← キケロ

カエキナ弁護

§57-61

禁止命令の諸要件と公平に基づく解釈

弁論者は法務官の禁止命令の文言(「管理人」「集められた人々」「武装した人々」)を取り上げ、字句に固執する形式的解釈を批判し、暴力的排除の実態と公平の精神に従って解釈されるべきであると論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§57

​de liberis autem quisquis est, procuratoris nomine appelletur; non quo omnes sint aut appellentur procuratores qui negoti nostri aliquid gerant,1 sed in hac re cognita sententia interdicti verba subtiliter exquiri omnia noluerunt. non enim alia causa est aequitatis in uno servo et in pluribus, non alia ratio iuris in hoc genere dumtaxat, utrum me tuus procurator deiecerit, is qui legitime procurator dicitur, omnium rerum eius qui in Italia non sit absitve rei publicae causa quasi quidam paene dominus, hoc est alieni iuris vicarius, an tuus colonus aut vicinus aut cliens aut libertus aut quivis qui illam vim deiectionemque tuo rogatu aut tuo nomine fecerit.

他方、自由人のうち誰であれ関与した者は、「管理人」の名称で呼ばれるべきです。われわれの用件のいくらかを処理するすべての者が管理人であるとか、そう呼ばれるべきだというのではなく、この問題において禁止命令の趣旨が理解された以上、すべての文言を細かく穿鑿されることを法務官たちが望まなかったからです。というのも、一人の奴隷における場合と多数の奴隷における場合とで公平の理由は異ならず、少なくともこの種の事案においては、法的な意味で「管理人」と呼ばれる者——すなわちイタリアにいないか、あるいは公務で不在である者の全財産を管理する、いわばほとんど所有者同然の、他人の権利の代行者——が私を排除したのか、それともあなたの小作人、隣人、クリエンス、解放奴隷、あるいはあなたの頼みやあなたの名においてあの暴力と排除を行ったその他の誰かが私を排除したのかによって、法の理拠が異なることはないからです。

§58

​qua re, si ad eum restituendum qui vi deiectus est eandem vim habet aequitatis ratio, ea intellecta certe nihil ad rem pertinet quae verborum vis sit ac nominum. tam restitues si tuus me libertus deiecerit nulli tuo praepositus negotio, quam si procurator deiecerit; non quo omnes sint procuratores qui aliquid nostri negoti gerunt, sed quod hoc in hac re quaeri nihil attinet. tam restitues si unus servolus, quam si familia fecerit universa; non quo idem sit servolus unus quod familia, verum quia non quibus verbis quidque dicatur quaeritur, sed quae res agatur. etiam, ut longius a verbo recedamus, ab aequitate ne tantulum quidem, si tuus servus nullus fuerit et omnes alieni ac mercennarii, tamen ei ipsi tuae familiae genere et nomine continebuntur.

それゆえ、暴力によって排除された者を原状回復させることに対して公平の理拠が同一の効力をもつのであれば、それが理解された以上、言葉や名称の字義が何であるかは問題とまったく無関係です。あなたの解放奴隷であなたのいかなる用件も任されていない者が私を排除した場合でも、管理人が排除した場合とまったく同様に、あなたは原状を回復しなければなりません。われわれの用件のいくらかを処理する者が皆管理人であるというのではなく、この問題においてそれを問い質すことは何の役にも立たないからです。一人の奴隷が行った場合でも、家族全員が行った場合とまったく同様に、あなたは原状を回復しなければなりません。一人の奴隷が家族全体と同じであるというのではなく、いかなる言葉で何が述べられているかではなく、何が実際に行われたかが問われているからです。さらに、言葉からは遠く離れつつも公平からは微塵も離れない解釈をとるならば、あなた自身の奴隷が一人もおらず、全員が他人の奴隷や雇われ人であったとしても、その者たち自身があなたの「家族」という範疇と名称に含まれることになります。

§59

​Perge porro hoc idem interdictum sequi. ' "hominibvs coactis." ' neminem coegeris, ipsi convenerint sua sponte; certe cogit is qui congregat homines et convocat; coacti sunt ei qui ab aliquo sunt unum in locum congregati. si non modo convocati non sunt, sed ne convenerunt quidem, sed ei modo fuerunt qui etiam antea non vis ut fieret, verum colendi aut pascendi causa esse in agro consuerant, defendes homines coactos non fuisse, et verbo quidem superabis me ipso iudice, re autem ne consistes quidem ullo iudice. vim enim multitudinis restitui voluerunt, non solum convocatae multitudinis; sed, quia plerumque ubi multitudine opus est homines cogi solent, ideo de coactis compositum interdictum est; quod etiam si verbo differre videbitur, re tamen erit unum et omnibus in causis idem valebit, in quibus perspicitur una atque eadem causa aequitatis. ' "armatisve." ' quid dicemus?

