- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:1.17-1.22
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、十人委員会が全イタリアに植民市を設置して武力掌握を狙い、とりわけカプアをローマの対抗拠点として再興しようと企てていることを告発する。彼は極めて重要なカンパニア公有地の強奪と国家の危難を警告し、執政官としてこの企図を断固阻止すると宣言する。
quod vero totam Italiam vestris coloniis complere voluistis, id cuius modi esset neminemne nostrum intellecturum existimavistis?1 scriptum est enim: ' "Qvae in mvnicipia qvasqve in colonias xviri velint, dedvcant colonos qvos velint et eis agros adsignent qvibvs in locis velint",' ut, cum totam Italiam militibus suis occuparint, nobis non modo dignitatis retinendae, verum ne libertatis quidem recuperandae spes relinquatur. atque haec a me suspicionibus et coniectura coarguuntur.
だが、諸君が全イタリアを自らの植民市で埋め尽くそうと欲したこと、それがどのような性質のものであるか、我々のうち誰も理解しないとでも諸君は考えたのか。なぜなら、次のように記されているからである。 「十人委員が欲するいかなる自治都市、いかなる植民市に対しても、彼らが欲するいかなる植民者を送り出し、彼らが欲するいかなる場所において彼らに土地を割り当てるべし」と。これは、彼らが全イタリアを自らの兵士たちで占領した暁には、我々に尊厳を保持する希望だけでなく、自由を回復する希望すら残されないようにするためである。そして、これらのことは私によって疑惑と推測から暴かれている。
iam omnis omnium tolletur error, iam aperte ostendent sibi nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique hoc templum Iovis optimi maximi atque hanc arcem omnium gentium displicere. Capuam deduci colonos volunt, illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas deferre et imperi nomen transferre cogitant. qui locus propter ubertatem agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur, ibi nostri coloni delecti ad omne facinus a xviris conlocabuntur, et, credo, qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam suam continebunt.2
いまやすべての人のあらゆる誤解は取り去られるであろう。この国家の名、都市と帝国の座、そして至高至善のユーピテルのこの神殿と万民のこの城塞が、自分たちの気に入らないものであることを彼らは今や公然と示すであろう。彼らはカプアへ植民者が送り出されることを望んでおり、あの都市を再びこの都市に対抗させ、あそこへ自らの富を移し、帝国の名をも移転させようと目論んでいる。農地の肥沃さとあらゆる物の豊かさのゆえに傲慢と残酷さを生み出したと言われるあの場所に、あらゆる悪行のために十人委員たちによって選び抜かれた我らの植民者たちが配置されるのだ。そして、古くからの尊厳と幸運のもとに生まれた人々ですら豊かさを節度をもって享受できなかったあの都市において、あの諸君の手先どもが慎み深く自らの傲慢さを抑えるだろうとでも言うのか。
maiores nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune, omnia denique insignia rei publicae sustulerunt, neque aliud quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae reliquerunt, non crudelitate—quid enim illis fuit clementius qui etiam externis hostibus victis sua saepissime reddiderunt?—sed consilio, quod videbant, si quod rei publicae vestigium illis moenibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium praebere posse; vos haec, nisi evertere rem publicam cuperetis ac vobis novam dominationem comparare, credo, quam perniciosa essent non videretis.
我らの先祖はカプアから政務官、元老院、共同評議会、要するに国家の一切の標章を撤廃し、カプアという空しい名以外には都市の中に何一つ残さなかった。それは残酷さからではなく――征服された異邦の敵に対してすら極めてしばしばその財産を返還した彼らより寛容な者がいたであろうか――、思慮によるものであった。もし国家の何らかの痕跡があの城壁の内に保たれるならば、その都市自体が帝国にとっての居城を提供しうると見て取ったからである。もし国家を覆し、自らのために新たな専制を築くことを欲していなかったなら、諸君はこれらがいかに破滅的なものであるかを見抜けなかったとでも言うのか。
quid enim cavendum est in coloniis deducendis? si luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit,3 si superbia, nata inibi esse haec ex Campanorum fastidio videtur, si praesidium, non praeponitur huic urbi ista colonia, sed opponitur. at quem ad modum armatur, di immortales! nam bello Punico quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; nunc omnes urbes quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem xviros occupabuntur; hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in omnia quae velint oppida colonos ut xviri deducant quos velint. atque his colonis agrum Campanum et Stellatem campum dividi iubet.
