- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:40-44
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、ポンペイウスの卓越した自制心・誠実さ・人間味といった徳目を称賛し、かつてない彼の威信の大きさと軍事的・経済的影響力を根拠に、彼への最高指揮権付与の必然性を論じる。
age vero, ceteris in rebus quae sit temperantia considerate. Vnde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eae res quae ceteros remorari solent non retardarunt. non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit.1
さあ、他の事柄における彼の自制心がいかなるものかを考察してください。あの並外れた迅速さと信じがたい航程が、どこから生み出されたとお考えですか。卓越した漕ぎ手の力や前代未聞の操舵術、あるいは何か新しい風が、彼をこれほど迅速に最果ての地へ運んだのではなく、他者を遅らせる常である事柄が彼を引き留めなかったのです。貪欲が既定の針路から何らかの略奪へ彼を呼び寄せることもなく、情欲が快楽へ、風光明媚が享楽へ、都市の名声が見物へ、最後には労苦そのものが休息へと彼を誘うこともありませんでした。挙げ句の果てに、他者が持ち去るべきものとみなすギリシアの諸都市の彫像や絵画、その他の装飾品を、彼は自分が見るべき価値さえあるとは考えませんでした。
itaque omnes nunc in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit; nunc intellegunt non sine causa maiores suos tum cum ea temperantia magistratus habebamus servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse videatur.
したがって今やそれらの地のすべての人々は、グナエウス・ポンペイウスを、この都市から派遣された誰かとしてではなく、天から舞い降りた誰かのように仰ぎ見ています。今や彼らは、かつてこれほどの自制心を持ったローマ人が存在したのだとようやく信じ始めています。それはいまや外国諸国民には信じがたく、誤って記憶に伝えられたものと思われていたのです。今やあなたがたの帝国の輝きが彼ら諸民族に光をもたらし始めました。今や彼らは、かつてわれわれがそのような節度ある政務官を戴いていた時代に、自分たちの先祖が他者を支配することよりもローマ人民に仕えることを望んだのは故なきことではなかったのだと理解しています。さらに、私人たちの彼への謁見がいかに容易で、他者からの不正に対する訴えがいかに自由であるかは、尊厳において第一人者たちを凌駕するこの人物が、近づきやすさにおいては最下層の者と同等であると見なされるほどであると伝えられています。
iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos, Quirites, hoc ipso ex loco saepe cognostis. fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint?2 humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint. et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum permittendum sit qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur?
また、彼がいかに熟慮に富み、いかに演説の重みと弁舌の豊かさに優れているか――そのこと自体に将軍としての威厳が宿っているのですが――は、市民諸君、あなたがたがまさにこの場所から度々知るところでありました。一方、彼の信義については、あらゆる部族のすべての敵が最も神聖なものと判断したほどであるのに、同盟者たちの間ではどれほど高く評価されているとお考えですか。さらに人間味にかけては、敵が戦いにおいては彼の武勇を恐れたのと、敗北したのちは彼の寛容さを慕ったのと、どちらが強かったか言うに窮するほどであります。そして、われわれの記憶にあるすべての戦争を終結させるためにある神意によって生まれたと見なされるこの人物に、この大戦を委ねるべきであることに、誰が疑いを抱くでしょうか。
et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re idem ille imperator plurimum possit. vehementer autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus ut aut metuant aut contemnant aut oderint aut ament opinione non minus et fama quam aliqua ratione certa commoveri? quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit, cuius res gestae pares? de quo homine vos, id quod maxime facit auctoritatem, tanta et tam praeclara iudicia fecistis?
そして、戦争を指導し軍事的統帥権を行使するにあたっては威信もまた大きな力を持つ以上、まさにこの事柄においてあの同一の将軍が最大の力を行使しうることは、誰にとっても疑いようがありません。また、敵や同盟者がわが将軍たちについてどう考えているかが戦争の指導に極めて重大に関わることは、誰が知らないでしょうか。これほどの事態において、人々が恐れ、あるいは軽蔑し、あるいは憎み、あるいは愛するにあたって、確固たる理性によってと同じくらい風評や世評によって動かされることを、われわれは知っているのですから。それでは、全地上においてかつていかなる名がこれより輝かしく、誰の業績がこれに匹敵したでしょうか。威信を最も生み出すものである、これほど偉大で卓越した判断を、あなたがたはいかなる人物について下したでしょうか。
an vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo non illius diei fama pervaserit, cum universus populus Romanus referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem depoposcit? itaque ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum auctoritas valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur. qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator,3 tanta repente vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine quantam vix in summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset.
それとも、フォーラムが埋め尽くされ、この場所を見渡せるすべての神殿が満員となるなか、全ローマ人民がすべての民族に共通の戦争のためにグナエウス・ポンペイウス一人を将軍として強く要求したあの日の噂が、届かなかったほど見捨てられた海岸がどこかにあるとお考えですか。したがって、多くを語ることも、他者の実例によって戦争において威信がいかに重要であるかを裏付けることもせず、まさにこのグナエウス・ポンペイウス自身からすべての卓越した事績の実例を取り上げることにしましょう。彼があなたがたによって海戦の将軍に任命されたまさにその日、一人の人物への希望と名声によって、極度の食糧難と穀物高騰から、畑が豊穣を極めるなかでの長きにわたる平和でさえ辛うじて生み出し得たかどうかの凄まじい廉価が、突如としてもたらされたのです。
- 40ea sibi ille ne visenda quidem existimavit
visenda [esse](動形容詞構文・義務/受動)に伴う与格 sibi は行為者の与格(dativus auctoris)であり、「彼によって見られるべきもの」すなわち「彼が見るべきもの」を表す。主語 ille(ポンペイウス)と同一指示対象であるため再帰代名詞 sibi が用いられている。
- 42fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint?
quantam... quam は相関的に機能している。関係節内の接続法 iudicarint(= iudicaverint, 完了接続法)は、先行詞の度合いの大きさを説明する結果・限定、あるいは「すべての敵が最も神聖と判定したほどであるのに(同盟者の間ではどれほど高く評価されていると思うか)」という理由・対比を表す接続法節として読まれる。
- 44qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator
接続関係詞 qui と関係副詞/代名詞節 quo die... が組み合わさったラテン語特有の連結構文。先行詞となる日(eo die)が関係節内に名詞 die として繰り込まれており、「彼が(qui)、あなたがたによって〜任命されたその日に(quo die...)」という構造をなす。主節の主語は qui ではなく、名詞句 tanta repente vilitas である。
