- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:33-38
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
オッピアニクスはマギウスの未亡人を金当と結婚で買収して胎児を堕胎させ、さらに青年アスウィウスを計略で暗殺して偽遺言書を作成させたが、共犯者の自白によってその凶行が露見した。
itaque cum hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn. Magius, isque, cum gravi morbo adfectus esset, heredem illum sororis suae filium faceret, amicis adhibitis praesente matre sua Dinaea uxorem suam interrogavit essetne praegnas. quae cum se esse respondisset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam — quae tum ei mulieri socrus erat — quoad pareret habitaret diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et salvum parere posset. itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus esset; ab secundo herede nil legat.1 quid de Oppianico suspicatus sit videtis;
それゆえ、あの青年オッピアニクスの母方の叔父グナエウス・マギウスは、この男の悪癖と大胆さを知っていたため、重い病に侵されて姉妹の子であるかの青年を相続人に指定しようとした際、母ディナエアの立会いのもと友人たちを呼び寄せ、妻に対して身重であるかどうかを問いました。妻が身重であると答えると、自分が死んだ後は出産に至るまで、当時彼女の義母であったディナエアのもとで暮らし、宿した胎児を守り無事に出産できるよう細心の注意を払ってほしいと懇願しました。そして遺言において、もし男子が生まれるならばその息子から支払われる形で、妻に大金を遺贈しました。第二順位の相続人からは何も遺贈しませんでした。彼がオッピアニクスについて何を疑っていたか、諸君にはお分かりでしょう。
quid iudicarit obscurum non est. nam cuius filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit.2 quid Oppianicus fecerit cognoscite ut illum Magium intellegatis non longe animo prospexisse morientem. quae pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus esset, eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis appellanda est. quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur;
彼がどう判断していたかは明白です。というのも、息子のほうを相続人に指名した当の父親を、生まれてくる子らの後見人には指定しなかったからです。死の床にあったかのマギウスが心の中で遠くまで先を見通してはいなかったと諸君が知るために、オッピアニクスが何をしたかをお聞きください。もし男子が生まれるならば息子から支払われるはずとして妻に遺贈されていたかの金を、オッピアニクスは支払期日も到来しておらず義務もないのに、現金で直ちにその妻に支払いました――もしこれを堕胎の報酬ではなく遺贈金の支払いと呼ぶべきであるならばですが。かの女はその対価を受け取り、さらに当時オッピアニクスの帳簿から読み上げられた多くの贈物を受け取って、貪欲さに屈し、夫から託され胎内に宿していたあの希望を、オッピアニクスの凶行へと売り渡したのです。もはやこの破廉恥さには何ものも付け加えられないように思われます。
attendite exitum. quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit, haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico nupsit. quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae.
その結末に御注目ください。夫の懇願により、あの十か月の間は義母の家以外のいかなる家をも知るべきでなかったかの女が、夫の死後五か月目にして当のオッピアニクスに嫁いだのです。この婚姻は長く続きませんでした。というのも、婚姻の尊厳によってではなく、凶行の共謀によって結ばれたものだったからです。
quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit et quam omnium sermone celebrata! fuit Avillius quidam Larino perdita nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum excitandas accommodata. qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tamquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse. ratio excogitata Larini est, res translata Romam; inire enim consilium facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba posse arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam est profectus. hos vestigiis Oppianicus consecutus est. iam ut Romae vixerint, quibus conviviis, quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico3 longum est dicere mihi, praesertim ad alia properanti; exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite.
