- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:7-11
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは、長年の悪評と予断に立ち向かいながらも法廷の公正な審理に期待を寄せ、オッピアニクスの過去の有罪判決の正当性と、クルエンティウス側の買収疑惑の否定を論証すると予告する。その上で、事件の発端を明らかにするために被告人の家族の歴史にまで遡って陳述を始める。
ego me, iudices, ad eam causam accedere quae iam per annos octo continuos ex contraria parte audiatur atque ipsa opinione hominum tacita prope convicta atque damnata sit facile intellego; sed si qui mihi deus vestram ad me audiendum benivolentiam conciliarit,1 efficiam profecto ut intellegatis nihil esse homini tam timendum quam invidiam, nihil innocenti suscepta invidia tam optandum quam aequum iudicium, quod in hoc uno denique falsae infamiae finis aliqui atque exitus reperiatur. quam ob rem magna me spes tenet, si quae sunt in causa explicare atque omnia dicendo consequi potuero, hunc locum consessumque vestrum, quem illi horribilem A. Cluentio ac formidolosum fore putaverunt, eum2 tandem eius fortunae miserae multumque iactatae portum ac perfugium futurum.
裁判員の方々、私は、すでに8年もの連続した歳月にわたり敵対者側から語られ、人々の無言の臆見そのものによってほとんど有罪とされ断罪されている事件に自分が立ち向かっているのだと、よく理解しております。しかし、もし何らかの神が私に、私の話を聞く諸君の好意をもたらしてくださるならば、人間にとって悪評ほど恐れるべきものはなく、無実の者が悪評を被った際には、公正な裁判ほど望ましいものはないということを、私は諸君に必ずや理解させましょう。なぜなら、ただこの一つにおいてのみ、ついに誤った汚名に対する何らかの終止符と出口が見出されるからです。それゆえ、もし私が事件の中にある事柄を解き明かし、弁論によってすべてを達成できるならば、彼らがアウルス・クルエンティウスにとって恐ろしく恐るべきものになると考えていたこの場所と諸君の法廷が、ついに彼の悲惨で激しく翻弄された境遇にとっての港であり避難所となるだろうという大きな希望が私を捉えているのです。
tametsi permulta sunt quae mihi, ante quam de causa dico, de communibus invidiae periculis dicenda esse videantur, tamen ne diutius oratione mea suspensa exspectatio vestra teneatur adgrediar ad crimen cum illa deprecatione, iudices, qua mihi saepius utendum esse intellego, sic ut me audiatis, quasi hoc tempore haec causa primum dicatur, sicuti dicitur, non quasi saepe iam dicta et numquam probata sit. hodierno enim die primum veteris istius criminis diluendi potestas est data, ante hoc tempus error in hac causa atque invidia versata est. quam ob rem, dum multorum annorum accusationi breviter dilucideque respondeo, quaeso ut me, iudices, sicut facere instituistis, benigne attenteque audiatis.
私が事件について語る前に、悪評が持つ共通の危険について語るべきだと思われる事柄が極めて多いとはいえ、私の弁論によって諸君の期待が宙吊りにされ長引くことのないよう、裁判員の方々、私がより頻繁に用いるべきだと理解しているあの懇願を携えて告発の件へと進みましょう。すなわち、まるで今この時にこの事件が、実際に語られているとおり初めて語られるかのように、すでに何度も語られ一度も証明されなかったかのようにではなく、諸君が私に耳を傾けてくださるようにという懇願です。なぜなら、まさに今日、あの長年の告発を晴らす機会が初めて与えられたのであり、これ以前の時代においては、この事件において誤謬と悪評が渦巻いていたからです。それゆえ、私が多年にわたる告発に簡潔かつ明瞭に答えるあいだ、裁判員の方々、諸君が始められたとおり、好意をもって熱心に私に耳を傾けてくださるようお願い申し上げます。
corrupisse dicitur A. Cluentius iudicium pecunia, quo inimicum innocentem, Statium Albium, condemnaret. ostendam, iudices, primum, quoniam caput illius atrocitatis atque invidiae fuit innocentem pecunia circumventum,3 neminem umquam maioribus criminibus gravioribus testibus esse in iudicium vocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus est ut non modo ab isdem sed ne ab aliis quidem ullis absolvi ullo modo posset. cum haec docuero, tum illud ostendam quod maxime requiri intellego iudicium illud pecunia esse temptatum non a Cluentio sed contra Cluentium, faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid invidia conflarit.
アウルス・クルエンティウスは、無実の敵であったスタティウス・アルビウスを有罪に陥れるために、金で法廷を買収したと言われております。裁判員の方々、私はまず、あの凶悪さと悪評の核心が無実の者が金によって陥れられたということにある以上、より重大な告発とより重い証人によって法廷に召喚された者はかつて誰もいなかったということを示しましょう。次いで、彼を有罪としたまさにその裁判員たちによって、彼についてすでに下されていた予断は、彼が同じ裁判員たちからだけでなく、他のいかなる者たちからも決して無罪とされることはありえないほどのものであったということを示しましょう。これらを論証した暁には、私が最も求められていると理解しているあの点、すなわちあの法廷が金によって買収されようと図られたのはクルエンティウスによってではなく、クルエンティウスに対してであったということを示し、あの事件全体において、事実そのものが何をもたらし、誤謬が何を付け足し、悪評が何を煽り立てたのかを、諸君が理解できるようにいたしましょう。
primum igitur illud est ex quo intellegi possit debuisse Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit. hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa quibus Albius est condemnatus crimina exponam. abs te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere existimes adductum fide atque officio defensionis. etenim tibi si in praesentia non potuero, tamen multae mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates dabuntur; Cluentio nisi nunc satis fecero, postea mihi satis faciendi potestas non erit. simul et illud quis est qui dubitare debeat contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro vivo dicere? cum illi in quem dicitur damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit, mors vero etiam doloris;4 hic autem pro quo dicimus nihil possit offensionis accipere sine acerbissimo animi sensu ac molestia et sine summo dedecore vitae et turpitudine.
