- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:23-27
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
法務官ドラベルラが「武装集団による暴力」の告示を発して誓約訴訟が提起された経緯を踏まえ、キケロは相手方アイブティウス自身の自白と彼が呼んだ証人たちの証言を検証し、相手方の主張自身が武装実力行使の事実を立証していると論じる。
his rebus ita gestis P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, "de vi hominibvs ar" "matis" sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret.1 restituisse se dixit. sponsio facta est. hac de sponsione vobis iudicandum est. maxime fuit optandum Caecinae, recuperatores, ut controversiae nihil haberet,2 secundo loco ut ne cum tam improbo homine, tertio ut cum tam stulto haberet. etenim non minus nos stultitia illius sublevat quam laedit improbitas. improbus fuit, quod homines coegit, armavit, coactis armatisque vim fecit. laesit in eo Caecinam, sublevat ibidem; nam in eas ipsas res quas improbissime fecit testimonia sumpsit et eis in causa testimoniis utitur.
これらの事態がこのように生じた後、法務官プブリウス・ドラベルラは慣例に従い、いかなる抗弁の除外条項も付さずに「武装した者たちによる暴力について」の告示を発し、ただ、追い出した場所へ原状回復せよと命じました。かの男は原状回復したと主張しました。誓約が結ばれました。あなたがたはこの誓約について審判しなければならないのです。審理人諸氏、カエキナにとって最も望ましかったのは、いかなる紛争も抱えないことでした。次には、これほど不届きな男を相手にしないこと、第三には、これほど愚かな男を相手にすることでした。というのも、かの男の愚鈍さは、その不届きさが我々に害を与えたのと劣らず、我々を助けてくれているからです。男は、人々を糾合し、武装させ、糾合・武装させた者たちによって暴力を振るったという点で不届きでした。その点において彼はカエキナを害しましたが、まさに同じ点において〔彼を〕助けています。なぜなら、自らが最も不届きにも行ったまさにそれらの事柄について自ら証言を集め、訴訟においてそれらの証言を用いているからです。
itaque mihi certum est, recuperatores, ante quam ad meam defensionem meosque testis venio, illius uti confessione et testimoniis; qui confitetur atque ita libenter confitetur ut non solum fateri sed etiam profiteri videatur, recuperatores: 'convocavi homines, coegi, armavi, terrore mortis ac periculo capitis ne accederes obstiti; ferro,' inquit, 'ferro'—et hoc dicit in iudicio—'te reieci atque proterrui.' quid? testes quid aiunt? P. Vetilius, propinquus Aebuti, se Aebutio cum armatis servis venisse advocatum. quid praeterea? fuisse compluris armatos. quid aliud? minatum esse Aebutium Caecinae. quid ego de hoc teste dicam nisi hoc, recuperatores, ut ne idcirco minus ei credatis quod homo minus idoneus habetur, sed ideo credatis quod ex illa parte id dicit quod illi causae maxime sit alienum?3 A.
ですから審理人諸氏、私が自らの弁護と自らの証人たちへと移る前に、かの男の自白と証言を利用することを決意しております。彼は自白しており、しかもあまりに喜んで自白しているため、単に認めているだけでなく公然と誇示しているようにさえ見えます、審理人諸氏。「私は人を呼び集め、糾合し、武装させ、死の恐怖と生命の危険によってお前が近づかないよう立ちはだかった。剣によって」と彼は言います、「剣によって」――しかも法廷でこう述べているのです――「お前を退け、恐怖で追い払ったのだ」と。では、証人たちは何と言っているでしょうか。アイブティウスの親族プブリウス・ウェティリウスは、武装した奴隷たちを引き連れてアイブティウスの援助者としてやって来たと述べています。さらに他には何と言っていますか。武装した者が大勢いたと。他に何と言っていますか。アイブティウスがカエキナを脅迫したと。審理人諸氏、この証人について私は何を言うべきでしょうか。彼があまり適格でない人物と見なされているからといって彼を信用しないのではなく、相手側から出た者でありながら相手側の主張に最も不利なことを述べているからこそ信用してほしい、とだけ申しておきましょう。
Terentius, alter testis, non modo Aebutium sed etiam se pessimi facinoris arguit. in Aebutium hoc dicit, armatos homines fuisse, de se autem hoc praedicat, Antiocho, Aebuti servo, se imperasse ut in Caecinam advenientem cum ferro invaderet. quid loquar amplius de hoc homine? in quem ego hoc dicere, cum rogarer a Caecina, numquam volui, ne arguere illum rei capitalis viderer, de eo dubito nunc quo modo aut loquar aut taceam,4 cum ipse hoc de se iuratus praedicet.