植民市を送り出すにあたって、何が警戒されるべきなのか。贅沢であるなら、カプアはハンニバル自身をも堕落させた。傲慢であるなら、これはまさにカンパニア人の横柄さからあの地に生まれたように思われる。防衛であるなら、あの植民市はこの都市の前面に配されるのではなく、敵対して配されるのである。だが、不死の神々よ、それはいかに武装されていることか!ポエニ戦争においてカプアがなし得たことは何であれ自力でなし得たのだが、今やカプアを取り巻くすべての都市が、同じ十人委員たちを通じて植民者たちによって占拠されるであろう。まさにこの理由のために、法律そのものが、十人委員たちが望むあらゆる町へ彼らが望む植民者を送り出すことを認めているのだ。そして、これらの植民者たちにカンパニアの土地とステッラ平原を分割・配分するよう命じているのである。
non queror deminutionem vectigalium, non flagitium huius iacturae atque damni, praetermitto illa quae nemo est quin gravissime et verissime conqueri possit, nos caput patrimoni publici, pulcherrimam populi Romani possessionem, subsidium annonae, horreum belli, sub signo claustrisque rei publicae positum vectigal servare non potuisse, eum denique nos agrum P. Rullo concessisse, qui ager ipse per sese et Sullanae dominationi et Gracchorum largitioni restitisset;4 non dico solum hoc in re publica vectigal esse quod amissis aliis remaneat, intermissis non conquiescat, in pace niteat, in bello non obsolescat, militem sustentet, hostem non pertimescat; praetermitto omnem hanc orationem et contioni reservo; de periculo salutis ac libertatis loquor.
私は税収の減少を訴えているのではなく、この喪失と損害の恥ずべき事態を訴えているのでもない。国家の財産の根幹であり、ローマ民衆の最も美しい所有物であり、食糧供給の支えであり、戦争の穀倉であり、国家の封印と閂のもとに置かれていた税収源を、我々が守りきれなかったこと、そしてスラによる支配にもグラックス兄弟による大盤振る舞いにもその土地自体が独力で抵抗してきたあの土地を、ついに我々がプブリウス・ルッルスに譲り渡してしまったこと――これらについて、極めて重く、また極めて正当に嘆き悲しまない者など一人もいないが、私はこれらを不問に付す。他のものが失われても残り続け、他のものが途絶えても休止せず、平時には輝き、戦時に衰退せず、兵士を養い、敵を恐れることのない税収は、国家において唯一これだけであることを、私は語らない。私はこれらすべての言説を措いて、民会のために取っておく。私は安全と自由に対する危機について語っているのだ。
quid enim existimatis integrum vobis in re publica fore aut in vestra libertate ac dignitate retinenda, cum Rullus atque ei quos multo magis quam Rullum timetis cum omni egentium atque improborum manu, cum omnibus copiis, cum omni argento et auro Capuam et urbis circa Capuam occuparint? his ego rebus, patres conscripti, resistam vehementer atque acriter neque patiar homines ea me consule expromere quae contra rem publicam iam diu cogitarunt.
ルッルス、ならびに諸君がルッルスよりもはるかに恐れている者たちが、困窮者と悪漢どものあらゆる一味とともに、すべての軍勢とともに、あらゆる金銀とともにカプアおよびカプア周辺の都市を占拠した暁には、国家において、あるいは自らの自由と尊厳を保持するにあたって、何が無傷のまま諸君に残されると諸君は思うのか。元老院議員諸君、私はこれらの事柄に猛然と、かつ激しく抵抗するであろうし、私が執政官である間に、国家に敵対して長らく企ててきた悪巧みを人間どもが公然と実行に移すことを決して許さないであろう。
- 1.17id cuius modi esset neminemne nostrum intellecturum existimavistis
文頭の quod 節(quod vero totam Italiam... voluistis)を主題的対格(prolepsis)として受け直す代名詞対格 id が、間接疑問節 cuius modi esset と同格的あるいは先行詞的に結合し、neminem nostrum を主語とする対格不定詞構文(intellecturum esse)の目的語となっている。主動詞 existimavistis に対する二重の従属構造。
- 1.18qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam suam continebunt
関係節 qua in urbe... が主節の指示代名詞句 in ea [urbe] に先行して置かれた相関構文。直説法未来 continebunt は、先行する挿入辞 credo(まさか〜ではあるまい)に伴われて強い反語的皮肉を表す。また副詞 modeste(慎み深く)と名詞 insolentiam(傲慢、無節制)は修辞的撞着語法(oxymoron)を形成している。
- 1.20si luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit
条件文における述語の省略。直前の疑問文 quid enim cavendum est in coloniis deducendis? から、動詞句 cavenda est が補われる(si luxuries [cavenda est])。後続の si superbia [cavenda est]、si praesidium [quaeritur / providendum est] も同一の並列的省略構文。
- 1.21qui ager ipse per sese et Sullanae dominationi et Gracchorum largitioni restitisset
関係節内の動詞が接続法過去完了 restitisset となっているのは、先行詞 eum agrum に対する関係代名詞 qui が単なる事実の記述にとどまらず、その土地が持つ固有の性質・性格(characteristic)または譲渡の不当性を際立たせる理由・根拠(causal)を表しているため。
