞い)は自由な民衆にふさわしいものでは到底なく、諸君の誇り高い気概や威風にふさわしいものでも到底ありません。誰が法を提案したのか。ルッルスです。誰が民衆の多数派から投票権を奪ったのか。ルッルスです。誰が集会を主宰し、誰が何らの監視員もなしに籤引きを行って望む部族を呼び出し、誰が望む十人官を選出したのか。同じルッルスです。誰を第一人者として布告したのか。ルッルスです。誓って言いますが、このようなことを彼が自身の奴隷たちにすら納得させられるとは到底思えません。まして万民の支配者たる諸君に対して納得させられるはずがありません。したがって、最良の諸法がこの法によって何らの例外もなく撤廃されるのです。同じ男が自らの法によって自身のために管理職を求め、同じ男が民衆の多数派から投票権を剥奪した上で集会を主宰し、望む者たち、そしてその中に自分自身を当選者として布告し、当然ながら、法の表題と前文において自分に第一の地位を認めてくれた農地法の共同署名者たる同僚たちを拒絶することはないでしょう。この法の希望に置かれている他のすべての収益は、共通の担保と等分によって確保されるのです。

§2.23

​at videte hominis diligentiam, si aut Rullum illud cogitasse aut si Rullo potuisse in mentem venire arbitramini. viderunt ei qui haec machinabantur, si vobis ex omni populo deligendi potestas esset data, quaecumque res esset in qua fides, integritas, virtus, auctoritas quaereretur, vos eam sine dubitatione ad Cn. Pompeium principem delaturos. etenim quem unum ex cunctis delegissetis ut eum omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis, certe in xviris faciendis sive fides haberetur sive honos, et committi huic optime et ornari hunc iustissime posse intellegebant.3

しかし、もし諸君が、ルッルスがそのことを考えついた、あるいはルッルスの頭に思い浮かびえたとお考えなら、その男の周到さを見てください。これらを画策した者たちは、もし諸君に全人民の中から選抜する権限が与えられたなら、信義、廉潔、徳、権威が求められるいかなる職務であれ、諸君は躊躇なく筆頭としてグナエウス・ポンペイウスにそれを委ねるであろうことを見抜いていました。事実、諸君が陸と海におけるすべての民族のあらゆる戦争の統率者として万民の中から選任した唯一の人物こそ、十人官の選出において信義が重んじられるにせよ栄誉が重んじられるにせよ、最も申し分なく委託され、最も正当に栄誉を与えられうる人物であることを、彼らは熟知していたのです。

構文注3 件
  1. 2.21qui licet?

    qui は疑問代名詞の古奪格に由来する疑問副詞(quomodo, qua ratione「どのようにして」「どうして」)として機能し、非人称動詞 licet(「許される」)と結びついて「いかにしてそれが許されるのか」「どうして法にかなうのか」という強い反語的詰問を表す。

  2. 2.22vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac magnificentiae

    liberi populi および vestrorum animorum ac magnificentiae は、連結動詞 est の述語として用いられた特質・所有の属格(述語的属格)であり、「〜の性質・特権である」「〜にふさわしい」の意味を表す。vix(「ほとんど〜ない」)を伴い、「自由な民衆にふさわしいものでは到底なく、諸君の気概と壮大さに値するものでは到底ない」という意味になる。

  3. 2.23etenim quem unum ex cunctis delegissetis ut eum omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis, certe in xviris faciendis sive fides haberetur sive honos, et committi huic optime et ornari hunc iustissime posse intellegebant.

    文全体の主動詞は末尾の intellegebant(「彼らは理解していた」)であり、その目的語として対格不定詞句 et committi huic optime et ornari hunc iustissime posse(「彼に最も適切に委託され、彼が最も正当に栄誉を与えられうること」)を支配する。冒頭の関係代名詞 quem は先行詞を持たず、指示代名詞 huic / hunc(=ポンペイウス)を先取りする形で関係節(quem... delegissetis「諸君が選んだ人物」)を導き、その中に目的節 ut eum... praeponeretis が組み込まれている。接続法 delegissetis は過去の潜在・反実的状況、あるいは間接話法における従属節の接続法として機能している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.20-2.23