もう一人の証人アウルス・テレンティウスは、アイブティウスだけでなく自分自身をも極悪非道な犯罪で告発しています。アイブティウスに対しては、武装した男たちがいたと述べる一方、自分自身については、近づいてくるカエキナに剣をもって襲いかかるようアイブティウスの奴隷アンティオクスに命じたと言明しているのです。この男について私はこれ以上何を語るべきでしょうか。カエキナから頼まれた時でさえ、彼を死刑に値する罪で告発しているように見えまいとして、彼に対してこのことを決して口にしたくなかったのですが、その人物について、彼自身が宣誓したうえで自らについてこれを言明している今、私はいかに語るべきか、あるいはいかに沈黙すべきか迷うほどです。
deinde L. Caelius non solum Aebutium cum armatis dixit fuisse compluribus verum etiam cum advocatis perpaucis eo venisse Caecinam. de hoc ego teste detraham? cui aeque ac meo testi ut credatis postulo. P. Memmius secutus est qui suum non parvum beneficium commemoravit in amicos Caecinae, quibus sese viam per fratris sui fundum dedisse dixit qua effugere possent, cum essent omnes metu perterriti. huic ego testi gratias agam, quod et in re misericordem se praebuerit et in testimonio religiosum.
続いてルキウス・カエリウスは、アイブティウスが大勢の武装した者たちとともにいただけでなく、カエキナはごく少数の援助者たちを連れてその場に来ていたと述べました。私がこの証人の価値を落とそうとするでしょうか。むしろ私自身の証人と同様に彼を信用してくださるよう求めます。プブリウス・メンミウスがこれに続き、カエキナの友人たちに対して自分が施した少なからぬ恩恵を語りました。皆が恐怖に慄いていた際、逃走できるようにと自分の兄弟の農地を通る道を彼らに提供したと述べたのです。この証人に対して私は感謝を捧げましょう。実際の場では慈悲深い姿を示し、証言においては誠実さを示してくれたからです。
A. Atilius et eius filius L. Atilius et armatos ibi fuisse et se suos servos adduxisse dixerunt; etiam hoc amplius: cum Aebutius Caecinae malum minaretur, ibi tum Caecinam postulasse ut moribus deductio fieret. hoc idem P. Rutilius dixit, et eo libentius dixit ut aliquando in iudicio eius testimonio creditum putaretur. duo praeterea testes nihil de vi, sed de re ipsa atque emptione fundi dixerunt; P. Caesennius, auctor fundi, non tam auctoritate gravi quam corpore, et argentarius Sex. Clodius cui cognomen est Phormio, nec minus niger nec minus confidens quam ille Terentianus est Phormio, nihil de vi dixerunt, nihil praeterea quod ad vestrum iudicium pertineret.
アウルス・アティリウスとその息子ルキウス・アティリウスは、そこに武装した者たちがいたこと、そして自分たち自身の奴隷を連れて行ったことを述べました。さらに加えてこう述べています。アイブティウスがカエキナに危害を加えると脅していた際、その時その場でカエキナは慣例に従って立ち退き手続きが行われることを要求した、と。プブリウス・ルティリウスもこれと同じことを述べました。そして、一度でも法廷で自分の証言が信用されたと見なされるようにと、いっそう喜んでそう述べたのです。これらに加え、二人の証人は暴力については何も語らず、事柄そのものと農地の購入について語りました。権威において重厚というよりはその体躯において重厚な、農地の保証人プブリウス・カエセンニウス、そして、あのテレンティウスの喜劇のフォルミオに劣らず腹黒く、劣らず厚顔な、フォルミオという添え名を持つ銀行家セクストゥス・クロディウスです。彼らは暴力については何も語らず、その他にもあなたがたの審判に関わることは一切語りませんでした。
- 23sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret
通常の暴力告示(民事的な実力排除に対する告示)では先行占有の瑕疵(暴力・横領・仮使用)に関する抗弁条項が付加されるのに対し、武装集団による暴力(de vi armata)に対する告示には抗弁が一切付されない(sine ulla exceptione)。tantum ut は限定詞 tantum に内容規定の接続詞 ut が結合したもので、「〜することのみを[命じた]」を表す。
- 23ut controversiae nihil haberet, secundo loco ut ne cum tam improbo homine, tertio ut cum tam stulto haberet
非人称表現 maxime fuit optandum の意味上の主語となる名詞節が ut により導かれている。第2節では haberet と目的語(controversiam)が、第3節では目的語(controversiam)が省略された簡略構文となっており、secundo loco では否定の ut ne が、tertio では肯定の ut が用いられて順位付けを整然と対比している。
- 24ut ne idcirco minus ei credatis quod homo minus idoneus habetur, sed ideo credatis quod ex illa parte id dicit quod illi causae maxime sit alienum
直前の quid ego de hoc teste dicam nisi hoc の指示代名詞 hoc を具体的に展開する説明的名詞節(ut... credatis...)。ne idcirco... quod...(〜という理由で...ないように)と sed ideo... quod...(まさに〜という理由で...するように)が対照相関を成している。関係節内の接続法 sit は、証言の内容が相手方の訴因に敵対的・不利であるという客観的必然性あるいは話者による主観的理由付けを表す。
- 25in quem ego hoc dicere, cum rogarer a Caecina, numquam volui, ne arguere illum rei capitalis viderer, de eo dubito nunc quo modo aut loquar aut taceam
前置詞句 in quem が文頭に置かれて先行詞テレンティウスを主題化し、時間節や目的節が挿入された後、主動詞 dubito に伴う前置詞句 de eo によって同じ人物が改めて受け直されている(倒置・再述構造)。間接疑問節 quo modo aut loquar aut taceam の動詞は熟慮・逡巡を表す接続法現在(審議の接続法)である。
