- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.2.7-2.2.12
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはシキリア人の昔ながらの実直さとローマへの忠誠を称え、彼らが耐え忍んできた歴史に触れつつ、ウェッレスの度を越した悪行によりやむなく公的告発と支援要請に至った経緯、および現地の新旧役人たちによる徹底した妨害工作を告発する。
et quoniam quasi quaedam praedia populi Romani sunt vectigalia nostra atque provinciae, quem ad modum vos propinquis vestris praediis maxime delectamini, sic populo Romano iucunda suburbanitas est huiusce provinciae. iam vero hominum ipsorum, iudices, ea patientia virtus frugalitasque est ut proxime ad nostram disciplinam illam veterem, non ad hanc quae nunc increbruit videantur accedere: nihil ceterorum simile Graecorum, nulla desidia, nulla luxuries, contra summus labor in publicis privatisque rebus, summa parsimonia, summa diligentia. sic porro nostros homines diligunt ut iis solis neque publicanus neque negotiator odio sit.
そして、我々の属州や租税収入がいわばローマ市民の私有地のようなものである以上、諸君が近郊の領地に最大の歓びを覚えるのと同様に、ローマ市民にとってもこの属州の近郊性は喜ばしいものなのです。さらにまた裁判員諸君、人々そのものの忍耐強さ、美徳、質素さは、現今広まっている流儀ではなく、我らのあの昔ながらの規範に極めて近く思われるほどです。他のギリシア人には少しも似ておらず、怠惰もなく、放縦もなく、それどころか公私の事柄における絶大な勤勉、絶大な倹約、絶大な入念さが見られます。さらに彼らは我ら同胞を愛するあまり、彼らにとってのみ徴税請負人も商人もうとまれることがありません。
magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum tulerunt ut numquam ante hoc tempus ad aram legum praesidiumque vestrum publico consilio confugerint, tametsi et illum annum pertulerant qui sic eos adflixerat ut salvi esse non possent, nisi C. Marcellus quasi aliquo fato venisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae constitueretur, et post M. Antoni infinitum illud imperium senserant. sic a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos esse beneficia ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas putarent.
一方で彼らは、我が国の多くの政務官たちの不正に耐えてきたため、今度より前には法の祭壇や諸君の保護へと公的な決議によって逃れ寄ることは一度もありませんでした。もっとも、彼らは、ガイウス・マルケッルスがあたかも何らかの運命によって到来し、同じ家系から二度にわたってシキリアの救済が確立されることにならなければ生き延びられなかったほどに彼らを打ちのめしたあの年をも耐え忍び、その後のマルクス・アントニウスのあの無限の命令権の重圧をも経験していたのです。ローマ市民のシキリア人に対する恩恵はかくも大きく、我ら同胞の不正でさえ忍従すべきであると、彼らは先祖たちからそのように教え継いできたのです。
in neminem civitates ante hunc testimonium publice dixerunt; hunc denique ipsum pertulissent, si humano modo, si usitato more, si denique uno aliquo in genere peccasset. sed cum perferre non possent luxuriem, crudelitatem, avaritiam, superbiam, cum omnia sua commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius scelere ac libidine perdidissent, hoc statuerunt, aut illius iniurias per vos ulcisci ac persequi, aut, si vobis indigni essent visi quibus opem auxiliumque ferretis,1 urbis ac sedes suas relinquere, quandoquidem agros iam ante istius iniuriis exagitati reliquissent.
この男以前には、諸都市が公的に誰に対しても証言したことはありませんでした。もし人間的なやり方で、通常の習わしで、あるいは要するに何らかの単一の分野で罪を犯したのであれば、結局はこの男のことさえ耐え忍んでいたでしょう。しかし、放縦、残酷、強欲、傲慢に耐えることができず、元老院とローマ市民による自らのあらゆる便宜、権利、恩恵を一人の人間の犯罪と情欲によって奪い去られたとき、彼らはこう決意したのです。諸君の手を通じてあの男の不正に復仇を遂げ追及するか、あるいは、もし自分たちが諸君にとって助けと支援をもたらすに値しない者とみなされるならば、あの男の不正に追い立てられて耕作地をすでに以前から捨て去っていた以上、都市と自らの居所をも放棄するか、いずれかであると。
hoc consilio ab L. Metello legationes universae petiverunt ut quam primum isti succederet, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis deplorarunt, hoc commoti dolore postulata consulibus, quae non postulata sed in istum crimina viderentur esse, ediderunt. fecerunt etiam ut me, cuius fidem continentiamque cognorant, prope de vitae meae statu dolore ac lacrimis suis deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea longissime ratio voluntasque abhorrebat; quamquam in hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam accusationis suscepisse videor.
