- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:57-61
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはガビニウス法案の提出者ガビニウスをポンペイウスの副官に任命することを擁護し、続けてカトゥルスの反対意見(ポンペイウス喪失時の後継者問題や祖法重視)に対し、非常時における柔軟な前例とポンペイウス自身に与えられてきた数々の異例の処置を挙げて論駁する。
quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id quod est verius, ne legaretur A. Gabinius1 Cn. Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui postulat ad tantum bellum legatum quem velit idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est expers esse debet eius imperatoris atque eius exercitus qui consilio ac periculo illius est constitutus? an C.
それゆえ私には、熱望し要求しているグナエウス・ポンペイウスの副官にアウルス・ガビニウスが任命されないようにと、これまで妨害がなされてきたこと――ガビニウスに対してと言うべきか、ポンペイウスに対してと言うべきか、それともより正確にはその双方に対してと言うべきか――がいっそう不当に思われます。これほどの大戦争に自分が望む者を副官として要求しているあの人物が、その獲得に値しないとでもいうのでしょうか、他の者たちが同盟者を略奪し属州を蹂躙するために望んだ者たちを副官として連れて行ったときに。それとも、その法律によってローマ人民とあらゆる民族に安全と威信が確立された当人が、自らの構想と危険によって打ち立てられたかの将軍と軍隊から除外されるべきなのでしょうか。
Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia geritur, in hoc imperatore atque exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse debebat? de quo legando consules spero ad senatum relaturos. qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum; neque me impediet cuiusquam iniquitas quo minus vobis fretus vestrum ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam, de qua, ut ego arbitror, isti ipsi qui minitantur etiam atque etiam quid liceat considerabunt. mea quidem sententia, Quirites, unus A. Gabinius belli maritimi rerumque gestarum Cn. Pompeio socius ascribitur, propterea quod alter uni illud bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit.
それとも、ガイウス・ファルキディウス、クイントゥス・メテッルス、クイントゥス・カエリウス・ラティニエンシス、グナエウス・レントゥルス――敬意を表して彼らの名を挙げますが――は、護民官を務めた翌年には副官になることができたのに、彼ら〔反対派〕はガビニウスただ一人に対してのみこれほど厳格なのでしょうか。彼こそは、ガビニウス法によって遂行されているこの戦争において、あなたがたを通じて彼自身が成立させたこの将軍と軍隊において、とりわけ優先的な権利を有しているべきであるにもかかわらず。彼の副官任命について、私は執政官たちが元老院に提議することを望みます。もし彼らが躊躇したり渋ったりするなら、私自身が提議することを言明します。そして誰の不正も、私があなたがたを恃みとしてあなたがたの権利と恩恵を擁護することを妨げはしないでしょうし、拒否権以外のいかなるものにも耳を貸さないでしょう。もっともその拒否権についても、私の判断では、脅迫しているまさにあの者たち自身が何が法的に許されるかを幾度も熟慮することでしょう。私の意見では、市民諸君、アウルス・ガビニウスただ一人が海戦と輝かしい業績においてグナエウス・ポンペイウスの同僚として認められるのです。なぜなら一方があなたがたの投票によってあの大戦を引き受ける権限をただ一人に委ね、他方が委ねられ引き受けた戦争を完遂したからです。
reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum esset,2 in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso vos spem habituros esse dixistis. etenim talis est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilis quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit. sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui debet summi viri vita atque virtute.
