- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:117-121
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは告発側が持ち出す監察官の譴責(nota censoria)を取り上げ、担当監察官らへの友誼と礼敬を示しつつ、監察官の判断は厳密な意味での裁判確定判決(res iudicata)ではなく、法的・政治的に覆されうる道徳的威嚇にすぎないと論じる。
sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversio atque auctoritas censoria. qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba facienda sunt, ut a me cum huiusce periculi tum ceterorum quoque officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. nam mihi cum viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia; cum altero vero, sicuti plerique vestrum sciunt, magnus usus et summa utriusque officiis constituta necessitudo est.
次に、告発者たちが裁判判決と呼び、他方で我々の先祖たちは決して裁判判決とは呼ばず、確定判決と同様に尊重することもなかったもの、すなわち監察官の譴責と権威が問題となります。この件について語り始める前に、私は自らの義務についてごくわずかの言葉を述べておかねばなりません。それは、この被告の危機への配慮だけでなく、他の諸々の義務や友誼への配慮も私によって維持されたと見なされるためです。というのも、私には直近に監察官を務められた高潔なお二方とも友誼があるからです。とりわけ一方の方とは、皆様の多くがご承知のように、親密な交際があり、互いの尽力によって結ばれた至高の深い結びつきがあります。
qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem meam non de illorum facto sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum fidem et diligentiam tum vim animi libertatemque dicendi, ex hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim.1 A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huius defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut amicitia violata esse videatur.
それゆえ、彼らの付記理由について私が語らねばならない事柄が何であれ、私の演説全体が彼らの行為そのものについてではなく監察官制度のあり方についてなされたものと受け止められたいという心情をもって語る所存です。また、私の親しい友人であり、その類まれな徳とローマ人民から授かった最高の栄誉ゆえに私によって敬意を込めて言及されるレントゥルス殿からは、裁判員の皆様、次のことを容易にお許しいただけるでしょう。すなわち、彼自身が友人の危機において誠実さと入念さのみならず不屈の精神と発言の自由を行使することを常としておられる以上、その精神から私に対しても、この被告の危機を考慮するなら看過できないだけの自由を自らに許すことを容認してくださるということです。とはいえ私としても、当然のことながら、すべてを用心深く慎重に語り、この弁護への信義が放棄されたとも、誰かの尊厳が傷つけられたり友誼が損なわれたとも見なされないように努めます。
video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. hic illud primum commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. neque in re nota consumam tempus; exempli causa ponam illud unum, C. Getam, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea factum et, cuius mores erant a censoribus reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset.
そこで裁判員の皆様、私は監察官たちが、あのユーニウスの法廷の特定の裁判員たちに対してまさにその理由を付記したうえで譴責を加えたことを承知しております。ここで私はまず、この国家が監察官の譴責を確定判決と同じように決定的なものとして受け入れたことなど一度もなかったという、万人に共通の事実を提示いたしましょう。周知の事柄に時間を費やすつもりはありません。例としてあのただ一つの事実を挙げましょう。ガイウス・ゲタは、ルキウス・メテッルスとクナエウス・ドミティウス両監察官によって元老院から除名されたにもかかわらず、後に自ら監察官に就任し、かつて監察官からその素行を非難されたその同じ人物が、後にローマ人民の、そして自分を譴責した当人たちの道徳の取り締まりを司ったのです。もし仮にあの譴責が裁判判決と見なされていたならば、破廉恥な裁判で有罪となった他の者たちが永久にすべての栄誉と尊厳を剥奪されるのと同様に、不名誉の烙印を押された人々にも栄誉への道は閉ざされ、元老院議場への復帰も許されなかったはずです。
nunc si quem Cn. Lentuli aut L. Gelli libertus furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem reciperabit; quos autem ipse L. Gellius et Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, ei non modo in senatum redierunt sed etiam illarum ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt. neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset.2 quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est. timoris enim causam, non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt. itaque non solum illud ostendam quod iam videtis, populi Romani suffragiis saepenumero censorias subscriptiones esse sublatas, verum etiam iudiciis eorum qui iurati statuere maiore cum religione et diligentia debuerunt. primum iudices, senatores equitesque Romani, in compluribus iam reis quos contra leges pecunias accepisse subscriptum est3 suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt. deinde praetores urbani qui iurati debent optimum quemque in lectos iudices referre numquam sibi ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt.
現に、もしクナエウス・レントゥルスあるいはルキウス・ゲッリウスの解放奴隷が誰かを窃盗罪で有罪にしたならば、その者はすべての名誉の標章を失い、自らの公的品格の一部をも二度と回復することはないでしょう。しかし、極めて高名にして極めて賢明な人物である二人の監察官、ルキウス・ゲッリウスとクナエウス・レントゥルスご自身が窃盗および不法な金銭受領の名目で烙印を押した者たちは、元老院に復帰しただけでなく、まさにその事柄に関する正式な法廷でも無罪となったのです。我々の先祖は、誰かの社会的評価に関することはおろか、どんなにわずかな金銭的事柄についても、当事者同士の間で合意された者以外の何人をも裁判官とすることを望みませんでした。それゆえ、公職への就任や裁判員への選定、あるいは他者への告発が許されない理由を定めたすべての法律において、この監察官の不名誉という事由は除外されてきたのです。先祖たちは、あの権能に属するのは畏怖の原因であって、生涯にわたる刑罰ではないと定めたかったからです。したがって私は、皆様がすでにご覧になっている事実、すなわち監察官の付記がローマ人民の投票によって幾度となく取り消されてきたという事実を示すのみならず、より大きな敬虔さと入念さをもって判断することを宣誓によって義務づけられていた人々の判決によっても覆されてきたことを示します。第一に、元老院議員およびローマ騎士である裁判員たちは、法律に反して金銭を受け取ったと付記されていた多くの被告人において、監察官の見解よりも自らの誓約に従いました。第二に、宣誓に基づき最善の人物のみを陪審員名簿に登録する義務を負う都市法務官たちも、監察官による不名誉がその職務の妨げとなるべきであるとは決して考えなかったのです。
- 118ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum fidem et diligentiam tum vim animi libertatemque dicendi, ex hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim
関係節 quam... consuevit の先行詞は後続の代名詞 hac であり、名詞 vim animi libertatemque dicendi(あるいは併せて fidem et diligentiam)を受けている。外側の ut 節の動詞 concedat に対して ex hac が「その精神・自由から」という根拠または分量を示し、目的・結果の ut 節が二重に連鎖する複文構造となっている(impetrabo ut... concedat ut...)。
- 120nisi qui inter adversarios convenisset
nisi qui の先行詞 is が省略されている。非人称動詞的に用いられる convenit inter aliquos(両当事者間で合意が成立する)を関係節内の主語 qui に一致させ、「当事者間で合意が成立した者」を意味する構文(個人裁判官・審判人の選定における当事者合意の原則を指す)。
- 121in compluribus iam reis quos contra leges pecunias accepisse subscriptum est
subscriptum est は非人称受動構文で、その真の主語は対格不定詞句 quos... accepisse である。関係代名詞 quos は意味上 accepisse の主語(対格)であり、先行詞 compluribus... reis を受けている(「〜と付記された多くの被告人において」)。非人称動詞に従属する不定詞句の主語が関係代名詞となる構文である。
