← キケロ

クルエンティウス弁護

§153-156

ドルスス法案への騎士たちの抵抗と法外適用の拒否

キケロは、かつて騎士たちがドルススの法案に公然と抗議して審問裁判の拡大を拒んだ歴史を引き合いに出し、法が規定していない告発を騎士に拡大することの不当性を説き、クルエンティウスは法的な抗弁に頼ることなく自らの潔白のみによって無罪を証明しようとしていると述べる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§153

​quis enim de homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam? O viros fortis, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M. Druso, tribuno plebis, restiterunt, cum ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat nobilitate, nisi ut ei qui rem iudicassent huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur! tum C. Flavius pusio, Cn. Titinius, C. Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius, ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando,1 sed apertissime repugnarunt, cum et recusarent et palam fortissime atque honestissime dicerent, se potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad honores petendos conferre voluissent. sese vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam, remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse.

実際、共謀や結託をしたという理由で自分が弁明をしなければならなくなると分かっているなら、少しばかり大きな富に恵まれた人物に対して、いったい誰が公正かつ勇敢に判決を下す勇気を持つでしょうか。護民官マルクス・ドルススという最も著名で権勢を誇った人物が、当時のすべての貴族層と結託して、審判を務めた者たちをこのような審問裁判によって法廷に召喚することのみを企てたとき、それに抵抗したローマの騎士たち、彼らこそなんと勇敢な人々であったことでしょう。その時、ローマ国民の支柱たるガイウス・フラウィウス・プシオ、グナエウス・ティティニウス、ガイウス・マエケナス、ならびに同じ身分の他の人々は、拒絶することによって自らに何らかの落ち度を引き受けることになると考えた今のクルエンティウスと同じような行動は取らず、公然と反発しました。彼らは拒絶するとともに、公然と極めて勇敢かつ高潔に述べたのです。もし自らの情熱を名誉ある公職の追求へと注ぎ込むことを望んでいたなら、ローマ国民の審判によって最高の地位へと到達できたはずである、と。公職の生活にどのような華麗さが宿り、どれほどの栄誉があり、いかなる尊厳があるかを自分たちは見て取っていたが、それらを軽蔑したのではなく、自分たちの身分と父祖たちの身分に満足し、妬みの嵐やこのような裁判から遠く離れた平穏で静かなあの生活を追求することを好んだのだ、と。

§154

​aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti petitionem reliquissent manere.2 iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere. senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud exteras nationes nomen et gratia, toga praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summa recte factis maiores nostri praemia tum plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. illi non hoc recusabant ne ea lege accusarentur qua nunc habitus accusatur, quae tunc erat Sempronia, nunc est Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri — sed ne nova lege adligarentur laborabant.

彼らは、公職を追求するために完全な若年期が自分たちに回復されるべきであるか、あるいはそれが不可能である以上、自らが追求して公職への立候補を放棄する根拠となったその生活条件が維持されるべきであると主張しました。数々の危険を理由に公職の栄誉を見送った者たちが、国民の恩恵を奪われていながら、新たな裁判の危険からは免れないというのは不当である、と。元老院議員はこのことに不満を言うことはできない、なぜならその条件が提示された上で立候補を始めたのであり、その厄介さを和らげることができる極めて多くの栄誉、すなわち地位、権威、家庭での華麗さ、外国諸部族の間での名声と信望、縁取りのあるトガ、象牙の椅子、公職の標章、ファスケス、軍隊、軍令権、属州が存在するからである、と。これらすべての事柄において、我々の先祖たちは正しい行いに対しては最大の褒賞を、過ちに対してはより多くの危険が設けられることを望んだのです。彼らは、現在ハビトゥスが告発されているような法律――当時はセンプローニウス法であり、現在はコルネリウス法です――によって告発されることを拒絶していたのではなく(彼らはその法律によって騎士身分が拘束されないことを理解していましたから)、新たな法律によって縛られることのないよう奮闘していたのです。

§155

​habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea lege rationem vitae suae redderet3 qua non teneretur. quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnis ordines quaestio perferatur. interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, vobis rem publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitretur per paucos iudices astringatur.

ハビトゥスは、自分を拘束しない法律によってさえ自らの生活の釈明をすることすら、一度たりとも拒みませんでした。もしその条件があなた方の気に入るものであるなら、我々全員で、この審問裁判が一刻も早く全身分に適用されるよう尽力しようではありませんか。しかし差し当たりは、不死なる神々にかけて、我々は法律によってすべての利益、権利、自由、そしてついには安全を保っているのですから、法律から逸脱しないようにしようではありませんか。それと同時に、ローマ国民が今は別の事柄に携わり、国家と自らの財産をあなた方に委ねて安閑としており、自らが一度も命令したことがなく、また自分は解き放たれて自由であると考えている法律や審問裁判によって、少数の審判人を通じて縛られるのではないかと恐れてもいないということが、どれほど不当であるかを考えようではありませんか。

§156

​agit enim sic causam T. Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis legibus teneri omnibus; vos auditis et attenditis silentio, sicut facere debetis. A. Cluentius, eques Romanus, causam dicit ea lege, qua lege senatores et ei qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam attingere noluerit praesidi nil fuisse.

善良で弁舌に優れた若者ティトゥス・アッティウスは、すべての市民があらゆる法律によって拘束されるとしてこのように弁論を行い、あなた方はなすべき通りに静粛のうちに耳を傾けています。ローマの騎士であるアウルス・クルエンティウスは、元老院議員と公職を務めた者たちのみが拘束されるまさにその法律によって弁明しています。彼ゆえに、拒絶して法律の砦の中に私の弁護の防壁を築くことは、私には許されていないのです。もしクルエンティウスが勝訴したならば、我々があなた方の公平さに依拠して確信している通り、実際にそうであるように、無実のゆえに勝訴したのだと誰もが認めるでしょう。なぜなら彼はそのように弁護されたのであり、彼が触れることを望まなかった法律の中には、何の守りも存在しなかったのですから。

構文注3 件
  1. 153ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando

    ut 節は先行する idem(「同じこと」)の内容を具体的に展開・説明する説明結果節(名詞節)として機能している。奪格の動名詞 recusando は手段または付帯状況を表し、「拒絶することによって/抗弁を申し立てることによって」の意。

  2. 154aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti petitionem reliquissent manere

    直前の dicerent(彼らが述べた)に導かれた間接話法。非人称動詞 oportere(~すべきである)に主語となる不定詞句 sibi... restitui が従い、後半の aut 以下の対等な項として、非人称構文を補うか、あるいは manere を直接の不定詞(主語は eam condicionem vitae)として「その生活条件が維持されるべきである」と続けている。接続法 reliquissent は間接話法内部の従属節による。

  3. 155habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea lege rationem vitae suae redderet

    妨害・拒絶を表す動詞 recusavit に否定(ne... quidem)が伴うため、従属節が quo minus + 接続法 redderet で導かれている。「~することを拒絶する(回避する)」という典型的な拒絶構文で、全体として「自らを拘束しない法律によってさえ自らの生活の釈明をすることすら、一度たりとも拒まなかった」という意味を成す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:153-156