したがって、まず第一に、クルエンティウスが自らの大義を大いに確信すべきであったことが理解されうる論拠は、彼が極めて確実な告発と証人に依拠して告発へと踏み切ったということです。裁判員の方々、この箇所で私は、アルビウスが有罪とされたあの告発内容を諸君に手短に説明しなければなりません。オッピアニクスよ、私はあなたに、私が弁護の信義と義務に促されて、不本意ながらあなたの父の事件について語っているのだと考えてくださるよう求めます。なぜなら、もし私が当面あなたに対して満足させることができなくても、残された時間において私には満足させる機会が数多く与えられるでしょうが、もし私が今クルエンティウスに対して義務を果たさなければ、後になって私に満足させる力は残されていないからです。同時に、有罪とされ亡くなった者に反対し、無事で生きている者のために語ることを、いったい誰が躊躇すべきでしょうか。反対して語られるかの者にとって有罪判決はすでに不名誉のあらゆる危険を奪い去り、死は実に苦痛の危険さえも奪い去ったのに対し、私たちがそのために語っているこの者は、精神の最も激しい痛嘆と苦悩なしに、また人生のこの上ない恥辱と不名誉なしには、いかなる打撃も受けることができないのです。
atque ut intellegatis Cluentium non accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis iniuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos vitae periculo nomen Oppianici detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petam; quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis. A. Cluentius habitus fuit,5 pater huiusce, iudices, homo non solum municipi Larinatis ex quo erat sed etiam regionis illius et vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps. is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos xv natum, grandem autem et nubilem filiam quae brevi tempore post patris mortem nupsit A. Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili. cum essent eae nuptiae plenae dignitatis,
そして、クルエンティウスが告発者としての悪意からでもなく、何らかの見せびらかしや名誉に駆られたからでもなく、不道徳な不正行為、日々の陰謀、目の前に突きつけられた生命の危機によってオッピアニクスの名を告発したのだと諸君が理解できるように、私は事件を論証するための発端をもう少し遠くに求めましょう。裁判員の方々、どうかこれに不快感を抱かないようお願い申し上げます。なぜなら、発端を知れば結末はずっと容易に理解できるからです。この者の父であるアウルス・クルエンティウス・ハビトゥスは、裁判員の方々、彼が出身であったラリヌム自治市のみならず、その地方や近隣一帯においても、徳と信望と名声において第一の人物でありました。彼がスラとポンペイウスの執政官の年に死去したとき、15歳になるこの息子と、すでに成長し年頃になっていた娘を残しました。この娘は父の死後まもなく、自身の従兄弟であり、当時仲間たちの間でとりわけ高潔かつ高貴であると見なされていた若者、アウルス・アウリウス・メリヌスと結婚いたしました。その婚姻が尊厳に満ちたものであったとき、
- 7si qui mihi deus vestram ad me audiendum benivolentiam conciliarit
qui は不定形容詞(si qui = si quis)で名詞 deus を修飾し、「もし何らかの神が」を意味する。接続法完了 conciliarit(= conciliaverit)は未来完了のニュアンスを持ち、後続の主動詞 efficiam(未来形)に対する条件節を構成している。
- 7hunc locum consessumque vestrum, quem illi horribilem A. Cluentio ac formidolosum fore putaverunt, eum
対格語句 hunc locum consessumque vestrum を文頭近くに提示し、関係節 quem illi ... putaverunt を挟んだ後に、指示代名詞 eum によって同一の対象を反復・再開している(再開的指示代名詞)。これにより、不定詞 futurum [esse] の意味上の主語が明確にされている。
- 9innocentem pecunia circumventum
quoniam 節内の名詞 caput の内容を同格的に説明する対格不定詞構文で、esse が省略されている(innocentem pecunia circumventum [esse])。「無実の者が金によって陥れられたこと」が悪評の核心(caput)であったことを示す。
- 10mors vero etiam doloris
直前の damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit に呼応した省略構文。動詞 abstulerit と目的語の中心名詞 periculum が共通了解として省略されており、mors vero etiam [periculum] doloris [abstulerit](死は苦痛の危険さえも奪い去った)と補って読む。doloris は省略された periculum に係る目的格的属格(限定の属格)。
- 11A. Cluentius habitus fuit
habitus は動詞 habeo の完了分詞ではなく、被告人の父のコグノーメン(家族名・添え名)Habitus(ハビトゥス)。したがって完了受動態(「保持された」)ではなく、主語 A. Cluentius Habitus と繋ぎ動詞 fuit(「存在した/〜であった」)の構文である。
