← キケロ

ウェッレス弾劾

§2.2.45-2.2.48

ヘラクリオスの全財産横領と責任転嫁の失敗

キケロは、ウェッレスがヘラクリオスの係争遺産のみならず父祖伝来の全財産を不法に没収・横領した実態を告発し、さらに横領金の露見に際して側近に責任を転嫁しようとして失敗した顚末を暴露する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.2.45

​ergo, inquiet aliquis, donavit populo Syracusano illam hereditatem. primum, si id confiteri velim, tamen istum condemnetis necesse est; neque enim permissum est ut impune nobis liceat, quod alicui eripuerimus, id alteri tradere. verum ex ista reperietis hereditate ita istum praedatum ut perpauca occulte fecerit; populum Syracusanum in maximam invidiam sua infamia, alieno praemio pervenisse,1 paucos Syracusanos,—eos qui nunc se publice laudationis causa venisse dicunt,—et tunc participes praedae fuisse et nunc non ad istius laudationem, sed ad communem litium aestimationem venisse. posteaquam damnatus est absens, non solum illius hereditatis de qua ambigebatur, quae erat HS triciens, sed omnium bonorum paternorum ipsius Heraclii, quae non minor erat pecunia, palaestrae Syracusanorum, hoc est Syracusanis, possessio traditur.

それゆえ、ある者は言うでしょう、「法務官はあの遺産をシュラクサイ民衆に寄付したのだ」と。第一に、仮に私がそれを認めるとしても、それでもなおあなた方はあの男に有罪判決を下さねばなりません。ある人から奪い取ったものを別の人へ引き渡すことが、何のお咎めもなしに我々に許される筋合いはないからです。しかし、あなた方はあの遺産からあの男が略奪を行い、隠蔽したことは極めてわずかであったことを知るでしょう。すなわち、シュラクサイ民衆が自らの恥辱と他人の利益によって最大の反感を買うに至ったこと、そして少数派のシュラクサイ人たち――いま公的に弁護演説を行うために来たと主張している者たち――が、当時略奪の加担者であり、今やあの男の弁護のためではなく、損害額の共同算定のために来ていることを知るでしょう。ヘラクリオスが欠席のまま有罪判決を受けた後、係争中であった三百万セステルティウス相当のあの遺産だけでなく、それに劣らぬ額であったヘラクリオス自身の父祖伝来の全財産の占有権までもが、シュラクサイの体育場、すなわちシュラクサイ人たちに引き渡されたのです。

§2.2.46

​quae est ista praetura? eripis hereditatem quae venerat a propinquo, venerat testamento, venerat legibus; quae bona is qui testamentum fecerat huic Heraclio, aliquanto ante quam est mortuus, omnia utenda ac possidenda tradiderat, cuius hereditatis, cum ille aliquanto ante te praetorem esset mortuus, controversia fuerat nulla, mentionem fecerat nemo. verum esto. eripe hereditatem propinquis, da palaestritis, praedare in bonis alienis nomine civitatis, everte leges, testamenta, voluntates mortuorum, iura vivorum: num etiam patriis Heraclium bonis exturbare oportuit? qui simul ac profugit, quam impudenter, quam palam, quam acerbe, di immortales, illa bona direpta sunt! quam illa res calamitosa Heraclio, quaestuosa Verri, turpis Syracusanis, miseranda omnibus videbatur! nam illud quidem statim curatur, ut quicquid caelati argenti fuit in illis bonis ad istum deferatur, quicquid Corinthiorum vasorum, stragulae vestis: haec nemo dubitabat quin non modo ex illa domo capta et oppressa, verum ex tota provincia ad istum comportari necesse esset. mancipia quae voluit abduxit, alia divisit; auctio facta est, in qua cohors istius invicta dominata est.

これは一体いかなる法務官職でしょうか。親族から伝来し、遺言によって伝来し、諸法によって伝来した遺産を汝は奪い取ったのです。遺言書を作成した当人は、自らが死ぬかなり前に、そのすべての財産をこのヘラクリオスに使用・占有させるために引き渡しており、その遺産については、当人が汝の法務官就任よりかなり前に亡くなっていた以上、何の係争もなく、誰も口出しすらしていなかったのです。しかし、百歩譲ってよしとしましょう。親族から遺産を奪い、体育場関係者に与えるがよい。都市の名において他人の財産を略奪し、諸法も、遺言も、死者の意思も、生者の権利も覆すがよい。しかし、ヘラクリオスを父祖伝来の財産からさえも追い出すことが妥当だったというのでしょうか。不死なる神々よ、彼が逃亡するや否や、いかに恥知らずに、いかに公然と、いかに過酷にそれらの財産が略奪されたことでしょうか。その事件はヘラクリオスにとってはどれほど破滅的であり、ウェッレスにとってはどれほど実入りが多く、シュラクサイ人たちにとってはどれほど不面目であり、すべての人々にとってはどれほど痛ましいものに見えたことでしょうか。というのも、それらの財産の中にあった彫銀製品、コリントス青銅の器、敷布織物はことごとくあの男のもとへ運ばれるよう即座に手配されたからです。それらが占領され制圧されたかの館からだけでなく、全属州からあの男のもとへ掻き集められざるを得ないことを、誰も疑いませんでした。あの男は望む奴隷を連れ去り、他の奴隷を分配しました。そして競売が開かれ、そこではあの男の無敵の側近団が牛耳ったのです。

§2.2.47

​verum illud est praeclarum. Syracusani qui praefuerant his Heraclii bonis verbo redigendis, re dispertiendis,2 reddebant eorum negotiorum rationem in senatu; dicebant scyphorum paria complura, hydrias argenteas pretiosas, vestem stragulam multam, mancipia pretiosa data esse Verri; dicebant quantum cuique eius iussu nummorum esset datum. gemebant Syracusani, sed tamen patiebantur. repente recitatur uno nomine HS ccc iussu praetoris data esse. fit maximus clamor omnium, non modo optimi cuiusque neque eorum quibus indignum semper visum erat bona privati populi nomine per summam iniuriam erepta, verum etiam ipsi illi auctores iniuriae et ex aliqua particula socii praedae ac rapinarum clamare coeperunt sibi ut haberet hereditatem.3 tantus in curia clamor factus est ut populus concurreret.