この決意のもとに、全使節団がルキウス・メテッルスに対し、一刻も早くあの男の後任となるよう請願しました。この思いをもって、彼らは自らの悲惨について保護者たちのもとで幾度も嘆き悲しみました。この苦痛に突き動かされて、彼らは執政官たちに対して請願を提出しましたが、それは請願というより、あの男への告発と見えるほどでした。彼らはまた、その信義と自制が彼らに知られていた私を、自らの苦痛と涙によってほとんど私の生活のあり方から逸脱させ、あの男を告発するよう仕向けました。私の人生方針や願望は告発からは最もかけ離れたものであったにもかかわらずです。もっとも私は、この訴訟において告発というよりははるかに弁護の役目を多く引き受けたように自ら思われますが。
postremo ex tota provincia homines nobilissimi primique publice privatimque venerunt, gravissima atque amplissima quaeque civitas vehementissime suas iniurias persecuta est. at quem ad modum, iudices, venerunt? videor enim mihi iam liberius apud vos pro Siculis loqui debere quam forsitan ipsi velint: saluti potius eorum consulam quam voluntati. ecquem existimatis umquam ulla in provincia reum absentem contra inquisitionem accusatoris tantis opibus, tanta cupiditate esse defensum? quaestores utriusque provinciae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihi praesto fuerunt:
最後に、属州全体から最も名高く最も有力な人々が公私にわたってやって来ました。最も重要で広大な都市のそれぞれが、最も激しく自らの不正被害を追及したのです。しかし裁判員諸君、彼らはどのような状況でやって来たでしょうか。というのも、私には今や、シキリア人たちのために、あるいは彼ら自身が望む以上に率直に諸君の前で発言すべきであると思われるからです。彼らの願望よりもむしろ彼らの安全に配慮いたしましょう。かつていかなる属州において、不在の被告が、告発者の調査尋問に対抗してこれほどの資力とこれほどの執念をもって弁護された例があったと諸君はお考えでしょうか。あの男が法務官であったときの双方の属州の財務官たちが、ファスケスを伴って私の前に立ちはだかりました。
his porro qui successerunt, vehementer istius cupidi, liberaliter ex istius cibariis tractati, non minus acres contra me fuerunt. videte quid potuerit qui quattuor in una provincia quaestores studiosissimos defensores propugnatoresque habuerit, praetorem vero cohortemque totam sic studiosam ut facile appareret non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus decesserat, provinciam fuisse.2 minari Siculis si decrevissent legationes quae contra istum dicerent, minari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere.3
さらに彼らの後を継いだ者たちも、激しくあの男に肩入れし、あの男の糧食から手厚くもてなされて、私に対して劣らず激しく立ち向かいました。一つの属州において四人もの財務官をこれほど熱烈な弁護者・擁護者とし、また法務官と随員全体もかくも熱心であった人物が、どれほどの力を持ちえたかをごらんなさい。彼らが空っぽの状態で直面したシキリアよりも、満ち足りて去っていったウェッレスその人こそが、彼らにとっての属州であったことは容易に明白であったほどです。あの男に不利な発言をする使節を議決するならとシキリア人を脅迫し、出発する者がいれば脅迫し、他方であの男を称賛する者には極めて手厚く約束を与え、我々が直接対面して出頭を命じた私的な事柄に関する最も重要な証人たちを、武力と監視によって引き留めたのです。
- 2.2.9indigni essent visi quibus opem auxiliumque ferretis
indigni(形容詞 indignus「〜に値しない」の男性複数主格)に、関係代名詞 quibus と接続法未完了過去 ferretis からなる関係節が後続している構文。indignus / dignus は関係節+接続法を取り、「〜するに値しない/値する」という適格・資格を表す関係節を導く。意味上は「諸君が彼らに救済と援助をもたらすに値しないとみなされるならば」となる。
- 2.2.12non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus decesserat, provinciam fuisse
非人称動詞 appareret(接続法未完了過去)の主語節となる対格不定詞構文。non tam A quam B(AというよりはむしろB)の相関構文において、provincia(属州/管区・利権)が述語対格として置かれ、Siciliam と Verrem ipsum が比較される対格主語として並置されている。「空っぽの状態で出くわしたシキリアよりも、満ち足りて去っていったウェッレスその人こそが、彼らにとって属州(収奪の対象・役得)であった」という風刺的な対比構造をなす。
- 2.2.12minari Siculis si decrevissent legationes quae contra istum dicerent, minari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere
minari... promittere... retinere は歴史的不定詞(infinitivus historicus)であり、現地の法務官や財務官たちが告発者キケロの捜査を妨害するために取った一連の執拗な行動を生き生きと叙述している。直説法過去(未完了過去)に相当する機能を果たし、文の主動詞として働く。
