← キケロ

ウェッレス弾劾

§2.1.37-2.1.41

公金横領の隠蔽とドラベッラへの裏切り

キケローは、ウェッレースがカルボーを裏切ってスッラに寝返った動機が党派心ではなく公金横領の隠蔽であったことを暴き、さらに彼が後の上官ドラベッラに対しても同様に背信を重ねた前科を弾劾する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.1.37

​P. LENTVLO L. TRIARIO QVAESTORIBVS VRBANIS RES RATIONVM RELATARVM. Recita. ex SENATVS CONSVLTO. Vt hoc pacto rationem referre liceret, eo Sullanus repente factus est, non ut honos et dignitas nobilitati restitueretur. quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga nefaria proditio consulis tui conscelerata iudicaretur. 'malus civis, improbus consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit.' fuerit aliis:1 tibi quando esse coepit? posteaquam tibi pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas exercitumque commisit. nam si tibi antea displicuisset, idem fecisses quod anno post M. Piso. quaestor cum L. Scipioni consuli obtigisset, non attigit pecuniam, non ad exercitum profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit ut nec fidem suam nec morem maiorum nec necessitudinem sortis laederet.

都市財務官プブリウス・レントゥルスおよびルキウス・トリアリウスに対する提出会計記録一覧。朗読せよ。「元老院決議に基づいて」。このようなやり方で会計報告を提出することが許されるようにするために、奴は突如としてスッラ派になったのであって、貴族層に名誉と尊厳が回復されるためではなかったのだ。仮にあなたがそこから一文無しで逃亡していたとしても、それでもなおあなたのその逃亡は、自らの執政官に対する極悪非道で罪深い裏切りと判断されるであろう。「グナエウス・カルボーは悪い市民であり、不届きな執政官であり、煽動的な人物であった。」他の者たちにとってはそうであったとしよう。だがあなたにとって、いつそうであり始めたのか。彼があなたに公金、兵糧、自らのあらゆる会計、そして軍隊を委ねた後になってからではないか。というのも、もしあなたが以前から彼を快く思っていなかったのなら、その一年後にマルクス・ピソーがしたのと同じことをしたはずだからだ。彼が財務官として執政官ルキウス・スキピオーに当たったとき、公金に手を触れず、軍隊へも出発しなかった。彼が国家について抱いた見解は、自らの信義も、祖先の慣習も、籤による絆をも損なわないようなものであった。

§2.1.38

​etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam periculosam, invidiosam, infestamque reddemus,—si nullam religionem sors habebit, nullam societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam auctoritatem mores atque instituta maiorum. omnium est communis inimicus qui fuit hostis suorum. nemo umquam sapiens proditori credendum putavit. ipse Sulla, cui adventus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu suo removit: Beneventi esse iussit apud eos quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste summae rei causaeque nocere nihil posset. ei postea praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro Beneventano diripienda concessit, habuit honorem ut proditori, non ut amico fidem.

実に、もし私たちがこれらすべてを混乱させ掻き乱そうとするならば、私たちは生活全体を危険で、憎しみに満ち、敵意にさらされたものにしてしまうであろう——もし籤が何の神聖さも持たず、順境と逆境の結合が何の連帯も持たず、祖先の慣習と制度が何の権威も持たないとするならば。自らの身内の敵となった者は、万人にとっての共通の敵である。裏切り者を信じるべきだと考えた賢者は、これまで一人もいなかった。スッラ自身、あの男の到来が最も喜ばしいはずであった彼自身が、その男を自らから、そして自らの軍隊から遠ざけた。彼は〔その男に〕、自分の党派に最も友好的であると知っていた者たちのもとでベネウェントゥムに留まるよう命じた。そこなら奴が国家の重大事にも大義にも何ら害をなし得ないからである。彼に対してスッラは後になお寛大に恩賞を与え、ベネウェントゥム領におけるプロスクリプティオー被指定者の特定の財産を略奪のために譲り渡した。裏切り者に対するように名誉を与えたが、友人に対するようには信用しなかった。

§2.1.39

​nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidere voluerint, sed quid ipsis in tali re metuendum sit cogitare. commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo necessitudinis nomine. nam eum qui palam est adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non exsistit, verum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare potueris. itane vero?

