- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:97-102
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはブルブス、ポピリウス、グッタ、ステエヌスの有罪判決はいずれもクルエンティウスの裁判買収を証明するものではないと論じ、とりわけステエヌスへの有罪判決はオッピアニクス側が買収を行っていた動かぬ証拠であり弁護側を支持するものだと論証する。
at enim etiam Bulbus est condemnatus. adde 'maiestatis,' ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. at est hoc illi crimen obiectum. fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. at hoc obfuit ei maxime. iam ista divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior.1 ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum. tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligis ut id esse secutos iudices dicas.
だが相手は言う、「ブルブスもまた有罪とされたではないか」と。「大逆罪で」と言い添えなさい。そうすれば、この裁判があの裁判と何ら結びついていないことが分かるでしょう。「だが、この告発が彼に対して持ち出されたのだ。」それは認めます。しかし彼がイリュリクムで軍団を扇動したことも、ガイウス・コスコニウスの書簡と多数の証言によって明らかにされました。その告発こそがあの法廷固有のものであり、大逆法によって扱われる事柄だったのです。「しかし、彼に最も打撃を与えたのはこの点だった。」それはもはやあなたの推測にすぎません。もしそのような推測を用いてよいなら、私の推測のほうがはるかに真実に近いのではないか、よく考えてみなさい。私はこう考えます。ブルブスは下劣で、不道徳で、破廉恥で、幾多の汚行にまみれた人間として法廷に引き出されたがゆえに、それだけいっそう容易に有罪とされたのだ、と。あなたはブルブスの全審理から自分に都合のよい点だけを選び取り、裁判員たちがそれに従ったのだと主張しているのです。
quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia P. Popili et Ti. Guttae, qui causam de ambitu dixerunt, qui accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati; quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse sed quod iudicibus probarint, cum in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent, se ad praemia legis venire oportere.2 quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit.
それゆえ、このブルブスの判決は、告発者によって引き合いに出されたプブリウス・ポピリウスとティベリウス・グッタの二つの判決以上に、この事件に不利に働くべきではありません。彼らは不正選挙の罪で弁明し、自ら不正選挙で有罪とされていた者たちによって告発されたのです。その告発者たちが原状回復されたのは、かの者たちが裁判の審理に関して賄賂を受け取ったことを明らかにしたからではなく、自らが過ちを犯したのと同種の罪で他人を糾弾したことによって、法が定める褒賞にあずかる権利があることを裁判員たちに納得させたからだと私は考えます。それゆえ、あの不正選挙の有罪判決が、いかなる点においてもクルエンティウスの事件や皆様の判決と結びつけられえないことについて、誰も疑う者はいないと私は確信します。
quid quod Staienus est condemnatus? non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat,3 illum maiestatis esse condemnatum; non recito testimonia hominum honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis qui Mam. Aemilio, clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS dc quae ille, cum accepisset nomine iudici Safiniani, sicut in Oppianici iudicio postea, reticuit atque suppressit.
ステエヌスが有罪とされたことについてはどうでしょうか。裁判員の皆様、私は今、言うべきかどうか迷うようなこと、すなわち彼が大逆罪で有罪とされたのだという事実を語ろうとはしていません。極めて高名な人物であったマメルクス・アエミリウスの副官、連隊長、幕僚将校を務めた誠実至極な人々がステエヌスに対して述べた証言を朗読しようともしていません。彼らの証言によって、彼が財務官であったとき、主として彼の手によって軍隊内に反乱が煽動されたことが明らかにされたのです。彼がサフィニアヌスの裁判の名目で六十万セステルティウスを受け取りながら、のちにオッピアニクスの裁判においてなしたように、それを隠匿し横領したという証言についても、朗読するつもりはありません。
omitto et haec et alia permulta quae illo iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis hominibus et disertis, controversiam cum Staieno quem accusabant quae nunc mihi est cum Attio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae gratiae causa se accepisse dicebat.
あの裁判でステエヌスに対して語られたこれらのことや、その他極めて多くの事柄を私は省きます。私が申し上げるのは、当時、彼を告発したローマ騎士であり高潔かつ雄弁な人物であるプブリウス・コミニウスとルキウス・コミニウスがステエヌスと争った対立点は、現在私がアッティウスと争っているものと同一であったということです。コミニウス兄弟は私が述べていることと同じことを主張していました。すなわち、ステエヌスは裁判を買収するためにオッピアニクスから金を受け取ったのだ、と。ステエヌスは和解を調停する名目で受け取ったのだと主張していました。
inridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae, quibus subscripsit reges ab se in gratiam esse reductos. exagitabantur omnes eius fraudes atque fallaciae, tota vita in eius modi ratione versata aperiebatur, egestas domestica, quaestus forensis in medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concordiae non probabatur. itaque tum Staienus cum idem defenderet quod Attius condemnatus est;
彼のこの和解工作や、ユトゥルナの泉の傍らに建てた金箔の彫像――そこには諸王を自分が和解させたと刻まれています――に見られるような善人を装う仮面は、あざ笑われました。彼のあらゆる詐術と欺瞞が暴きたてられ、そのような策動に終始した全生涯が白日の下に晒され、家庭の困窮と法廷での金儲けが明るみに出され、平和と調和を金銭で売り買いする仲介人は認められませんでした。こうして当時ステエヌスは、アッティウスが今唱えているのと同じ主張をしたために有罪とされたのです。
Cominii cum hoc agerent quod nos in tota causa egimus probaverunt. quam ob rem, si Staieni damnatione Oppianicum iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias dedisse pecuniam iudicatum est, et, cum ita constitutum sit ut in illa culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo vestigio reperitur, Oppianici pecunia post iudicium factum ab iudice ablata est: potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?4
他方コミニウス兄弟は、私たちがこの裁判全体で主張してきたことを主張して、自らの正しさを認めさせたのです。そうであるならば、ステエヌスの有罪判決によって、オッピアニクスが裁判を買収しようと望んだこと、オッピアニクスが裁判員に票を買収するために金を渡したことが裁定されたのであり、しかもその罪にはクルエンティウスかオッピアニクスのいずれか一方が関与していると確定されている中で、クルエンティウスの金が裁判員に渡された証跡は一切見出されず、オッピアニクスの金は裁判終了後に裁判員から没収されたのです。ステエヌスのあの有罪判決がクルエンティウスに不利であるどころか、むしろ私たちの主張と弁護を大いに補強するものであることについて、いかなる疑いがありえましょうか。
- 97vide ne mea coniectura multo sit verior
vide ne+接続法は懸念や自制を促す表現であるが、ここでは相手の憶測に対して皮肉・反語的に「私の推測のほうがはるかに真実に近いのではないか(考えてみよ)」という強い確信を伴う促しを表している。
- 98cum in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent, se ad praemia legis venire oportere
probarint(=probaverint)に続く間接話法構文で、se ... oportere がその主動詞句(対格不定詞)。cum 節(接続法 reprendissent)は理由または譲歩・状況を表し、その中の関係節 in quo ipsi offendissent は従属節中の従属節として接続法を取っている(接続法牽引)。
- 99nescio an dici oporteat
nescio an は「~ではないかと思う」「~かもしれない」という控えめな肯定的見解・蓋然性を表す慣用表現。直訳の「言われるべきかどうか私は知らない」から転じて、「むしろ言うべきかもしれないが」という語調を帯びる。
- 102potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?
修辞疑問によって実質的な否定(「疑いはありえない」)を形成し、dubium est の否定に伴って接続詞 quin+接続法(sit ... confirmet)を導く。non modo non ... sed(~でないばかりか、むしろ……)によって対比を強調している。