残されているのは、クイントゥス・カトゥルスの権威と意見について語るべきであると思われることです。彼があなたがたに、もしグナエウス・ポンペイウスただ一人にすべてを委ね、万一彼に何事かが生じた場合、誰に希望を託すつもりなのかと問うたとき、あなたがたがほぼ異口同音にまさに彼自身に希望を託すであろうと答えたことで、カトゥルスは自らの武勇と威信の大きな報いを得ました。実のところ、彼は、自らの思慮で導き、清廉さによって保全し、徳によって成し遂げることができないほどの、それほど重大で困難な事柄など何一つないほどの人物です。しかし、まさにこの点において私は彼と最も激しく意見を異にします。すなわち、人間の生命が不確かで短命であればあるほど、不死の神々によって許されている間は、国家はそれだけいっそう最高たる人物の生命と徳を享受すべきであるからです。
at enim ne quid novi fiat3 contra exempla atque instituta maiorum. non dicam hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta duasque urbis potentissimas quae huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno C. Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso Cn. Pompeio in quo novi constitui nihil volt Q. Catulus quam multa sint nova summa Q. Catuli voluntate constituta recordamini.
しかし、先祖の先例や制度に反するいかなる新機軸も設けられてはならない、と言われます。この場で私は、わが先祖が平時には常に慣例に従い、戦時には実利に従ったこと、時代の新たな出来事に常に新たな方針の論理を適応させてきたことを語るつもりはありません。二つの最大の戦争、すなわちポエニ戦争とヒスパニア戦争が一人の将軍によって完遂されたこと、またこの帝国を最も脅かしていた二つの最強の都市、カルタゴとヌマンティアが同じスキピオによって破壊されたことも語りません。近年、帝国の希望が一人のガイウス・マリウスに託され、同じ人物がユグルタと、同じ人物がキンブリ族と、同じ人物がテウトネス族との戦争を指揮するようにあなたがたとあなたがたの父祖によって決定されたことも想起させますまい。クイントゥス・カトゥルスが何の新機軸も導入されることを望んでいないかのグナエウス・ポンペイウスその人において、まさにクイントゥス・カトゥルスの全面的な賛同によっていかに多くの新機軸が設けられたかを思い出してください。
quid tam novum quam adulescentulum privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere? confecit. huic praeesse? praefuit. rem optime ductu suo gerere? gessit. quid tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio gradu longe abesset imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam bellumque in ea provincia administrandum? fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit. quid vero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? at eam quoque rem populus Romanus non modo vidit sed omnium etiam studio visendam et concelebrandam putavit.
一介の私人にすぎない若者が、国家の困難な時期に軍隊を編成することほど前代未聞のことがあるでしょうか。彼は編成しました。この軍を率いることはどうでしょうか。彼は率いました。自らの指揮によって極めて見事に軍務を遂行したことはどうでしょうか。彼は遂行しました。元老院議員の年齢から遠く離れている極めて若い人物に、最高指揮権と軍隊が与えられ、シキリアとアフリカが委託され、その属州において戦争が指揮されることほど慣例に反することがあるでしょうか。彼はこれらの属州で無比の潔白さ、重厚さ、武勇を示し、アフリカでの最大の戦争を完遂し、勝利を収めた軍隊を帰還させました。また、ローマの騎士が凱旋式を挙行することほど前代未聞のことがあったでしょうか。しかしローマ人民はそのような事態をも目撃しただけでなく、万人の熱意をもって見届け祝賀されるべきものと見なしたのです。
- 57obtrectatum esse adhuc, ... ne legaretur A. Gabinius
非人称受動構文 obtrectatum esse(妨害されたこと)に、妨害や阻止を表す動詞に後続する ne 節(接続法未完了過去 legaretur)が接続している。全体として quo mihi etiam indignius videtur の主語となる事実を表す。
- 59si quid eo factum esset
動詞 fieri と奪格名詞・代名詞(eo)の組み合わせによる「〜の身に何かが起こる/〜がどうにかなる」という成句的表現。間接話法(cum ex vobis quaereret...)内の条件節であるため、接続法過去完了 factum esset が用いられている。
- 60at enim ne quid novi fiat
at enim は対戦相手の反論を提示する慣用語法。ne quid novi fiat は禁止または警戒・配慮(cavendum est 等の省略)を表す接続法現在節で、「先祖の先例に反する新機軸など設けてはならない(という懸念・反対がある)」という仮想的反論を直接的に要約・導入している。
