- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:55-59
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
スカマンドルが第一回審理でほぼ満場一致の有罪となった後、ハビトゥスは共謀者ファブリキウスを直ちに告発した。弁護人カエパシウスの拙劣な弁論の最中に被告が逃亡して有罪が確定し、これら二つの予備判決を経てオッピアニクス自身の告発と断罪へと至る経緯が語られる。
cum in consilium iri oporteret,1 quaesivit ab reo C. Iunius quaesitor ex lege illa Cornelia quae tum erat clam an palam de se sententiam ferri vellet. de Oppianici sententia2 responsum est, quod is habiti familiarem Iunium esse dicebat, clam velle ferri. itum est in consilium. omnibus sententiis praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander prima actione condemnatus est. quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damnatione iudicatum, nisi venenum id quod habito daretur esse quaesitum? quae porro tenuissima suspicio conlata in Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte necare voluisse habitum putaretur?
評決に入るべき段階となったとき、審理主宰者ガイウス・ユニウスは、当時有効であったかのコルネリウス法に基づき、評決を秘密投票によるべきか公開投票によるべきかを被告に尋ねました。オッピアニクスの指図に従って回答がなされましたが、それはオッピアニクスが、ユニウスはハビトゥスの親しい友人であると述べていたため、秘密投票を望むというものでした。評決に入りました。スタイエヌスが自らの票であると言っていた一票を除き、全員一致の票決によってスカマンドルは第一回審理で有罪と宣告されました。スカマンドルが有罪となった以上、オッピアニクスに対する判決が下されたも同然だと考えない者が、当時いったい誰かいたでしょうか。あの有罪宣告において、ハビトゥスに与えられるはずだった毒薬が調達されたということ以外に、いったい何が判決されたというのでしょう。また、スカマンドルが自らの意志でハビトゥスを殺害しようとしたのだと考えられるような、いささかの疑いが彼に向けられたことがあったでしょうか、あるいは向けられ得たでしょうか。
atque hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existimatione iam, lege et pronuntiatione nondum condemnato tamen habitus Oppianicum reum statim non fecit. voluit cognoscere utrum iudices in eos solos essent severi quos venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia conscientiasque eius modi facinorum supplicio dignas iudicarent. itaque C. Fabricium quem propter familiaritatem Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur reum statim fecit, utique ei locus primus constitueretur propter causae coniunctionem impetravit. hic tum Fabricius non modo ad me meos vicinos et amicos Aletrinatis non adduxit sed ipse eis neque defensoribus uti postea neque laudatoribus potuit.
そして、この裁判が行われ、オッピアニクスは法律や宣告による判決こそまだ受けていなかったものの、事実上も世論においてもすでに有罪とされながらも、ハビトゥスは直ちにオッピアニクスを告発することはしませんでした。彼は、裁判員たちがみずから毒薬を所持していたと発覚した者たちに対してのみ厳格であるのか、それともこのような悪行の謀議や共謀をも極刑に値すると判断するのかを確かめたいと望んだのです。そこで彼は、オッピアニクスとの親交のゆえにあの大罪の共謀者であったと考えていたガイウス・ファブリキウスを直ちに告発し、事件の関連性を理由に彼の審理が最優先で開かれるよう取り計らいました。このときファブリキウスは、私のもとへ我が近隣の友であるアレートリウムの人々を連れてこなかったばかりか、自身も後に彼らを弁護人としても品性証人としても利用することができませんでした。
rem enim integram hominis non alieni quamvis suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam labefactare conari impudentiae. itaque tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius modi ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo ut quaecumque dicendi potestas esset data in honore atque in beneficio ponerent. iam hoc prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur,3 in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur. Nisi forte hoc causae est quod medici nihil praeter artificium, oratores etiam auctoritatem praestare debent.
というのも、縁者でないわけではない人物の、いかに疑わしいとはいえ未確定の事件を弁護することは人情の務めと考えましたが、すでに判決の出た事件を覆そうと試みることは破廉恥であると考えたからです。そこで彼はいまや無策と切迫に追い込まれ、このような事件においてカエパシウス兄弟のもとへと逃げ込みました。彼らは精勤な人々であり、どのような弁論の機会が与えられようとも、それを栄誉であり恩恵であると心得る気質の持ち主でした。そもそも身体の病においては、困難なものであればあるほど、最も名高く優れた医師が求められるのに対し、死刑判決の危難においては、事件が困難であればあるほど、最も拙劣で無名な弁護人が立てられるというのは、ほとんどこの上なく理不尽な仕儀であります。ひょっとして、医師は技術以外の何も提供する必要がないのに対し、弁論家は権威をも示さねばならないという理由によるのでなければですが。
citatur reus, agitur causa; paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannutius; incipit longo et alte petito prooemio respondere maior Caepasius. primo attente auditur eius oratio. erigebat animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia sed defensionis impudentia commoveri. postea quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa addebat etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo faciebat, tamen interdum non defendere sed praevaricari videretur. itaque cum callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: 'respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios variosque casus, respicite C. Fabrici senectutem' — cum hoc 'respicite' ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse. at C. Fabricius a subselliis demisso capite discesserat.