しかし、見事なのは次のことです。名目上はこれらヘラクリオスの財産を換金するため、実質上は分配するために管理役に就いていたシュラクサイ人たちが、元老院においてそれらの事務の収支決算を報告していました。彼らは、何組もの深盃、高価な銀の水差し、多くの敷布織物、高価な奴隷がウェッレスに引き渡されたと述べていました。また、彼の命令によって誰にいくらの金銭が支払われたかを述べていました。シュラクサイ人たちは嘆息しながらも、それでも耐えていました。ところが突然、法務官の命令により名目ひとつで三十万セステルティウスが支払われたと読み上げられたのです。最善の人々や、私人財産が都市の名において極度の不正によって奪われたことを常に不当と見なしていた人々だけでなく、あろうことか不正の張本人たち自身、略奪と強奪の分け前を得ていた仲間たちまでもが、「遺産などあの男が自分で取っておけばよい」と叫び始め、すべての人々から最大の怒号が湧き起こりました。議場では、民衆が駆けつけるほどの大騒乱が生じたのです。

§2.2.48

​res ab omni conventu cognita celeriter isti domum nuntiatur. homo inimicus iis qui recitassent, hostis omnibus qui acclamassent, exarsit iracundia ac stomacho; verum tamen fuit tum sui dissimilis. Nostis os hominis, nostis audaciam; tamen tum rumore populi et clamore et manifesto furto grandis pecuniae perturbatus est. Vbi se collegit, vocat ad se Syracusanos; qui non posset negare ab illis pecuniam datam, non quaesivit procul alicunde, (neque enim probaret), sed proximum, paene alterum filium, quem illam pecuniam diceret abstulisse;4 ostendit se reddere coacturum. qui posteaquam id audivit, habuit et dignitatis et aetatis et nobilitatis suae rationem; verba apud senatum fecit, docuit ad se nihil pertinere; de isto, id quod omnes videbant, ne ille quidem obscure locutus est. itaque illi Syracusani statuam postea statuerunt, et is, ut primum potuit, istum reliquit de provinciaque decessit.

集会全体に知れ渡ったこの出来事は、素早くあの男の屋敷に報らされました。読み上げた者たちに敵意を抱き、怒号を浴びせたすべての人々を敵と見なすあの男は、激怒と鬱憤に燃え上がりました。しかしその時、彼はいつもの彼らしくありませんでした。あなた方はあの男の図々しさを知っており、その大胆不敵さを知っています。それでもその時は、民衆の風評と怒号、そして巨額の金銭を盗んだ明白な証拠に動揺したのです。我に返ると、彼はシュラクサイ人たちを呼び寄せました。彼らから金銭が渡されたことを否定できないあの男は、どこか遠くのよそから探すことはせず――どうせ納得させられないからです――、最も身近にいる、ほとんどもう一人の息子のような人物を、あの金銭を持ち去った張本人として名指し、自らが返還を強制すると言明したのです。それを耳にした当人は、自らの尊厳、年齢、名門の生まれに配慮し、元老院で演説を行い、自分には何の関係もないことを明らかにしました。そしてあの男のことについても、誰もが見抜いていた通り、当人すら少しも隠さずに語ったのです。そのため、シュラクサイ人たちは後に当人のために彫像を建立し、当人はできる限り速やかにあの男のもとを去り、属州を去っていきました。

構文注4 件
  1. 2.2.45populum Syracusanum in maximam invidiam sua infamia, alieno praemio pervenisse

    動詞 reperietis(汝らは知るであろう)に後続する対格不定詞構文(A.c.I.)。直前の結果節 ut perpauca occulte fecerit の後、主節の動詞 reperietis に支配される対格不定詞句が並列され、populum Syracusanum ... pervenisse と paucos Syracusanos ... fuisse et ... venisse が並んでいる。sua は対格主語 populum Syracusanum を指す直接再帰所有形容詞であり、alieno praemio と対比をなして「自らの不名誉と、他人(ウェッレスら)の利得によって」の意をなす。

  2. 2.2.47verbo redigendis, re dispertiendis

    名詞 his Heraclii bonis と一致する動名形容詞(gerundive)の与格構文。praefuerant の補語として目的・職責を表す(「換金するための役、分配するための役」)。verbo と re は対比的奪格(「言葉の上では…、実際の上では…」)であり、名目上の換金業務の実態が身内への財産分配合戦であったことを暴く修辞的対句を形成している。

  3. 2.2.47sibi ut haberet hereditatem

    clamare coeperunt に導かれる間接命令節(接続法未完了過去 haberet)。発話内容の直接話法は「遺産は自分で持っていけ(habeat sibi hereditatem)」という投げやりな憤慨の表現。接続詞 ut が sibi の後ろに後置(postposition)されており、自利に走るウェッレス個人(sibi)に強意が置かれている。

  4. 2.2.48quem illam pecuniam diceret abstulisse

    主節の動詞 quaesivit に従属する目的(または性質)の関係代名詞節(接続法未完了過去 diceret)。non quaesivit procul alicunde ... sed proximum ... quem ... diceret abstulisse の構造において、quem ... diceret は ut eum diceret に相当し、「その男があの金銭を持ち去ったと主張するための相手(を求めた)」の意を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 公開)・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.2.45-2.2.48