どうでしょう、裕福な青年であったラリヌムのアスウィウスのあの殺害事件は、事件が起きた当時は極めて明白であり、万人の噂にどれほど上ったことでしょうか。ラリヌムにアウィッリウスという、破滅的な悪徳と極度の貧困に喘ぎ、若者たちの情欲を刺激するのに適したある特技を身につけた男がおりました。彼がおもねりとへつらいによってアスウィウスとの交友に深く入り込むや否や、オッピアニクスは直ちに、攻城兵器を繰り出すかのようにこのアウィッリウスを用いてアスウィウスの若さに付け込み、その父祖伝来の財産を攻略できるのではないかと期待し始めました。計略はラリヌムで練られ、実行の舞台はローマに移されました。人里離れた場所のほうが計画を企てるのは容易であり、人混みのほうがこの種の企てを成し遂げるのに都合がよいと彼らは考えたからです。アスウィウスはアウィッリウスとともにローマへ赴きました。彼らの足跡を追ってオッピアニクスも追随しました。彼らがローマでいかなる生活を送り、いかなる宴会、いかなる醜行、どれほど巨額で放埓な浪費を重ねたか、しかもオッピアニクスがそれを知っていたばかりか、宴会の同席者かつ加担者であったかについて語ることは、とりわけ他の論点へと急ぐ私には長すぎます。この見せかけの親交の結末をお聞きください。
cum esset adulescens apud mulierculam quandam atque ubi pernoctarat ibi diem posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum qui neque Asuvium neque Avillium nossent adducit et illum Asuvium appellat ipse; testamento Asuvi nomine obsignato disceditur. Avillius ilico convalescit; Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur.
青年がある遊女のもとに身を寄せ、夜を明かしたその場所に翌日も滞在していたとき、アウィッリウスは取り決め通りに病気を装い、遺言書を作成したいと言い出しました。オッピアニクスは、アスウィウスもアウィッリウスも知らない署名証人たちを彼のところへ連れて行き、彼自身がアウィッリウスを「アスウィウス」と呼びました。遺言書がアスウィウスの名で封印・署名されると、一同は解散しました。アウィッリウスは即座に回復しました。他方、アスウィウスは、あたかも庭園へ行くかのようにして、そのごく短い時間の間にエスクイリナ門の外にある採砂場へと連れ去られ、殺害されたのです。
qui cum unum iam et alterum diem desideraretur neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q. Manli qui tum erat triumvir constituunt. atque illic continuo nullo teste, nullo indice recentis malefici conscientia perterritus omnia, ut a me paulo ante dicta sunt, exponit Asuviumque a sese consilio Oppianici interfectum fatetur. extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio;
彼がすでに一日、二日と姿を見せず、普段捜索されるような場所にも見当たらず、しかもオッピアニクスがラリヌムの公共広場で、先日自分と友人たちが彼の遺言書に署名したのだと言いふらしていたため、アスウィウスが最後に目撃された日にアウィッリウスが彼と一緒にいたこと、また多くの人にその姿を見られていたことが明白であったことから、アスウィウスの解放奴隷たちと何人かの友人がアウィッリウスに襲いかかり、当時三人官であったクィントゥス・マンリウスの足元に彼を引き据えました。するとそこで彼は直ちに、いかなる証人も告発者もいないまま、犯したばかりの悪行の自覚に怯え、私が先ほど申し上げた通りのすべてを白状し、オッピアニクスの指図によって自分がアスウィウスを殺害したと自白したのです。隠れ潜んでいたオッピアニクスはマンリウスによって家から引きずり出されました。
- 33a filio si qui natus esset; ab secundo herede nil legat
a filio および ab secundo herede における前置詞 ab は「〜によって支払われる義務を負う」という受遺債務の負担者(遺贈の負担義務者)を示すローマ法上の慣用構文(legatum per damnationem において相続人から支払われる意)。
- 34nam cuius filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit
関係代名詞節 cuius filium faceret heredem が主節の指示代名詞 eum より先行して置かれている。接続法過去 faceret は「〜の息子を相続人にしたにもかかわらず(あるいは、するような人物であるのに)」という譲歩的・性格付けのニュアンス、または当時の遺言作成者の思考・意図の内面化を表す。
- 36non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico
esse 動詞の分詞が存在しないことによる名詞・形容詞のみで構成された絶対的奪格構文(名詞的絶対奪格)。「オッピアニクスが知情者であったばかりでなく、客であり協力者でもあった状況で」と状況・付帯状況を表す。