被告が召喚され、審理が始まります。カンヌティウスは、あたかも判決確定済みの事件について論ずるかのようにわずかな言葉で告発します。兄のカエパシウスは、長大で遠回りな導入部をもって答弁を始めます。当初、彼の弁論は注意深く聴かれました。オッピアニクスはすでに打ちひしがれ沈み込んでいた気力を奮い立たせ、ファブリキウス自身も喜んでいました。裁判員たちの心が彼の雄弁によってではなく、弁護の恥知らずさによって揺り動かされているのだということを、彼は理解していなかったのです。彼が事件の本題について語り始めると、事件の中にすでにあった手傷に加えて、みずからも新たな傷口をいくつか付け加えたため、熱心に取り組んではいたものの、時に弁護しているのではなく意図的に敗訴させようとしているかのようにさえ見えました。そうして、自分ではきわめて巧みに語っているつもりになり、技術の奥義からあのこの上なく重々しい言葉を取り出して、「裁判員の皆様、人間の境遇を振り返ってください、不安定で変転きわまりない運命を振り返ってください、ガイウス・ファブリキウスの老年を振り返ってください」と語り――弁論を飾るためにこの「振り返ってください」を幾度も述べたのち、自分自身が振り返りました。ところがガイウス・ファブリキウスは、頭を垂れてすでに席を立ち去っていたのです。
hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus4 causam sibi eripi et se cetera de illo loco 'respicite, iudices' non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur5 et collo obtorto ad subsellia reduceret ut reliqua posset perorare. ita tum Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus. quid est quod iam de Oppianici persona causaque plura dicamus? apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei primus est constitutus. accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nunc omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C. Fabricium conscium malefici condemnarant.
ここで裁判員たちは大笑いし、弁護人は事件を自分の手からもぎ取られたこと、そしてあの「裁判員の皆様、振り返ってください」というくだりの続きを語ることができなくなったことに憤慨し、激怒しました。彼を追いかけて首根っこを締め上げ、残りの結びの弁論を行えるように席へと連れ戻さんばかりの勢いでした。こうしてファブリキウスは、第一には最も重い彼自身の判断によって、第二には法律の力と裁判員たちの評決によって有罪と宣告されたのです。もはやオッピアニクスという人物とその事件について、私たちがこれ以上多くを語る必要があるでしょうか。彼はこれら二つの予備判決によってすでに有罪とされていた折、同じ裁判員たちの前で被告とされたのです。そして、ファブリキウスたちの有罪判決によってオッピアニクスについて判決を下していたまさにその裁判員たちによって、彼の審理は最優先に設定されました。彼はきわめて重大な罪状で告発されましたが、それは私が手短に述べた罪状だけでなく、私が今すべて省く数多くの罪状によってでありました。彼は、オッピアニクスの手先であったスカマンドルと、悪行の共謀者であったガイウス・ファブリキウスを有罪としたまさにあの裁判員たちの前で告発されたのです。
- 55cum in consilium iri oporteret
非人称受動構文。自動詞 eo の受動不定法現在 iri に前置詞句 in consilium(合議・評議へ)が結びつき、「(裁判員たちが)評決に入るべき段階となったとき」を意味する。
- 55de Oppianici sententia
sententia はここでは「投票の票」ではなく、「意見」「指図」「助言」の意(de sententia alicuius: 〜の助言・指示に従って)。直後の clam velle ferri(秘密投票で行われることを望む)の意味上の主語は被告(スカマンドル)だが、その決定がオッピアニクスの指示によるものであったことを示す。
- 57ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur
比例比較構文(ut quisque + 最上級 ... ita + 最上級)。「〜であればあるほど、それだけいっそう〜である」の意を表し、後続の in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur と対比されている。
- 59hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus
歴史的不定法(infinitivus historicus)。ridere, stomachari, ferre がいずれも直説法過去の主動詞のように機能し、法廷での騒然とした情景(裁判員たちの笑いと弁護人の憤激)を生き生きと描写している。主語はそれぞれ iudices と patronus である。
- 59nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur
慣用的な比較・結果構文。nihil / neque quicquam propius factum est quam ut + 接続法 で「〜せんばかりであった」「もう少しで〜するところであった」を意味する。