今、死せるグナエウス・カルボーを憎む人々がいるとしても、それでもなお彼らは、自分たちがカルボーに何が起こることを望んだかではなく、そのような状況において自分たち自身が何を恐れるべきかを考えるべきである。この悪は共通であり、恐れは共通であり、危険は共通である。義務の擬装や何らかの親密な絆の名の下に潜んでいる計略ほど、隠微な罠はない。公然たる敵手である者なら、警戒することによって容易に避けることができるであろう。しかしこの隠された、内部の、身内の災厄は、現れないばかりか、前もって見通し探りを入れることができる前に圧倒してしまうのである。実にそうではないか。

§2.1.40

​tu cum quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad adversarios transeas?2 O scelus, o portentum in ultimas terras exportandum! non enim potest ea natura quae tantum facinus commiserit hoc uno scelere esse contenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse est in simili audacia perfidiaque versetur.

あなたが財務官として軍隊へと派遣され、公金のみならず執政官の守護者であり、あらゆる事柄と計画の参与者であり、祖先の慣習が定めていたように子供と同等に扱われていたのに、突如として見捨て、脱走し、敵の手へと寝返るのか。おお、罪悪よ、おお、地の果てへと追放されるべき怪物よ!これほどの大罪を犯した性質が、この一つの悪行に甘んじているはずはないからである。常にこの種のことを企て、同様の大胆さと背信の中で生きるのが必然なのだ。

§2.1.41

​itaque idem iste, quem Cn. Dolabella postea C. Malleolo occiso pro quaestore habuit,—haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis,3 ac plus iudicium voluntatis valere quam sortis debeat,—idem in Cn. Dolabellam qui in Cn. Carbonem fuit. nam quae in ipsum valebant crimina contulit in illum, causamque illius omnem ad inimicos accusatoresque detulit; ipse in eum cui legatus, cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque improbissimum testimonium dixit. ille miser cum esset Cn. Dolabella,— cum proditione istius nefaria, tum improbo ac falso eiusdem testimonio,—tum multo ex maxima parte istius furtorum ac flagitiorum invidia conflagravit.

それゆえ、後にグナエウス・ドラベッラがガイウス・マッレオロス殺害後に副財務官代理として抱えたこの同じ奴は——この絆はカルボーのそれよりもさらに大きく、籤の絆よりも自発的な意志の選定の方がより重んじられるべきではないかとも思われるが——、グナエウス・カルボーに対してであったのと全く同じことを、グナエウス・ドラベッラに対しても行った。というのも、自分自身に当てはまる罪状を彼になすりつけ、彼の訴訟全体を政敵や告発者たちのもとに持ち込んだからである。彼自身、そのもとで使節であり、そのもとで副財務官代理であった相手に対して、極めて敵対的で極めて不届きな証言を行ったのだ。あの哀れなグナエウス・ドラベッラは、奴の極悪な裏切りによっても、奴の不届きかつ虚偽の証言によっても、しかし何よりその大部分において、奴の窃盗と破廉恥に対する反感のために炎上して破滅したのである。

構文注3 件
  1. 2.1.37fuerit aliis

    譲歩の接続法完了。「他の人々にとってはそうであったと仮定しよう/そうであったとしても構わない」の意。直前の架空の弁明「カルボーは悪人であった」を議論の前提として一時的に受け入れつつ、続く問(「ならばあなたにとっていつからそうであったのか」)で相手の不整合を突く論法である。

  2. 2.1.40tu cum quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad adversarios transeas?

    主節の動詞 relinquas, deseras, transeas は憤慨・不信を表す感嘆的接続法(修辞的疑問)。文頭の tu に対し、cum 節(譲歩・状況の接続法 missus sis ... fueris ... habitus sis)が先行して財務官としての重責と父子同等の恩義を積み上げた上で、主節の背信行為を対比させて非難の調子を強めている。

  3. 2.1.41haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis

    haud scio an + 接続法(ここでは完了 fuerit)は、「〜ではないかと思う」「おそらく〜であろう」という蓋然性の高い推量を表す慣用構文。籤(sors)による公的な結びつきよりも、個人の自発的選択(iudicium voluntatis)による副財務官任命の方がより強固な義務を課すはずだという判断を示している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.37-2.1.41