さらに進んで、この同じ禁止命令を読み進めてみなさい。「人々を集めて」。仮にあなたが誰も集めず、彼ら自身の自発的な意思で集まってきたとしましょう。確かに「集める」とは、人々を集合させ召集する者の行為であり、「集められた」とは、何者かによって一箇所に集められた人々のことです。もし彼らが召集されなかったばかりか、集まりさえせず、以前から暴力を振るうためではなく耕作や放牧のためにその土地にいることが常であったような人々だけであったならば、あなたは人々は集められていなかったと弁護するでしょう。そして言葉においては、私自身が裁判人であってもあなたは私に勝つでしょうが、実態においては、いかなる裁判人の前でもあなたは立ちゆかないでしょう。法務官たちは人数の多さによる暴力に対して原状回復がなされることを望んだのであって、召集された人数の多さだけを望んだのではないからです。しかし、人数の多さが必要とされるところでは大抵人々が集められるのが常であるため、そのゆえに「集められた」という文言で禁止命令が起草されたのです。それは言葉においては異なるように見えるとしても、実態においては同一であり、単一かつ同一の公平の理由が見て取れるすべての事案において同じ効力をもちます。「あるいは武装した[人々によって]」。われわれは何と言うべきでしょうか。

§60

​armatos, si Latine loqui volumus, quos appellare vere possumus? opinor eos qui scutis telisque parati ornatique sunt. quid igitur? si glebis aut saxis aut fustibus aliquem de fundo praecipitem egeris iussusque sis, quem hominibus armatis deieceris, restituere, restituisse te dices? verba si valent, si causae non ratione sed vocibus ponderantur, me auctore dicito.2 vinces profecto non fuisse armatos eos qui saxa iacerent quae de terra ipsi tollerent, non esse arma caespites neque glebas; non fuisse armatos eos qui praetereuntes ramum defringerent arboris; arma esse suis nominibus alia ad tegendum, alia ad nocendum; quae qui non habuerint, eos inermos fuisse vinces.

もしラテン語を話そうとするなら、われわれは誰を真に「武装した者」と呼ぶことができるでしょうか。私の考えでは、盾や槍を身構え装備した人々のことです。ではどうなのでしょうか。もし土塊や石や棍棒によって誰かを農場から追い落とし、武装した人々によって排除した者を原状回復せよと命じられた場合、あなたは原状を回復したと言うのでしょうか。もし言葉が効力をもち、訴訟が理拠によってではなく語句によって判断されるというのなら、私の保証つきでそう言うがよいでしょう。大地から自ら拾い上げた石を投げつけた人々は武装していなかったこと、芝土や土塊は武器ではないこと、通りがかりに木の枝をへし折った人々は武装していなかったこと、それぞれの名称において武器とは防護のためのものと危害を加えるためのものとがあり、これらを持たなかった者たちは丸腰であったことを、あなたは確かに論証し勝ちを収めるでしょう。

§61

​verum si quod erit armorum iudicium, tum ista dicito; iuris iudicium cum erit et aequitatis, cave in ista tam frigida, tam ieiuna calumnia delitiscas.3 non enim reperies quemquam iudicem aut recuperatorem qui, tamquam si arma militis inspicienda sint, ita probet armatum; sed perinde valebit quasi armatissimi fuerint, si reperientur ita parati fuisse ut vim vitae aut corpori potuerint adferre.

しかし、もし武具に関する裁判があるなら、その時にそれらの議論を口になさい。法と公平の裁判である時には、そのように寒々しく貧相な詭弁の背後に隠れ籠もることのないようにしなさい。兵士の武具を検査しなければならないかのようにして武装しているかを判定するような裁判人や審理員は、一人も見つからないはずだからです。そうではなく、生命や身体に暴力を加えることができるように備えていたと認められるなら、最大限に重武装していたのとまったく同様に扱われることになるのです。

構文注3 件
  1. 57non quo omnes sint aut appellentur procuratores qui negoti nostri aliquid gerant

    non quo + 接続法は「〜だからというのではない」と否定・拒絶された理由を表し、直後の sed ... noluerunt(直説法完了)と対比される。

  2. 60me auctore dicito

    me auctore は名詞と代名詞からなる独立奪格で「私の承認・勧めで」「私が後ろ盾になって」の意。dicito は未来命令形(三人称単数または二人称単数)で、ここでは対手に対する強い皮肉を帯びた勧告を表す。

  3. 61cave in ista tam frigida, tam ieiuna calumnia delitiscas

    cave + 接続法現在(delitiscas)は ne を伴わずに直接否定命令・強い警告を表す構文(「〜するな」「〜しないよう用心せよ」)。語義通りの「身を潜める」から法的な詭弁に逃げ込む比喩となっている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:57-61